(текст на латинском языке. если вы его видите на каком-либо ином - то это автоперевод в браузере)


JOANNIS BAPTISTAE MORINI

Doctoris Medici & Regii Mathematum

Lutetiae Professoris

VITA


Si quid unquam in naturae theatro egregium atque insigne visum est, hominum id studium fuit ut illud ipsum in luce ponerent, factúmque Juris publici ab oblivione tanquam à tenebris vindicarent. In hac porrò rerum universalitate cùm homines antecellant quàm aequiùs ex hoc numero illustriores coeteris, quâ dote none refert, statuentur in conspectu palam, ut norimus quales quantique ex nobis prodierint? cùm autem mortalium unusquisque vitae suae tenore censendus sit, eâ diligentiùs exposita certaq; side exploratâ, quaenam haberi de ipso debeat existimatio nulli non apertum est.

Quot ideo eximiis authoribus praefixus scopus fuit, non ut historias, sed ut historico stylo vitas quorumcumque quapiam in re praestantium posteris commendarent? Sic primos descripsit Caesares Suetonius, consecutos proximè, Spartianus, Lampiridius, Capitolinus, allique, Graecorum Romanorumque praecipuos Plutarchus, Philosophos Laërtius, Apollonium Philostratus, & aevo nostro quot magnates Jovius?

Mitto beatorum caelitum flores quorum virtutis species suis nos illecebris ad imitationem trahit; aliorum famae studemus, ut ipsis à convictu sublatis debitum gloriae praemium referatur.

JOANNEM BAPTISTAM MORINUM nostra tulit aetas prioris hujusce demidii faeculi, nullo negotio, nulláque contentione, (absit verbo invidia) Principem, cujus vitam hic expandimus, ut nimirum tot ejus operibus atque his potissimum Astrologicis, velut in vestibulo, spectanda praeluceat, quod quidem tanti viri, tantique Astrologi meritis ac labori non est sanè indebitum, quicquid livor improbissimus obstrepere audeat. JOANNIS BAPTISTAE MORINI communen in lucem editi locus ac tempus certissimè constat, neque vilitate adeò sunt obruta, ut silentio tegi se atque ignorati patiantur.

Francopoli, quae apud Bellijonenses primaria est civitas, septimo Calendas Martias fuit natus, anno ab reparata salute supra quingentesimum ac millesimum, tertio atque octuagesimo, horarum octavâ matutinâ quatuor ac triginta minutiis additis. Petrum Marinum patrem habuit, matrem vero Annam Moncaam.

In matris Religioso fratre manifesta legitimae nobilitatis observare signa possumus, ubi Claudium Moncaeum inter Athanaci Coenobitas Lugdunenses recenseri videbimus, & in Abbatia Sallesia functum fuisse munere Prioratus, untriusque verò tam Coenobitae, quam conjugatae pater, è gentilitae tesserae ligibus in patria vixit inclytus, & apud omnes origine nobolis audiebat.

In Petri quidem Morini natalibus splendorem istiusmodi minimè collocamus, at conjuncta in eo prudentiae probitas haud minorem attulit; ille enim verè generosus est qui ad virtutem à natura bene compositus fuerit. Francopoli floruit & cives inter praecipuos adnumeratus est.

Nec Petrum eundem Morinum exprobata honestaque prodiisse familia quisquam inficiari potest; avos enim ipsius non tenui cum re, sed locupletes vixisse Morina testantur Horrea pluribus in locis Francopoli circumjecta; horum certè dominus ac possessor non extitit, cùm haec commutabilia fortunae membra juris modò sint alieni; in quo istud venit sub Joannem Baptistam filium in tantum talemq; haud unquam evasurum fuisse, si avita latifundia possedisset parens; opes enim sunt morum corruptelae potius, quàm ad Doctrinam stimuli, aut incitamenta virtutis.

Imò verò paternam hanc inopiam laude dignissimam arbitror, neque enim aliunde evenit quàm quòd, quae in cultu corporis absumuntur ab aliis, ab eo ad excolendum ingenium laudabili profusione consumpta sunt.

Hac indole à Parente haustâ exui se non passus JOANNES BAPTISTA more Virorum illustrium excessit è Patria; scimus enim Pythagoram ac Platonem diu multumque esse peregrinatos, atque Apollonium Thyaneum plurimas ac remotissimas obiisse Regiones; ut externa quoque sapientiae post domesticam extra patriam compotes esse possent; atque un in plaga meliore plantae nobiles feliciùs adolescunt, sic ipse Gymnasia celebriora suis aptiora studiis exquisivit, quanquam minoribus impensis apud suos eadem absolvere potuisset; quin etiam ut in Medicinae facultate Doctoris assequeretur lauream, patrimonii partem hereditario jure sibi relictam Fratri Germano ad fruendum dimidiam tribuit, reliquâ verò Doctoris Medici titulum ex more comparavit, sius ipse providus, & sibi non inutilis.

Priùs tamen quàm illo decore insignitus esset, non est omittendum aliud quo eluxit apud Aquenses. Vix auditor Philosophiae metam attigerat, cùm ad docendam Philosophiam judicatus idoneus auditores magister habuit; nec mirum sedecennis tantum, suopte ingenio nondum à magistro Philosophus Magneticam Gilberii Angli Philosophiam contraxit in Epitomen, quo foetu primulo quanta ex ipso nasceretur in posterum librorum seges, messem paritura gloriae, liquidò praemonstravit.

Similibus pariter argumentis idem ipsum attestari possemus, nisi ab illustrissimo apud Aquas Sextias Curiae summo Praeside Vairto facta in eam rem fides producendis quibuslibet longè praecellentior emineret; ut ipse Morini adolescentis Philosophi judicium perspicax & acutum solidiùs exploravit, cum eodem consuescere voluit; edixit, ut ad aedes suas crebriùs ventitaret, quin & ejusdem studiis praesidere constituit, quorum jam maturiorum monumentum, eidem ad Sigilli custodiam evecto Joannes Baptista nuncupavit, habuitque Procancellarius aptissimum.

Quem progressum sub Genio potentissimo non fecisset praestans ingenio juvenis, si diutius in tanta clientela constitisset? in speciem certè nulli dubium erat; verum ab integerrimi Praesidis favore ac benevolentia, relictâ ipsius urbe coactus est excedere, sicut ante triennium è solo natali excesserat. Avenionem itaque commigravit, qua in urbe sub summi tutela Pontificis, cujus est haec ditio, anno aetatis suae tricesimo Doctor Medicus Avenionensis Academiae creatus est, septimo Idus Majas anni 1613.

Anno verò proximè consecuto Luletiam contendit, sive quòd in Patriam reversio ei minimè grata fuerit, sive quod in patentiore pelago vela facere statuisset, prosperum fortunae, si qua forsitan aspiraret, excepturus afflatum. Exiguo post ab ejus adventu tepmore Bononiensem Episcopum susceptorem invenit.

Claudius is Dormius vocabatur quem aevo illo & suavissimi convictus, & ingenii sagacissimi fuisse planè constat; neque prolixa probatione opus ei fuit, ad indagandum quid Morinus mentis acie posset; ut Lynceum vidit in abstrusioris cujusvis scientiae facienda investigatione, illum à se cum opportuno viatico in Germaniam ablegat, ut illic miranda naturae in fossilium effectione scrutaretur, in auro praesertim metallorum Principe quod in Transylvanicis Hungaricisque fodinis indefessa mortalium operâ erui consuevit. Mirâ quadam alacritate animi impositam à Praesule provinciam amplexus est; aetas illi tum erat peregrinationi melior quàm Museis; adde quod insitâ propensione in id omne, quo fieret eruditior, ferebatur; neque quicquam obstitit quod pulcherrimum properantis impetum rerardaret.

Ubi Viennam in Austria pervenit, quantis susceptum iter periculis esset obnoxium, diligenter sciscitatus omnia, deprehendit, latere nempe in Sylvis praedones acerrimos ferè semper commeatibus inhiantes, sive ad fodinas tendat, sive inde redeant; Turcarum quoque assiduis incursibus Hungariam infestari, tantopere metuendis, ut cogantur indigenae ligneas extruere casulas omni supellectilium genere vacuas, ne hostem rapacissimum, ac spoliorum avidissimum ad se ullo modo prolectent.

His obicibus, animosus viator, neq; deterreri aut contineri potuit, quin onerariâ nave cum aliquot Hungaris Posonium profectus, inde postea dissitum leucis Novisolium iret nonnulla vehicula consecutus; percelebrem hic fodinam illam invisit proventu annuo Imperatori quaestuosissimam, utpote talentorum auri millia proferentem; nomen quoque conciliavit eidem maximum praestantissimus arcanorum nature Paracelsus Indagator dies aliquot in ea commoratus; quo quidem tempore Chalcanthum, Cinnabaris, Stibium & Cuprum ad experimenta egregia materies Viro fuere; Cuprum sanè in Argentum ab eo versum esse memrant, quo appenso quicquid expensarum apud hospitem aurisicem fecerat, in Transylvaniam abiturus exoluit.

Pergens inde Morinus Vassavium biduo venit; aurum ibi obryzum eruitur nullâ prorsus alieni matalli mixturâ coinquinatum, haec est totius Hungariae fodina nominatissima quâ nulla est defaecatior; ubi tamen pro voto paregrinus noster brevissimo tempore institit, quonim à praedonibus expectari se non vanis nuntiis didicerat; cinctus praesidiaria manu Schemnuzium de industria venit, ut cum Joanne Rulando colloquia miscere posset. Doctor fuit in arte medica celeberrimus, & à stipendiis ipsimet Imperatori; viros enim insignes convenisse fructus est è praecipuis peregrini; hic etiam in fodinam descendit argenti fertilissimam, quam triennio ante scrutatus fuerat Joannes Beguinus, Morini familiaries, & Chymici cursus Lutetiae primus ex instituto Professor, ad cujus auram nonnulli etiamnum adnavigant.

Postquam Novisolium rediit, ab metallorum Praefecto fidei literas obtinuit, quibus fretus advenir Cremnitsium, ubi monetarium opus copiosius uliibi exercetur, atque auraria metalla uberiora quàm alibi sunt moenubus oppidi circumposita. Hi profecto specus sunt, ad quos dierum noctiumque discrimen non pervenit, ubi supra homines avaritia urgens terrarum pendus injecit, quibus abstulit coelum, & quos in imo, ubi illud malum aurivirus latitat, infodit.

Quinquemestre spatium hic Morinus exegit, descenditque saepius in cavernas cuniculosas, ad opisicum inventa, machinásque attentius observandas, ubi & mirisicum quiddam ipsemer observavit. Coeli nempe aêrei ac terrae similitudinem; ut enim tres in Regiones aêr distinctus est, sic etiam triplex Regio in terrae visecribus animadverti potest, summa, media, insima; & id quidem validissimus rationum momentis adeò stabilivit, edito hujus argumenti ad Annum 1619 Libello, ut haec sententia, etsi nulla Philosophorum veterum authoritate fulciatur, suos tamen habeat Sectotores.

Haec itinetum Morini pars est illustrissima, cui tamen haud diutius, quàm tempus exigat, immoraristatui, cùm liber ab ipso excusus De nova Mundi sublunaris Anatomia ad subjiciendam oculis universam illam peregrinationem abundè fussiciat eruditis. Enimverò in eo de peculiaribus eventis quae ipsi contigere ne verbum quidem exarate voluit; at ne quidpiam solliciti Lectoris cupiditati subtraxisse videar, ea nunc commemorare nostrarum esse partium duxi; nam aequi bonique minimè consultum foret, si ancipitia illa periculosáque discrimina silentio consepulta essent, ex quibus divinae providentiae studio Vir adeo celebris effugit incolumis. Ex periculis quae totâ illâ unius anni peregrinatione vitavit, praecipua duo ex ore ipsius excepti.

Primum accidit Julio mense cum nocte jam evectâ esset in lembo, & in Rheno siumine cum vectoribus aliquot navigaret; aestus cum ad natandum impulit, nudatus itaque aliis non advertentibus desiliendo aquae se credidit; ubi fatis pro voluptate se ipsum in siuvio jactatione brachiorum exercuit, Cymbam, quae tum haeserat, repetivit, nec quatuor passus aberat, cùm ad natatoris plausum Comites qui sedebant in navigio fuere conterriti; rati esse praedones (quod quiedem his plagis non est infrequens) faventibus tenebris ad expoliandum adnatare, mox igniaris catapultas in Morinum explodunt, à quibus mirabili felicitate nullo laesus est modo; ipse cum adventare pergeret, strictis gladiis soros praecinxerant, ut praedones ingruentes consoderent at cognitâ comitis enatantis voce poenituit singulos, & ipse salvus medias acies, mediosque per ignes phaselum admissus assiluit.

Alterium, ex quo non minùs seliciter subductus est, susiori narratione metetur exponere periculum. Equo meritorio vehebatur incitatiore in Sueviam cursu, duos institores assequitur, eisque se adjungit tertium; in publicum unâ digrediuntur hospitium; Hera ibi administra cauponae pulchritudinis eximae sedebat; famae illa detetioris & libidini dedita jactabatur, & cum Daemonibus habere consortium, venesiciisque pollere, quo duplici nomine apud indigenas habebatur in pretio; ambos pridem institores noverat, ideoq; adurgebat instantius ut noctem apud se ducerent; at ipsi rejectis multiercule precibus se ad nundinas festinare opponunt, quibus ad condictam horam adesse tenebantur ipsâ verò asseverante ad destinantum sibi domicilium hac luce nonituros, & velocam paenitudinem comminatâ, viae nihilominus se dedunt, Morinus cum ipsis abit, quoniam itineris ignoti sequi duces satius esse duxit.

Dum in via pergunt mercatorum alter aliquo spatio antecesserat, ipsum alii duo comites ex intervallo consecuti, ut vadosum amnis exiqui locum transmeant, siuctuare in aqua pileum vident, deinde pallium innatare, utrumque verò alterius esse mercatoris agnoscunt passibus aliquot praecuntis; disquirunt ipsum attoniti, videntque aquis glacialibus volutatum. Opem misero ferunt ut ripam attingat, eique reddunt viatorium instrumentum haerentibus glaciei frustulis undique aspersum & stillans; mox sunt adminiculo ut in aequo fedeat, qui placidus & immotus ad ripam Dominum expectabat. Casus etiam suus alteri parabatur qui roganti hospitae pertinacius abnuerat, en ipsus equum ocyssima fuga derepente rapi, sessoremque suum ex ephippio mox excutere, dextráque plantâ intercepta stapade, persaxa dumosque raptare pendulum cruentata facie, veste conscissa, totocorpore lividis contusionibus affecto; tractatum tam malè ambo alii in equo reponunt, & mutato ulterius pergendi consilio ad pagum uno jam milliari superatum reberti duxere convenientius, atque ita iste duplex exitus minas ab insigni saga frustra intentatas abiturientibus esse demonstravit.

Immunem ab his insultibus se minimè futurum Morinus subodoratus est, mitiorem tamen speravit culpae sibi leviores conscius, nam ab hospitio digredi primò noluerat, ac deinde, ubi quid arte magica posser famosa mulier, ab ipsis rescivisset, eisdem, quod apud ipsam manere recusassent, plurium succensuerat. Venere postridie ejus diei ad viam faxis consitam eminentibus & acutis, perinde atque in ludo ligneos trunculos minimis spatiis stare dissitos vides; hac progressus equus frequentissimè desultabat, & pro consuetudine pristina, cum saepe illac iret, lapidosum illud discrimen, qua poterat, evadebat. Cùm propterea Morinum formido gravior percelleret, ea desunctus se ultioni venesicae satifecisse persuasit animo, ubi prato invitante ad faciliorem tramitem est admissus, unde cùm excundum esset, obtulit se cavitas torrentibus aquis exesa, strepitu formidolosis fluxud; adeò depresso, ut ad illas oculli caligerent; ponticulo vincenda erat viatoribus ejusmodi cavitas. Is suit trabs injecta duorum pedum latitudine, adjectis ad utrumque latus asserculis, ideoque trabe paulò inferiore formam stillicidii referebat. Ambo jam institores Morino praevii è ponticulo feliciter evaserant, ipse hos subsequens in medio haesit derepente defecto pedibus quo, & ventre in trabem astrato, cruribus hinc & inde pendulis, quò se tanto in periculo verteret eques noster: subit in torrentem se praecipitem dare, & natatu, cujus impetitus haut erat, salutem sibi quaerere modò lapsu ad subjectos scopulos minimè dissringatur. Jamque, id cogitans defibulato pallio ex equo seipsum expedire tentabat, cùm ecce quadrupes in crupa constanter erigitur, & Morinum ad comites antegressos citò transtulit, atque ad domicilium; quiescat hic sanè & ad Bononiensem Antistitem exacta peregrinatione tum demum Lutetiam revertatur.

Dormius Praesul sibi familiarem & in familiae partem habebat Scotum quendam Virum eruditissimum nomine Davissonum, qui postea libris editis lectissima eruditione refertis multum est consecutus gloriae, ac praeterea cursu illo scientiae Chymicae tum privatim tum publicae in hortis plantarum Regiis instituto; est verò quod in ipso ac Morino non leviter admiremur; artium nempe, quas prositebantur, factam ab utroque veluti permutationem; Astrologiam Scotus, scientiam alter Medicam sectabatur; uterque processu temporis post experimenta complura in arte propria nil subesse certi deprehendit, unde animus amborum fiuctuans, in quo pedem figeret, non inveniebat. Taedet itaque hunc & illum aberrantis plerumque judicii; Medicus ergo in Astrologum vertirur, & in Medicum Astrologus, tam secundo exitu, ut beati transfugae inter hujus aetatis Viros insignes annumerari mereantur. Davissonus certe eò existimationis in Gallia pertigit ut accitus ad Septemtrionem, Medicorum Reginae Poloniae modò teneat principatum; quantum verò Morinus in quavis Mathematum parte supra nuperos praestiterit, in Astrologia praesertim, quam Judiciatiam vocant, norunt Europaei omnes; neque mirum videri cuiquam debeat hunc fecisse tantos in ea parte progressus, qui de primo ipsus vaticinio, quae sequuntur audiverit.

Vix libros sublimis hujus scientiae instructores diligentiùs coeperat, cùm ex ea, quicquid ad Bononiensem Episcopum attineret studuit expiscari, sivelaeta singificarentur, ut gauderet, sive dura ut praecaveret atque averteret; ad quod ipsum amor in Dominum eximius incitabat. Anni, hoc currente saeculo, septimiac decimi, qui aetatis Dormii quintus & quinquagesimus erat, revolutionem instruit, hisque verbis, quid illa portenderet & minaretur expressit.

Repio locum Martis revolutiones oppositum ejus radicali loco, Martem ladentem Horoscopum, & Solem suo quadrato, itaque omnia valde mala minatur, aut mortem, aut carcerem: hoc ultimum insinuat Mercurius in duodecima peregrinus, subradiis Solis parili conjunctione Saturni & quadrato Mercurii laesus.

Dormium Morinus de malo impendente admonet, atque ut sibi eaveat, deprecatur; explodit monentem Episcopus, & jocatur in vatem, tanquam ille tyro adhuc in arte, madisterii jam ambiat dignitatem; neque tamen hac contemptione, quod monebatur, essugit, cùm enim in res aulae tunc intricatissimas non cautè satis se ipsum intrusisset, nec stetissetà potiori parte, interceptus est, & tanguam perduellis conjectus in carcerem.

Hic quidem Morinus praesidio & columine caruisset, nisi sui nominis susa jam claritate, aliud etiam illustrius, ipso quod amiserat, nactus esset. Tune Ducem Luxemburgensem Ducis Luinesii fratris fortuna aurea ad cum felicitatis apicem provexerat, qua peculiari medico ad tuendam seu recuperandam valetudinem sese dignum esse duceret. Morinum itaque sibi legit pensionis splendidae praemiis invitatum. Id profecto medici nostri non erat ingenio consentaneû servitutê aulicam non amantis, quae semper aliud in ore aliud in pectore, illud palam collocat, hoc recondit. Vicit indolem viri praesens vitae status; In Ducis Luxemburgensis familiam, Medici nomine anno 1621 allectus est, & per annos octo integros carissimis sibi studiis assiduus & indefessus incubuit, ac suarum tam Medicinae, quàm Astrologiae impensis officiis & plurimos & conspicuos in posterum amicos comparavit; complures quoque libros de rebus Physicis & de siderum observatione in publicum emisit, quibus apud nostrates, atque etiam exteros famam gloriamque collegit.

Ad cum tandem vitae statum advenit partâ sibi nominis gloriâ quo in sua potestate positus â nemine dependeret. Id verò navibus atque quadrigis veluti portum suae felicitatis apportebat. Ea nempe libertas est, cujus proprium sie vivereut velis, teste Tullio, & ad quam eodem similiter teste, incensi omnes rapimur obtinendam, nec securus solum impulsum ingenii, sed adhibito quoque consilio ac prudentiae maturitate in hoc arbitrii sui jure sic obsirmavit animi sententiam, ut hic nullis postea machinis potuerit constantissimus amoveri, quò ad procerum servitutem transiret; de quo cum Luciano in usuprem. Quot Midae, quot Croesi, quot Pactoli veltoti hunc hominem dicucere à proposito, non potuere, ut libertatem dulcissimam repudiaret.

Excellebant tunc insignis Franciae Polemarchus Rusaeus Deffratus fisco universo à Rege praepositus, nec modicae apud primarium regni Ministrum gratiae; quid non ab eo tam potente, ac sibi talem Astrologum ambiente consequi noster potuissit, si oblatis uberibus stipendiis migrate in ejus familiam consensisset? spes certè oboriebatur, nec immerito, amplissima, solius anni spatio se ipsus beneficiis posse plus locupletari, quam totius, & prolixae vitae laboribus, industriaque non vulgari. Fortunam aureant, quam Galba se sistentem in limine cum dormiret ultro amplexus est, vigilans & prudens a se Morinus ablegare maluit, non quidem imitatus Cratetem ut in mare nummos projeceret, verum ut auri cumulis marsupia, & marsupiis arcas non impleret, neque enim stuxis incertisque divitiis animum agglutinare sustierit, ejusque tot cernentis Parisiorum opes ea vox esse poterat Quam multis non indigeo! quod Socrates protulisse dicitur in solemniotibus nundinis opes Atticas contemplatus.

Neque tamen paupertatem illam Cynicam plurimum fastus ac supercilii obtinentem affectare studuit; si quid pecuniarum in operae praemium acquirebat, ne tam inopiae timori, quàm studiorum in otio liberiore pulcherrimae cupiditati ascriptum velis; si quis ipsum avaritiae labe insimularit, ut pote nonnunquam aliquo vexatum quaesita vigiliis amittendi metu, iniquior is esse videatur, cùm laudem potius impendere debeat, & cogitantilevare familiam, & emolumenta publica procuranti. Nonnulos scio virtutis ejus aemolus, & acrioribus quò injustioribus odiis aestuantes in ipsum, sordes ei domesticas objecisse, at quam nullo negotio refelluntur à Morini neptibus, quarum duas voluntariâ pietate incensas in Nonnarum claustris liberali dote ornatas divinis obsequiis mancipavit, tertiam vero Mercerio Villae franciae inter institores haud obscuro in matrimonium collocavit; Quid dicam quibus sumptibus sua tot volumina typis calchographicis in lucem ediderit, ut eum potius eo nomine prodigum appelare liceat, quàm ulla ratione fordidum suspicari.

Professoris Mathematum regii cathedra Parisiensis ipsi demum attributa initium fortunae certioris aperuit.

Sanclarus hanc oecupabat. Nono & vigesimo Junii 1629. excessus illius inopini nuntii ad Morinum venere, usus est ille perventore ad Reginam matrem Mariam Mediciam cui non erat ignotus, nes ipsa difficilem se praebuit, imò in eam bene affecta dat protinus è scutatis unum à quo ad Rupifucaldium Cardinalem magnum Elemosinatium Franciae duceretur, Indicitque Raneaeo ut eam in rem ad Buthillerium Regni à secretis literas mittat, tantà profecto bene merendi commendatione, ut Raneaeo dicenti eam se cathedram Instructori liberorum suorum dare jam postulasse, Regina augustissima, Egisti pro te, responderit, pro me nune agas, edico; quod finxeram ergo diffingam? Raneaeo subjungente.

Nec Morini conatus ille suit irritus; etsi enim Cardinalis ipse menses aliquot obluctaretur, atque obice Raneaeano plus formidantus semetipsum opponeret, cathedrae tamen candidatus ad mensem ejus anni sextilem gratuito dono regium diploma consecutus est, cui Sacramentum in manus dicti Cardinalis ab ipso praestitum, sequentis anni mense Februario subscripum suit.

Hoc honore Magisterióque pollentem familiares amici conjugio proposito stabilire firmiùs voluerunt, vivebat antecessoris conjux memorati modo Sanclari, non abjicienda quidem illa planè & quam opibus non contemnendis instructam popularisfama jactabat, par est, inquiunt, ut quemadmodum Sanclari cathedrae, sic & ejusdem opibus ductâ ipsius uxore succedas; consilio istiusmodi saepiusrepetito Morinus tandem acquivevit, Dominàmque invisete eâ mente constituit, & procum gerete prima vice; propior factus aebidus nigra veste videt limen obseptum, docèntque vicini Sanclari conjugem esse mox ad tumulum efferendam; ad audiens, quantum obstupuerit, cogitate: tum verò de caelibatu perpetuo consilium sibi quondam ducibus astris injectum, certissimum fore decrevit, omnibúsque in posterum renuntiare nuptiis, & quicquid vitae religuum esset, in doctrinis ac librorum, seu lectione, seu scriptione placido tenore transigere, atque in amicorum convictu suavissimè consenescere: hoc fixum apud se ratúmque nunquam postea violavit. Quid enim libero lectulo jucundius? nunquid uni conjugi molestiarum plerúmque feminatio tot amicos támque illustres anteserret? quorum indicem texo, ut quo numero ac loco haberetur, laudum ipsus iuvidis luce clarius innotescat.

Berullo Cardinali pietatis juxta politiaeque peritissimo (utrámque praeclaro foedere conjunxerat) Morinus in pretio suit, eóque charior quòd amicitiam singularem cum Patre Carolo Gondreno inivisset, in supremum Oratorii moderatorem sociorum suffragiis post Berullum electo.

Marilliaco regalium sigillorum custodi quoties sese obtulit, benegnissimum susceptorem expertus est.

Villoclercius & Comes Brienneus ejus silius ambo ab regni secretis, eidem cùm res exigeret, amicos se minimè inutiles ostondebant.

Nemini aeque se ipsum devinxerat quàm Ludovico Tronsono tuncin Aula spectatissimo, nontam quòd esset a conclavis arcanis, aerarióque Praefectus, quàm quòd in ejus sinum singulari cum siducia mentem omnem rex effunderet, tanti virum rxploratis ejus ingenio ac virtute secerat; eum ergo cum Morino arctus adeò familiaris amicitiae nodus astrinxerat, ut neque emisso ex aula Tronsono, imò & vitâ suncto solvi unguam potuerit; commigravit etiam ad mortui liberos, ad Guillelmum in primis natu secundum, quem paternae indolis heredem, ut & officii, vultúsque lineamentorum, nullus, qui utrumque noverit, insiciabitur.

Richeliaeus Cardinalis, immensus ille Genius, Judicio nunquam, ubi quempiam pertentasset, errante, dignum ea existimatione Morinum duxit, ut ipsum ad secretius Museum admitteret, déque negotiis momenti gravissimi consuleret.

Eundem Eminentissimus Cardinalis Mazarinus, qui Richeliaeo totius regni successit administer, pensione cohonestavit annua bis Francorum mille, ipsi semper, dum in vivis suit, exoluta.

Chavignium Comitem Europa novit, sub Ludovico XIV nondum tredecenni, propter excellentem ingenii vim unum ex regni Ministris institutum; priùs ille sub Ludovico XIII, cùm esset ab Imperiorum secretis eo se sugni munere merirum approbaverat, praeceptis Richeliaeis instructus. Agere ipse cum Morino solitus, mensae ipsum frequentius adhibebat, atque ut quietius convictu viri frueretur, comitem, ubi rus secederet, abducebat.

Ut amicos veritim enumerem, quandonam exheusero? insignes, inquam, omnes, & cujuslibet dignitatis? ex aulicis nobilissimos jam produxi, quibus etiam adjunge, si velis, Bullonium, & Deffiatum summos consequenter sisco regio praepositos. Lionnaeum, non ita pridem in Germania pro Imperatoris electione Franciae Legatum, & Beotruum egregiis animi dotibus, quae neminem latuere, praeditum. Amicos accipe nunc togatos.

In amicotum numero Morinum habuere Vairius sigillorum regis custodia insignitus. Cogneuxius, Mesmius & Ballolius Praesidis Infulati, Alligrius, Pommerolius, Sevaeus, Rancaus, Arderius, Melianus, & Terrerius, in Regis augustiore consessu sub Cancellario Consiliarii.

Quot Hierarchae amicitam cum eo coluere, quot etiam coenobitae! quos inter Conorenus Oratorii Generalis sucundus pietate maximus, & à caducis mirum in modum absolutus, vita quoque sanctissimus, ac proinde amicus verissimus, ex potissimis fuit; hos omnes morum bonitas, & candor in Morino elucens, atque in bene merendo velocitas alacris, in amicos ipsi acquisiverant, neque pauciores alios inter literatos meritis, existimatione, atque eruditione commendatus.

Paganus stemmate Comitis coronato, nobilitate pariter, doctrináque conspicuus, ex quo cum codem apud Ducem Luxemburgensem Avunculum familiariis egit, semper habuit charissimum. Valtero plaudit adhuc Francia, in ortis Hippocraticae studiis apud omnes celeberrimo, cui Ludovici regnantis valetudo credita est, postquam Mariae Medicaeae Regis Aviae Archiatrus extitisset. Is Morinum vera ex sideribus vaticinantem cùm saepius comperisset, ac crebrò ejus operam feliciter atque utiliter expertus esset, multis cum meritis sibi planè addixit; hócque agitaverat animo, & ipsa re jam satagebat, cum Astrologum inter aulica ministeria constituendum esse, qui Primario medicorum Regis comes esset adjumento futurus, & quidem ex Galeni placito.

Galterus Valletensis Prior in Astrorum scientia, versatissimus Morino per Provinciam iter faciente atque occurente, quanti hominem faceret, multis clarisque indiciis commonstravit, hancà Galtero susceptionem amicissimam, verbis postea contrariis ab eo veluti exfussiatam fuisse obtrectatores aemuli jactavere, sed insignem ejusmodi calumniam redarguit vehementer Ganelus ipsius Galteri nepos, qui patruum in Morini dotes nunquam obloquutum fuisse sanctissimè in mendaces invidos affeverat.

Mothaeus Gulasius, quem Morino Pater Conàrenus insinuavit, ac dedit, eos habuit ex ejus consuetudine progressus, ut palam & clarè dixerithuic se amicitae devinctissimum esse, in qua, quod cunctos caelabat, in sinu amici considentissimé deponeret.

Meunertus Sancti Honorati regularis Abbas tanto animi sensu defuncti memoriam colit, ut in ea benevolentiae flamma vim plurimam suspicêre fuisse, qua ardor ejusmodi fervaretur.

Vallesius publicae contributionis Quaestor in Delphinatu, nunquam interruptis cum Morino literis, de rei literariae ortis aevo suo contentionibus avidissime cum ipso communicavit.

Blosius Catalaunensis Archidiaconus ea mente Lutetiam adiit ut virum internosceret, ejúsque imbueretur doctrina.

Pater Mersennus ex Religiosis Minimis, qui moliebatur id praecipuum ut eruditorum quisquis ad suam motitiam perveniret, (quibus etiam ea de causa in pretio fuit) multam cum Morino necessitudinem fovit.

Grindorgius Prior Culaeus, ubi nonnulla hujus opuscula perlegisset scriptis ad cum literis cupidissimum se ostendit, quicquid in lucem Morinus ederet, legendi ante alios, ut miranda quae docet inter primos admiraretur.

Gaspar Diemaeus missis Amstelodamo Epistolis ipsi parem animum explanavit.

Cartesius, quo perspicaciorem Philosophia vix habuit, priusquam sua principia divulgaret, Morinum quid de ipsis sentiret, consuluit, eâ ille subtilitate respondit, ut deceptum minimè se Cartesius agnosceret, quòd cum inter faeculi lumina, & cujus responsa peteret, collocasset.

Christianus Severus Longomontanus Regis Daniae Professor clarissimus, & magni Tychonis Brahe decennio toto in Coeli observatione focius, eundem cùm difficilia quaedam occurrerent, scribendo interpellavit, & quem de illis calcum noster ferret, quaesivit libens & accepit, stetitque annis duodecim ea literarum vicissitudo, quibus quicquid in Astrologiae atque Astronomiae latifundiis ad quaerendum est abstrusius, reciprocis amborum ingenia diattibis excoluit.

Martinus Hortensius apud Batavos observationum suarum claritate nobilissimus atque in Astronomicis Lansbergii tabulis tantopere praedicatus, Morini longitudinibus evulgatis, quae mirisicè probat, ad Autoris notitiam aspiravit; itáque ut ambos inter ambos necessitudinis alipuid interveniret, nonnulla sibi explicanda, sed precatus, objecit.

Galilaeus Galilaei Primarius magni Hetruruae Ducis Philosophus & Mathematicus, esti probè longitudinum cognosceret inventorem, ad eodem tamen saepius esslagitatus quidnam de ipsis sentiret, scripto aperire noluit, uni solùm ex intimis Bellograno sensum suum eam in rem literis patesecit; quanti ergo Morinum penderet, testimonium in eo non obscurum dedit; cum enim ab illo tanquam adversario sentencia de Terrae motu, cui Galilaeus mordicus adhaerebat, oppugnata fuisset acerrimè, inventas longitudines, parreserens pari vellicare ac vexare debuisset,

Nec dum etiam cause irarum, savique dolores

Exciderant animo.

His profectô refellendis incumbere debuisse videtur nisi argumentorum vim, quibus alas telluri noster Astrologus evulsetat, formidasset.

Neque Morino meliùs cum Vallangreno Regis Hispaniae Cosmographo Buxellis agente convênit, quanquam per ipsum Vallangrenum minimè steterit, quin inter ipsos amicitiae jus intercederet, at ipsi ferenda nullo modo visa est viri ostentatio se Regis sui praemio dignum esse jactantis ob inventas à se longitudines, quas alia à Morino methodo sese excogitasse gloriabundus ajebat.

Ab hoc Belga haud multum Gassendus ablusit Diniensis ille Theologus, quo cum hujusce temporis vix ullus Philosophorum subtilitate cerraverit, aut Astronomorum quispiam; Juvat extergatur nubilum quod ipsi Morinóque mutuò se affudit, & primum quidem sic habere jam à teneris & ab eisdem Scholis itriúsque amicitiam inchoasse, plurimis deinceps Epistolarum centuriis firmius inolitam ac servetam, praevia semper charissimi nomenclatione; in his profecto, eruditis juxta atque amoenis fermocinationibus, quicquid in pectore continebatur, essundunt; decedat ergo ex animis, quam illevere seripta nonnulla, quaedam injusta cogitatio; si quid enim ex disputationis fervore dictum aliquando durius hinc & inde irrepserit, nestatim existimationem mutuò laesam, aut violatam senseris charitatem; ea sunt doctorum interdum imò & sanctorum certamina; Platonem inter atque Aristotelem controversias non sine aliquo asperitatis felle agitatas fuisse novimus, & apud Latinos Patres Hieronymi atque Augustini pugnas calamo tenus incaluisse visas, ut & apud Graecos, Chrysostomi Epiphaniique vocali sono tenus.

Sanlegerius Avenionensis Patronus Tonduti nomine inter Astrologus celebratissimus inventori longitudinum candidè congratulatus est, & ab eodem, quae de temporum aequatione à se reperta, de directionum latitudine sententiam exquisivit, ac de circuli quadratura, quam amicorum quispiam se tandem invenisse credebat, responsis pluribus satis secit ei Morinus, Sanlegerium enim multùm honorisicè ei rescripsisse, ac ipsius sententiae plurimum tribuisse constat.

Pater Athanasius de Britannia Capucinus in rebus Astronomicis summopere illuminatus hoc loco praetermittendus esse non videtur, quocum & Morino suit amicitiae per literas commercium.

In chartacea ipsius supellectile complures insignibus è viris comperio qui Astrologi nostri familiaritatem per Epistolas ambierint; erunt eitati antea recensendo satis; ut enim comprehendam brevi, neminem asseveto alicujus notae Philosophum, aut Mathematicum his temporibus fioruisse qui conferrecum Morino sibi gloriae non duxerit, habitisque cum eruditissimo viro fermonibus amplisicare famam ac nomen. Cùm enim in continua scientiarum contemplatione sex annos & sexaginta versatus esset, quantas opes, & quem doctrinae thesaurum inexhausto ingenii fonte sibi tandem comparasse credendus est! pulcherrima illa ex intervallis, edita in lucem opera plane admiratione digna non minori suere literatorum utilitati, quàm stupori: sic enim patuit quantum esset in Philosophia subtilis, in Physica perspicax, in Alchimia praestans, in Medicina peritus, in Theologia profundus; acutus in Astronomia, atque in Astrologia felix.

Opare ejus multiplicia, illustres parentis egregii soetus per indicem exhibeo, ut quot fiores hortus ipsius in publicum emiserit & videas & laudes.

Ab anno 1619 excudendi jam duxit initium. Mundi sublunaris Anatomia libellus ejus è praelo primus emissus est, cujus cùm in Hungaria peregrinaretur, facta est jam mentio.

Anno 1623 Rationes confoederationis duodecim domorum Coelestium, in medium protulit, ac definitionis uniuscujunsque, & que respectus per earum ternarios inter ipsas esset, sermone dilucido demonstravit, quibus de rebus ante ipsum scripserat nemo, huic libello est titulos, Astronomicarum domorum Cabala detecta.

Anno consequente Antonius Villonins vulgò Philosophus Miles, unà cum Stephano Clavesio Chymista Medico, in Aristotelem, Paracelsum ac Cabalistas Theseon publicarum programma fecit, à se in aedibus Margarita Reginae quibustiber praesentibus propugnandum, atque invitatis Curiae, plurimisque omnium generum spectabilibus viris; tantorum Scientiae Ducum principia suis se argumentationibus planè subversuros receperunt; Has these Primo Praesidi Villontus ipse in manum dederat, quarum uná ad trutinam accuratius expensâ inhibuir ei Prases ne publicus sieret earum propugnator; plures trecentis ad condictum locum horámque convenerat, quos remittere coactus est invitator; ex his Morinus erat, qui jam ipsi Villonio & amicorum pluribus tantos se Philosophos vindicaturum promiserat, etsi jam pridem & Senatus judicio & Sorbonae censurâ damnatus esset hic ingeniorum excursos, & structum ad Veteras à Neotericis protegendos tutissimum authoritatis praesidium; cum noster ergo nil tunc sermone potuisset, scripto postmodum Villonianas theses explosit, quo edito consecutus est ut Chymista peritus, & subtilis audiret Philosophus.

Qui, rogo, in Chymicis non expertus esset cui suerant, ut dictum est, patentes, Philosophiae talis experientissimi? ipsi quidem apud Bononiensem Praesulem in ea se jam exercuerat, & deiceps cum pluribus hac in arte celeberrimis & voce & literis contulerat, quorú ex numero si Collesonum & Lauberium indictos elabi patimur, illatae ipsis injurae meritò insimulemur, cùm inter naturalistas sint ambo clarissimi, ac Morino insuper, hac in arte suerint conjunctissimi. Unum hic observari pervelim quod licet lucis publicae minus obtinuerit, non ideo minus obtinet veritatis; colloquiem est de magno opere inter ipsum & duos dignitate ac probitate non vulgari viros eximios, quorum alter quod quaesivere tam multi vitae periculo ac fortunarum damno, viderat; alter verò Sylvio quodam ipsimet Regi sui pulveris experimentum praebente intersuerat, quod quidem enarrare prolixius non est hujus loci; nosse sussecerit ob scelera damnato Sylvio, artis tamen ejus mysterium minimè damnatum esse, cum postea Richeliaeus Cardinalis ex hujus disciplina damnati, scriptis ab eodem tradita, in fornaculis Ruellianis jusserit multa tentari.

Anno 1633, Trigonometria canonicae tres Libros Morinus excudit, de triangulis nempe tam planis quàm Sphaericis tractatum, quem & Gallicè reddidit.

Diende cum Atheo quodam ex ejus familiaribus depugnandum suit; illum ergo dedocere aggressus est quem debilibus Syllogismis in Atheismi barathro pertinacia retinebat. Itaque Deum esse vi solius naturalis luminis mathematico more evidentissimè demonstrare instituit; hunc in sinem produxit theoremata certissimis rationibus stabilita, axiomataq; hactenus incocussa, quibus mortalium ullus haud unquam obluctetur, sed ultro submittat assensum. Hoc opusculum eo praelato titulo, Quod Deus sit, Dioeceseon Gallicarum Praesilibus ad decennalem conventum Lutetiae tunc congregatis dedicavit, Episcopali approbatione consecuta. Idem opusculum anno 1655 incudi reddidit, & tornatum elegantius ampliavit; excusum denno sie praetulit. De vera cognitione Dei ex solo nature a lumine. Exin prodiit è typographia libellus Morinum plagiarium inclamans, tanquam è Richardi à Sancto Victore commentario quodam integnum exscripsisset, & suo sub nomine venditasset, idem quoque libelli hujus chartâ caeruleâ solummodo convestiti pareos merus calumniator, pluribus à Morino scriptis plagii crimen intulit. Ergo verò vitae ipsius scriptor falsi modò non evincam hunc improbum invidumque mendacem; id enim dissertationes copiosas exigeret, deinde Apologister hic non ago, sed actorum candidum narratorem. Satis profecto est Authoris nostri gloriae, nec non amicorum ipsius voluptati tot ejus labores cum plausu à cunctis exceptos & ab ejusdem morte non mediocri cura conquisitos fuisse; qui verò memoriam insectantur mortui, bellè secum actum iri putent, si quousque ipse progresius est, ipsi quoque progredi possint, neque enim unquam metuendum est, ne ipso superato ad ulteriores gloriae metas perveniant, quantalibet vanitate instati sibi eventurum id credant; oestro ejusmodi, quo de loquimur, author percitus, coeci mori, quid agat, haud videt ipse autem cùm nulli sit formidini, quid prohibet, nomiuetur? Petrus est Balduinus Montarsius, neque enim illius calumniae dentibus tantum hoc opus deteret rubiginosus iste Sycophanta, quod lèctum ab ipso vires ejus intelligendi longè superat. Interim officii se oblitum sciat; ipsi enim lacerari mortuum, pudendum est, & ei quem Magistrum habuit, eam ingratitudinem rependere, impium & infame.

Rudolphinis Morini tabulis laudem hic modò non impertior; libellus est perexiguus, quicquid ad instruendas coelestes figuras necesse est mirâ brevitate complexus; quae antea facienda conformatio plura volumina & quidem spissa perlegi postulabat; Instruxit ergo ad usum proprium Bibliothecam portatilem, quam solum anno 1650 typis creditam, communem esse passus est instantibus amicis, metumque incutientibus ne quispiam ex ejus inventis sibi decus expiscari valeret. Hoc opusculum eruditis omnibus adeò placuit, ut accedens laudationis nostrae cumulus omnio supervacaneus esset; Montheo Gulasio dicarum voluit, cujus liberalitas ac cura hane sibi de publico bene merendi viam aperuit.

Nicolaus Burdinus Illustrissimus Marchio Villennesius Centiloquium Prolemaeo vulgò ascriptum ediderat, Notas Astrologicas quadriennio post in illud elaborates Morinus emisit è praelo mirâ omnium gratulatione susceptas; si quid in eis est quod quispiam jure possit carpere, non diffitebor contra Authorem hunc nobilem calentis ingenii leves quosdam insultus haberi; revera tamen, hac etiam in Doctrina hospites singularium scriptorum subtilitatem immensam in tam sublimi disputatione mirati sunt. Quem non ad stuporem adduxere dicta illa praeclara quae Ptolomaeo ttibuerat? quis non iilustratis ab eo Corypaei hujus Astrologorum Aphorismis lucem non hausit uberem ad discendum? quis porro Astrologiam Morini Gallicam non expetebat, certus ex hoc specimine, plenissimum in ea fore divinae illius scientie tractatu. Neq; mirum cui quam videri debet hunc Authorem ab eis quae profiteatur studiis, ut pote ad illa propensior, nonnunquam avulsum ad alia minùs sibi familiaria secessisse, ut Ventatem lucis filiam assereret; praefervidierat, neque sat tolerantis animi, sed qui a more veritatis calerat ardentius, eam quippe suis in sermoninus neque leviter decolorare aut fucare potetat. Imò neque in aliorum ore aut scriptis id inesse vitii perferebat, quamvis ad ipsum nihil attineret. Liber de Praeadamitis ab aliquo tempore Lutetiae circumferebatur, unde ipsi de Religiones pietate acriter defendenda exarsit cupidiras, cum recusam ejusmodi opinionê & vulgatam ad fidei Christianae subversionem tendere credidisset, eam enervare penitus suarum duxit esse partium; aggressus est ergo Aonymum illum prosternere iisdem Geneseos ac Pauli quibus abutebatur textibus; Librum cum hac inscriptione Terrerio nunc upavit. Refutatio compendiosa erronei ac detestandi libri de Praeadamitis.

Haec vero supra memorata opera, esse omnia quae horum temporum decursu ab ipso manarunt ad populum, ne putetis, cavete; duo ejus edidere calchographi ex quibis sudandi laborandique seges copiosa ipsioborta est. Volumen prius, mea quidem sententia debilius ad ejus gloriam, nisi illud adversariorum nomine ac multitudine capropter in cum excitatâ expendere ac metiri voluerimus, Problematis solutro suit optata toties de motu seu quiete telluris anno 1631 Cardinali Richeliaeo legendam obtulit. Copernicus, lux illa Germaniae, paradoxum de terrae motu sepultum pridem aetate nostrâ velut ab inseris revocavit, neque enim de invento sibi jure blandiri possit, cùm ab viginti plusquam saeculis Pythagoras, ejusque Aristarchus auditor Graeciae idem proposuere, totique orbi admirabile reddiderunt. Copernicus vero coingenii acumine, eaque industria hoc de motu Systema composuit iisque pollet argumentis ad evincendum, ut si quispiam non acquieverit, è doctorum grege procul ablegandus esse censeatur. Huic tamen sententiae nunquam seipsum accommodare Morinus potuit, neque enim is fuit qui alienis atq; ascititiis uteretur oculis ad videndum, atque is insuper qui Ecclesiae sanctae oraculis firmissimè adhaereret. Ipse ergo ex eruditorum collegio (nemo enim doctum negare jure poterit) unus ebullit qui Copernicianum paradoxum impugnare vellet, atque auderet. Aristotelem itaque cum Ptolomaeo Pythogorae contraria sentientes suo texit clypeo quamvis amborum rationibus objectis, scitè ut videbatur, ac ingeniose Copernicus respondisset; quo tentato Morinus sine ullo dubitationis nubilo posteritati ostendit, etiam nostro faeculo singulares producendi viros vim non esse ademptam, neque solis praeteritis eam fuisse concessam.

Hic non libet alterum Briareum demirari: cum ingeniis eximiae tenuitatis erat illi certamen; cingebat numerosus aemulorum cuneus, quo crederetur obruendus, non cessabat suis sumptibus typographicas operas exercere, quibus impensis exhaustus & fatigandus putaretur, laborum onera, quibus humeros submiserat, cundem integrum deposcebant; ô Herculem Tragoedi! Superat & cresert malu! Tot stuctubus undequaque pulsatus etiam responsis indulteg; propugnatidem & oppugnat, iis certè viribus ut Anno 1634 Laubergium Doctorem Medicum, cujus Apologetico de Terrae motu respondit, dejectum prostraverit, Philolaum verò Anno 1642. Scriptor ille falso personatus nomine providerat; ne petitiones in cum à Tychone Brahe Moriniaeo immissas detorquere, nisi forsitan vellet, teneretur.

Eo, qui secutus est, Anno, Gassendi Pholosophi acutissimi telis validissimis umbonem responsionis obtendit, libro inscripto. Alatelluris fracta.

Tunc vallati ad provocationem campi dominus, victor hostium stetit, at quiete minime diuturnâ; hoc enim ex conflictu exortus est alius, à quo ipse cum amicorum charissimo velut antagonista commissus est; haud ita pridem operâ Turnesii ex Provincia insignis nobilis de descordia ambo rediarant in foedus pristinum; tanta suit in hac animorum conciliatione ultro citróque humanitas as teneritudo, ut esst credenti locus praeclarissimam concordiam jure postliminii revocatam inter utrumque ad extremum usque spiritum vim & fiorem servaturam fore, atque ea res, uti prae se ferebat, sic se habuisset, nisi jacto diffensionis femine (quo fato & qua mente id contigerit, incertum) acerbissimi postea fructus hinc & inde germinassent. Morinus quidem decus suum tuire se debere ratus verborum asperitati non pepercit, at priusquam nigro calculo condemnetur, expendatur, si placet, hujus adversarii, quorum aut probitas aut doctrina nullo modo nunc à me discutitur; rogo interea quid ipsos ad Morinum urgendum insiammaverit, cum nihil haberet cum eis negorii; si se continuissent à scriptis, nae sapientius famae suae consuluissent, ac honori alterius cujus ajebant se defensionem suscepisse, & si ab eo ne quidem rogati essent, quin & palam quicquid ab eis evulgatum est, ultro ipsemet improbavit.

Morinus ergo quanquam invito animo, & cum occupationum majoris ipsi momenti non levi jactura, alterum exercere stylum in Gassendum coactus est, Epicuraeam ejus Philosophiam typis mandatam calamo insectus, cujus ut fundamenta dirueret, Atomos conserere & vacuum diffiare molitus est, ejusmodi doctrinae principia sanè vilissima. Dissertationem brevem de his instituit, quam Anno 1650 Henrico Borbonio Proncipi Serenissimo ac Vernolii Duci dedicavit; neque ratio defuit quae Epicuraeum Gasiendum verrit ejus conatus, atque ut exseinderet, impluit.

Familiares hujus authoris lucubrationem illam Morino auscultante tollebant in Coelum, ac velut ad Monamachiam provocatores acuebant virum, ostensâ rupe ad quam subvertendam nemo nisi certo naufragio aspirate posset, ac nici; ad de quòd Epicuraeus ille scriptor mirum in modum Astrologiae Judiciariae insensus, quâvis datâ occasione divinam artem, ejusque principia vellicabat, jocis usus ac dicteriis, secutúsque veteres illos Astrologorum irrisores, Picum Marandulanum, Alexandrum de Angelis, & Sextum ab Hemminga.

Postmodum ut in bello literario non vibrantur tela mortifera, illi dissertationi, quamvis optimae sua se objecit responsio, Anatomia videlicet, ridiculi muris Franciset Bernerit; eam quoque Noster labesecit, & Epistola Vincentii Panurgi de tribus impostoribus tanquam inusto cauterio peffumdedit.

Opus quod ingenio simul & manu his etiam temporibus extudit, & ostendit, Scientia longitudinum suit, non solum haec apud Gallos in celebritate fermonis, verum & apud extras gentes à Gallis longè sepositas; quid enim hoc invento nautis unquam optatius accidit, ex quod Christophorum Columbus Occidentalis Indiae repertor affeclas suos Oceano credidit summis ob errores acus nauticae periculis obnoxios? Dynastae pretiis invitavere ad artis excogitationem tantae rei praesidio futurae. Batavi centies mille Libris, Rex Hispaniae trecenties millenis; quot ingenia luculenta hujusce inventi eruendi decus ea cum mercede conjunctum annis abhinc ducentis incendit ad ejusmodi studium? aspiraverunt illuc Orontius Finaeus, Gemma Frisius, Vernerius, Appianus, Keplerus, Longomontanus, plurésque alii quos recensuisse piget, hi Mechanica via instructis machinis Longitudines quaesiere, illi Astronomica sideribus observatis.

Morinum tandem aut mens acutior aut genius felicior his omnibus fagacissimis inquisitoribus superextulit; Scientae hujus tot votis expertitae inventor suit, ejusdémque clarissimam in Armamentarii Parisini aula majore demonstrationem exhibuit, Anno 1634 Martii 30. Mirùm hic si livor quiesceret nil prorsus obstrepens; hujus inventionis palmam ipsi fecit ancipitem, partae gloriae is urebat dolor, qui tenebris pulcherrimum opus obcuere ac sepelire tentavit; quoties Autori depugnandum suit, ut legitimum decus acquisiti sibi nominis tueretur! Bellum illud grassatum est decennio Trojano prolixius; & primum quidem cum ipsis delegatae cognitionis Judicibus ab Cardinali Richeliaeo summo tunc Regni Administro, quo cum noster sua de retransegerat, deputatis; luctandum deinde suit cum Georgio Frommio in Danorum fratiam Longomontanum vindicante, cum Lyrisio Recollecto, melius quidpiam aliud se invenisse jactante; ac denique cum Vallangreno camobrem ab Hispaniae rege praemium siagitante. Sed Morinum

Defendii numerus, junctaque umbone phalanges.

Nam quot & moribus inculpatis & illustri dignitate commendatissimi viri demonstratarum ab ipso longitudinem testes, ab ejus stetere partibus, & conjunctis syngraphis tanquam ad instrumentum publicam fidem Cognitorum ipmrobam ostendêre! restimonia quoque manu propria contulere omnium eruditorum nomine Galterus, Gassendus, Vallesius, Hortensius, Longomontanus & Galilaeus in laudem Demonstrationis excusae, atque ipsis ab Authore transmissae.

Hunc denique laborem velut un agro sterili non periisse commonstrat praemium ab ipso Rege Consilióque ipsius Secretiore tandem obtentum; cum enim ipsis Anno 1645 libellum supplicem obtulisset, bina librarum millia in pensionem annuam ex Regii Montis Abbatia consecutus est; nil igitur opus ad codicem praestantissimum amandare lecturos, in quo non solum promissi fidem liberavit; sedipsus insuper Astronomiae instauravit praecipua fundamenta, cum hac inseriptione, Astronomia jam à fundamentis integrè & exactèrestituta.

Opere tanti ponderis jam exacto, quod inutili sudore optima quaeque ingenia tot annos exercuerat, nónne hujus unius labor, cujuscumque existimationis fuisset, absumptus deinceps videretur, nil ut praeter Morinus elaboraret? progreditur adhuc vir indefessus, nec in otium jure sibi optimo comparatum dilabi se patitur; non eâ, quam prius molestissimam expertus erat, ingratitudine deterretur, non invidiae flamma petere alta solitae, ipsique ut claram, ita & gravem triumphorum segetem suppeditante.

Invictus itaque Gallicam hanc perfecit Astronomiam manu adhibita ultima; hanc omnes in arre doctivehementer optaverant, nec injuria sanè, hic enim veterum haliucinationes prorsus emendatae sunt, tradunturque germana principia Scientiae aliarum omnium augustissimae, utilissimae, atque fusissimae, quae tamen hactenus longè minus quàm caeterae, suis cultoribus innotuerat.

En jam editionis hujus operis triginta annos integros accuratissimè limati stabat in procinctu, librósque quatuordecim priores ad Typographum Batavum transtulerat, cum id meditantem mors oppressit, loca & tempora & mortales ipsos nil pendens ne tamen obruta cum ipso praeclara illa consilia quispiam suspicetur; nam etsi modò ad umbram cupresseti sui funebris ab exantlatis laboribus conquiescat, familiares ipsius praesto sunt, quos ad rumpendos quosviscumque obices mirâ quadam alacritate complevit.

Venit ergo ad lucem publicam divina haec Astrologia minis intempestivioribus nullo pacto hactenus retardata, quin semetipsam in aggressores propugnet acerrimè, quantumcumque se reputaverint eruditos; quanto plus in cum qui ut Dares alter in Entellum certus induit, nunquid hunc reformidet? quis unquam de victo à culice elephante sparsum rumorem accepit?

Sunt & aliitractatus inediti, nec praelo minùs idonei, quos inter sunt praecipuae notae,

In Euclidis sex libris priores Commentarii.

Universalis Planisphariiconitructio ac usus.

Hoc excogitavit organum quod cum caeteris suis Mathematicis instrumentis testamento legavit Agarrato Mathematum Lutetiae Professori, talibus ad utendum peritissimo.

Libri tres de concursu prime causa cum secundis, in actionibus tam naturalibus quàm supernaturalibus.

Libri quinque Theoria Planetarum ex mente Copernici, at Kepleri.

Est tamen quod demptâ Astrologiâ Gallicâ omnibus ad eo relictis antecellat, & quod in primis studentes erudiat, quicquid ipse calamo seripsit quorumdam ad Librorum margines, Observationes, Notas, Commentarios rectè appellaveris; sic Junctinum suum, sic Cardanum, sic Ptolemaeum ad librorum oras doctissimus quasi simbriis praetexuit, sic & compures alios, ex quibus structam sarcinam Gutllelmo Tronsono in amicitiae pignus obtulit, quanto ipsum habaret in pretio sic testatus,

Et dixit moriens, te nunc habet ista sucundum.

Suum his Museum gratulabundus instruxit quo nullum est in Astrologicis orbe toto locupletius; hic consultis doctissimorum apud veteres judicia mutantur in melius, si quid erraverint, patet, nec non & erroris causa falsaeque vaticinationis aperitur. Axiomata denic; hic habentur certis adeò rationibus essulta, ut quae à veteribus ignorantiae caecitate praetermissa sunt, facili negotio suppleantur

Morinum quispiam à me doctissimis Astrologiae Judiciariae assensu omnium Principibus anteponi fortasse mirabitur; quis verò viatorem miretur itinerum molestiae jam lassatum ab alio recente viribus superari, eundémque validiorem progressum alacrius multo intervallo praeterire? suum est decus antiquis authoribus, sua est gloria; sidereae hujusce doctrinae orbitas perparum aevo illo cognitas detexere primi; quid porrò Morinus egit? Scrabtas eas & asperitate inamoena difficiles aequando planas dedit, ac certas reddidit, ex incertis. Itáq: praeter ingenium, quod ipsi acutum aequè ac eis esse potuit, duobus praesidiis, quibus illi caruere, fretus & provectus est. Primo quídem jam peractarum ab ipsis observationum, ac sidei nostrae altero, qua illustratus quicquid Chaldaei, Arabes Ethnicique superstitiosum in hanc Scientiam invexerant, expurgavit, eóque confidentius, quòd ab eorum origine quàm remotissimus, quicquid immeritò ipsi contra pugnassent, nullatenus formidarit.

Ubinam, inquies, praeclara illa sunt ab scientiis Coelestibus, Morino haurinte, ducta experimenta? ubinam prolata indicia authoritatem sidémq; praeferentia? habentúrne aliqua vaticinia tam longo annorum decursu ex illius tripode praenuntiata? quot veró, Deus Immortalis! horoscoporum scrutator suit, positarúmque in aethere figurarum! at ille non quidem pro quibustibet obviis, pecunias etiam afftim offerentibus, eloborare voluit, & siderum arcana rimari; quas opes, si mercenarius esset, stellarum beneficio non in loculos solum, sed etiam in arcas conjecisset! sed amicis unis studuit aut proceribus, quorum insignis dignitas legem ei statuere poterat, aut praemii specie exigere quod ab ipsis officii nomine aut meriti esset expectabile. Sexcentis id exeplis manifeste probari prosset, nisi praedictorum ejusmodi maxima pars in privatorum Scriniis delitesceret; haec enim ut arcana quaedam secretiis asservari solent; quibusdam tamen etsi paucis allatis id evineam.

Praesignificatus Bononiensi Praesuli carcer, cujus antê memini, quasi primum hac in facultate specimen Morino suisse dici potest.

Ab hoc tyrocinio magisterium affecutus est Ludovico XIII Lugduni aegrotante; tunc Maria Mediciaea Regis parens quorumdam Astrologorum dictis conterita vitam Principi dubiam afferentium Cardinali Berrulaeo seripsit, ut jussus Morinus filii genesim inspiciat hae ille perspecta aegritudinem fore vehementem respondit, nullam vero mortem, quòd cum ex praedicto contigisset splendidam vati suo mercedem ac Rege dignam contulit, caeteris, qui malè mónuerant, ad remum amandatis, forsitan quòd minimè jussi in annos Principis inquisissent. Morino Soli regalem Horoscopum intueri ac examinare liceat, ut olim uni Apelli concessum est Alexandrum in tabula pingere, Lysippo ex aere ducere, ac in gemma Pyrgoteli scalpere.

Procul ó procul este prophani.

Quanquam istud ex vaticiniis ejus congruum plane sit, & exactum ad numeros, in aliud aeque conveniens. Regi eidem mali quidpiam imminere praenuotiaverat, docta die; ipsum ergo domise contineat, monent. Pomeridiano tempore contineri pertaesus aviculis poni retia jubet, dúmq; ipse attentius ea tenderet non advertens concidit, sune arctius tibiis alligato, qui scendi, nec mora, debuit: Rex assurgens, ea vete, inquit. Morinus resciat, nimium ex casu meo tumoris admitteret.

Ferunt minus seliciter in Regis ejusdem morbo, quo & extinctus est, vaticinatum suisse, quoniam obitus horam momentumq non praedixerit, tribus enim priusquam ea mors contigifset mensibus, Chavignio & quibusdam ex aula Magnatibus, ac etiam intimo amicorum Gassendo de Coelo edixerat ad octavum Maji Refi mortem astra minari, sex post dies solummodo eventuram; quisnam his error in calculis? inquam; vidit ad quartum & decimum Maji periculum, at minus quàm in octavo molestum, unde pro octavo concluserat, quonia in eo regia valetudo se deterrimê habuerit, ita ut morti proximus ipse rex videretur, & moriturum brevi rumor spargeret; at medentum peritiâ & remediorum bonitate vita ejus Majas usq; ad Idus extracta est; neque aberrabit à verò qui mortis plagam die Maji octavo Regi suisse illatam statuerit.

Idem & Lesdiguerio contigit Regiorun exercituum Imperatori perpetuo, cujus obitus in octavum & vigesimum Septembris diem incidit, quem ad duodecimum sidera ipsi comminata fuerant, quo quidem duodecimo, febrilis ardor tantum invaluit atq; hominem fregit, nullâ ut unquam medelâ restautari aliquantisper potuerit, atq; in ipsem venire sanitari; quid hic Morinus praestitit? suis impulsus rationibus cum morbo decessurum praenuntiaverat, quoniam cum Luna Sol in ejus genesi nihil insesti & noxii praetulere; malè ergo illi Astrologi qui Biothanatum fore praedixerant, violentâ nempe morte interiturum.

Gustavi Magni Suecorum Regis mors est ex insignibus, Cardinalis Richeliaeus cum sibi ab hoc Victore forsitan metueret, aut quod ejusdem jacturam aegrè laturus esset, aut quòd turbis ex ejus obitu oriundis medicamenta providere cuperet, Astrologo nostro Nativitatis ipsius horam misit, minuriis aliquot exerrantem; quo ergo tempore Rex Gustavus moriturus esset, Morinus paucis diebus deceptis monuit Cardinalem.

Regis hujus in praelio caedes ensem ejusdem in memoriam revocat, de quo pauca levi usus digressione nec injucunda proponam. Isti ensi praeclarè à Gustavo acta in praeliis tribuenda esse sensere complures, quod neque ipse Rex abnuebat. Ipso interempto disquisitus est ensis (quàm rectè non discutio) à milite ipsius possessore, pecunia redemptus venit tandem in Morini manus; laetus hoc viso telo, cum Talismanorum quoque non ignarus esset, expressos auro in ensis veuto characteres inspexit, ac expendit diligentiûs, una ex parte scutulam versus capularem sic legebatur, Gustavus Adolphus Rex Succiae, ex altera verò,

Audaces fortuna juvat, timidósque repellit.

ad imum Sol aureus videbatur, & Martis character, ex quo guttae in pluviae modum effusae decidebant; ex adverso varii & ignoti fuere characteres. Planetarum aliquot intermisti figuris, quae cuncta cum ejus Horoscopo & mortis themate nil omnino foederis habuere.

Walstinum eodem modo violentia mortis ereptum iri Morinus praemonuit.

Sed quàm amussim Ludovici Tronsoni modo felicis conjugium ab eo praenuntiatum est nono & decimo Februarii mensis Anni 1618! hujus tempesti vitas non erat, neq; concilindi species ulla, sive ad privata negotia intenderet animum, sive ad publica; Rex enim, cui unus ex comitibus adhaerebat, fuerat in Neustriam profecturus; at rebus praeter opinionem citiùs compositis Lutetiam reversus est; de conjugio cum Tronsono agitur, ultro citróq; inelinatur in illud, sed pridie constituae à Morino diei ferè infectum fuit, ac penitus dissolutum; postridie speratus socer filiae metuens ne raptu abduceretur, de quo jam audierat,primo manègenerum vocat, adest ille mox, neque impetratâ consanguineos admonendi facultate, itur ad templum, & matrimonium celebratur, qua die noster sic fore jam pridem affirmaverat, unde est conjecturae non dubiae locus rem totam in Coelo priùs institutam fuisse, quam in stellis legerat, cùm praeter morem, atque expectationem cessisset.

Ejuidem Tronsoni ab aula dimissio in inpsius Genesi designata erat obscuriùs, at Morinus Aquilinis oculis universa perlustrans in amicorum gratiam; eam, quae Anno 1625 accidit, ad certum diem praedixit, & sidem ejus veritas consequens liberavit.

Non Patris solum sed etiam liberorum natales horas idem Astrologus diligentissimè indagavit, & cum insensus studio his ardenter incumberet, quid mirandum ejusmodi vaticinia feliciter evenisse? caeteri enim etiam hac in arte peritissimi, tamen aut praemio ducti, aut importunitate compulsi operam suam ponunt, inde est ut rarius in scopum jaculando colliment, atque ad illum attingant, quod uidem in amicitiis aliter omnio se habet; res probetur exemplis.

Guillemus natu secundus ex Tronsoni liberis (ipsius hic non est infrequens facta mentio) Lutetiae, ex Gymnasii Regiae Navarrae convictoribus erat; steterat ad fenestram in impluvium tuens, poné illum versatilis jacebat tabula, qua cellae vinariae os obturari solet; aperta illa, eo non animadvertente, cùm recederet, in gradus penè imos decidit, nullo tamen incommodo alio, quam operessa leviter costa, quae cadentem sustinuerat; lapsum hunc vaticinatio Morini praedixerat, & duriorem quidem ex astris, sed Beatae Virginis ope, cujus tunc festa lux agebatur, piè creditur emollitus, ut vitae cararet discrimine.

Aequè vera de indole septimi liberorum statim ab ipsius ortu praemonuit, for videlicet ad commune vitae genus propensiorem, etiam ad conjugium, sed ex positu germano siderum Religionem amplexurum, futurum videlicet coenobitam, in quo & vates perstitit; quamvis enim Juvenis ille parentum consilio ad militiam destinaretur, & ad optandum jam effet idoneus, ad eras Ecclesiasticas asperavit, quibus & modò mancipatus est.

Id licet exacto deciderit, aluid fateor exactius decidisse. Augusti octavâ die Anni 1633. Tronsono cum Morino in Pyraeu horto deambulantibus, de uno liberorum ex eadem familia inter ipsos injectus est fermo, cujus alias genesim ipse Astrologus instruxerat; filiolus ille Lutetiae alebatur, vitam illi parum fortunatam erant auspicata sidera. Imo verò eodem, quo inter se colloquebantur tempore, magno esse in periculo puellum Morinus asseverat, quo pene momento puellus hic animam exhalabat.

At quam omnibus suis partibus absolutum suit vaticinium illuid Mariae tunc Principi, nunc verò Reginae Poloniae ab Morino editum! de futuro ipsius conjugio cum illustissimo Principe didebatur rumor, quod quidem potissimum illi fuisset, ac plurimae dignitatis; nihilominus tamen haud incundum fore noster asseruit, cum Regem ei conjugem astra pollicerentur.

Mirisicum quoque videtur, cùm Serenissimi Principis Contii praevidit ex astris conjugium, & eo signisicavit tempore, quo a thori conjugalis proposito Princeps ipse remorissimus esse videretur. Frater ejus Condaeus Princeps Morinum in praedictis veracem ex victoriarum insignium eventu interdum experius est.

Sic plurima permultis Principibus viris ex doctrina siderum patesecit, de quibus ipsimet testimonia ferre pofsent, & proferrem ea nisi nostri aevi tes ac gesta non destinafsem attingere; servantur illa in conclaviis, & cultu silentii reverentius honotantur, quo certè silentio utar in plurimus unde tamen copiosius quae memoro, ad voluptatem legentium his prolatis locupletarentur.

Ex pluribus quorum fama fatis percrebuit, exempla pauca mihi nota deptomam mortuis, quorum interesset, tutiori relatu.

Bullionii summi regio fesco Praefecti obitum quis ignorat? ignoratur porrò eumdem à Morino praenuntiatum esse qui & constellationum posituram, & ea in quae Bullionius procliviserat, & statum ipsius domesticum praenovisset. Sic & Duci Luxemburgensi fuerat vaticinatus, quem cum noster Astrologus officiis complurimis, belli in primis cum rebellibus tempore. sibi demeruisset, exiquam ac prope nullam ab ipso mercedem affecutus est.

Horoscopum Cinmartii nonnemo procerum ei ostenderat, celato, cujus esset, nomine; is tum erat regii Stabuli Praeses maximus, & apud ipsum regem praecipua pollens gratia, Horoscopo ejus ad siderum libellam exponso, caput ipsius carnisici debirum esse respondit, cognito postea Cinmarii nomine idem non dubitanter astruere perrexit.

Idem quoque Thuani sinem durum pariter in astris animadvertit, & veridicum docuit exitus, ubi Thuanus capite truncatus est.

Idem & Patre Condreno aegrotante (hoc dignum side complures testimoniis suis stabilent) medicis salutem perinde ut minime dubiam pollicentibus, hoc tamen morbo extinguendum fore asseruit, & quicquid obniterentur alii, de sententia nunquam potuir dimoveri; aeger porrò ex illa aegritudine diem clausit extremum.

Richeliaei Cardinalis, & quidem ipsius imperio, quod Sancti Madovii edixerat Episcopus, exortus momentum in stellis inspexit; quae tunc monuit. Cardinali cessere feliciter, ideo cùm ad expeditionem Perpinianaeam profecturus esset, inconsulto Astrologo nostro noluit proficisci; mandavit ergo Chavignio ut ab eo responsum exprimeret; ter propterea Chavignius apud ipsum institit; nescitur responsio: dicam tamen quid ipsi sub hoc tempus acciderit. Totâ aulâ Parisiis excunte & capessente jam iter, conveni hominem; reperi domi speculae suae incumbentem fenestris, abeuntium currus & omne viatorium instrumentum conspicilli tubulo prospectantem, dum per acclive Villae Judaicae conscenderent; roganti quid ageret, vale, inquit, Cardinali facio, eâ horae infelicitate discedenti, ut cum me visurum amplius haud sperem; quem exitum haec fortita sit expeditio cuntis est notum, & quam malè in ea Cardinalis morbo affectus fuerit; reversus est tamen Lutetiam, ipsoq; per Sequanam in cymba hospitali transmeante, nonnullis, quibuscum eram. Morini vetus praedictum jocose sugillantibus, metae proximus est, ajebat, ipsiusque imminentem obitum tam definite circumscripsit, ut vaticinantê solis decê horis Cardinalis moriens antevenerit.

Haec post oracula, tam stata, tamque insignia Noster Astrologus, ab his qui viventem haud cognoverem eo tumore crederetur forsitan fuisse distentus, ut accessus ad cum nisi per immensam pecuniae summam, tanquam per imbres aureos non pateret; errant illi ac vehementer errant; modestior ipso vixit nemo, cum enim nullâ lucri cupiditate inflammatus esst, Astrologiae suae nomine innotescere non curabat; so vero quibus operam navavit, aut amici quibuscum egit familiarius, praeclara haec ab eo profecta non evulgassent, ab omnibus ignoraretur.

Non abnuo reperiri quosdam asperitate censoria semper truces, cuncta haec in dubium revocatorus, quanquam testibus extra controversiam positis, nec exiguo numero confirmata sint.

Cur amabo, siderum ille adeò peritus, & perea rerum futuratum acerrimus indagator, Dominam suam Mariam Medicaeam meritam de ipso quàm optime, nullâ opitulatione ab stellis obtentâ juvit? sic ajunt aemuli; Nonne saepius, exaggerant iidem, de suis faticanis Astrologis conquesta est, se tanquam à praestigiatoribus deceptam in tot calamitatum incidifse voragines, unde emergere nequiverit? enimvero quidnam isti caperatâ fronte Censores dicturi sunt ubi audierint Reginae hujus Nativitatem nunquam à Morino exploratam fuisse? cum tamen paucis ante diebus quàm ad exteros se fugâ reciperet, id ipsum sieri jusserit, Astrologo autem Morino non ad monito, reinfecta discessit.

Alterum est quod improperant, natum credidit Morinus Antichristum, quam in sententiam libelli prodiere, verum hos authores mimos ac scurras potius, quàm doctos & eruditos censeas, si nullo sibnixus fundamine id existimavit, hos in ipsum dicta dixisse non mirer; etenim eventilandum istud est, neque enim de Astrologicis agitur. Cardinalis Cusani Scriptoris minimè contemnendi Conjecturam de ultimis temporibus legerat, quo libro ad annum 1675 totius orbis terminus ac interitus ax literis astruitur inspiratis. Idem scripsit Anglus Alabaster in tubarum spiraculis, libro edito author, inquam, orientis idiomata, & Scripturas & Cabalam mirificè callens, Complurium exorcismorum qui habentur excusi volutarat Morinus historias, in quibus passim Energumeni ex variis Regionibus natam esse bestiam proclamarunt, quod creditu facile nequitia tempori nostri praestat & suadet, quamvis in his incertissimis rebus, quid tandem eventurum sit mortalium nemo affirmare valeat.

Tertium quod objectum est, certo Gassendum tempore obiturum vester Astrologus falsò praenuntiavit. Id certè Astrologicum est, & in scriptis modò memoratis haud murmuris perparum excitavit; at quid Morinus hic dixit, imò & excusum sparsit? Gassendum nisi valetudinem suam curaret diligentiùs, fore in vitae discrimine anno 1650, & ad exitum Jullii, sive ad initium Augusti periculum illud futurum evidentiùs. Est ne obitum praemonere certò, sic loqui, (licet is stolidus indoctorum sensus sit) cùm tantummodo significetur discrimen? Nam poteest qui sciens est, multos stellarum effectus avertere. Inquit Ptolemaeus, quinto Centiloquii Aphorismo. Nec Gassendus vaticinium sprevit; contendit enim sapeinter ad patriam, ut naturalis aurae beneficio labantem valetudinem tueretur.

Ultimum quod insimulant, Chavignii carcer est, quae solum fuit erroris interceptio, cùm enim in annua ipsius revolutione ex astris & morbum & carcerem colligeret, & ad carcerem praedicendum proclivior fuisset Astrologus, aegritundine tamen rem decîdit. Namque & ipse Chavignius, hujus forte qui carceris esst, metus dissimulator, aut tale nihil sibi metuens (se quippe apud aulam gratiosissimum esse confidebat) carcerem sibi frustra intentari dixerat; vates itaque noster arti suae non satis credulus hac vice hallucinatus est.

Neque profecto praedictiones ejus irritas nunquam fuisse affirmaverim, ubi constat eum plurimas effudisse; nullóne tamen in numero posueris, quae ab ipso in signis sidereis lecta fuerant, tam definitè pronuntiasse, etiamsi à nobis immenso quodam fejuncta sint intervallo? Ducendum est maximi in doctrina tantopere abstrusa ipsum haud aberrasse à scopo saepius, & hac acu puncta tetigisse, in quo, id omnibus aetate nostra professis planè antecelluit; quis enim Christinae magnae hujus Suecorum Reginae testimonio lubens non faveat? quâ primùm vice Lutetiam venit, Morinum ad videndum cum accersiri jussit, quem in Astrologicis omnium perspicacissimum palam & clarè testata est.

Quae cùm ita se habeant, nunquidnam tanto Astrologo breviter differtaturo audientiae momentum deginaturi sumus? quid scientia è Coelo petita judicaret ipse, intelligemus dilucidè, & quàm ab aliorum opinione discrepet & quatenus Astrologis credendum sit agnoscemus, quânam etiam ratione pulcherrima disciplina utendum sit, liquidò videbitur, cujus sola praedicta damnantur a pluribus, cùm tamen ejus principio, sicut & artium caeterarum, ab ipsomet Naturae sinu ducaptur. In chartacea ejus supellectile manu propria scripta differtatiunculam de veritate praedictionum Astrologicarum reperimus varnaculè conscriptam; in ea, qua sunt dignae fide, disputando inquirit; atque, amabo; prolixitate minime fatifabit.

Circa doctrinam siderum erratur tripliciter, quidam omnimo non credunt ductis ab corum motu praedictionibus, quidam parum, quidam nimium.

Primi illi qui fidem omnem his abrogant, neque Historiographos evaluêre, neque Philosophia imbuti sunt, alioquin ipsi faterentur sublunartum effectuum causas esse generales sidera, quae naturae ordine, atque viinsitá penitus sunt diversa; quod etiam ab ingeniis hebetioribus ac prope plumbeis in Sole observatur, ac Luna; at sidera generales causae dici nequeunt, nistin partsculares causas influxum immiserint, neque natura differentes, nisivarios effectus produxerint. Is etiam corum institutus est ordo, ut certo tempore ac loco in requapiam aliquid effictant, quod quidem non posint alias, neque enim aestatis vice brumam potest solinducere, quibus admissis ab astris praenuntiari eventura quid vetat? maximè si qualiter disposita sublunaria fuerint accuratiùs expendatur ab Astrologo, & idem coelestium orbium vim ac naturam diligentissime scrutatus fuerit, motuumque successiones ac conversiones in primis cognoverit.

In historia quoque peregrini sunt omnino tales increduli quae praedictionibus Astrologicis abundat suum postea ad exitum adductis, id enim exemplis propemodum innumeris confict evidenter potest. Cacodaemon; inqutunt, ipse vaticinans Astrologo suo, quicum habet consotrium, cas praedictiones suggerit, aut ipsemet efficit, & componit. Quam facibe repudiantur sic ab eis quarendo; Nunquid ex astris Haretico praeditpotest futurum ipsum Catholicum? aut Catholico in Itatum Relegionis ingressurum fore? haec scilicet suggerit Cacodaemon? suggestit praecognum, ajunt; Cacodaemon ergo veritatem praecogniti, nonnisi Deorevelante cognovit; Odictum impium, & ab ore Orthodoxi penitus amovendum! Deus ergo malum Genium mortalibus illusurum adjuvat; id novere, dicent, scientia naturali; at causarum particularium futura particularia contineri non possunt, nisi in ipsis generalibus causis, sphaeris nempe calistibus, & hac unicá viâ, tanquam scientiae naturalis praesidio, ventura certo Daemones prospexere.

Genus aliud praedicentibus Astrologis minus aequo credulitatis adhibet, sive ob conscientiae scrupulos, sive ob Phisices ignorantiam, vimtamen influxumque siderum in elementa, metalla, plantas, irnò & animaliavelut ab universalibus causis admittere non abnuunt. Sensu enim oculorum id facile percipitur; verum quod ipsos percellis molestius, Infusus sidereos bumani arbitrii actibus, moderars nolunt, cùm animus ab naturalibus causis absolutus sit, ut independens existat; imo verò cur non & idem de corporis temperamento actruunt quod ex bumorum mixtura componitur? morum enim quasi Tyrannum agnoscunt illud Authores celeberrimi duo. Aristoteles in Physiognomia, & Galenus in arte parva. Ex ejus quippe in Voluntatis opera dominio futura posse praevideri docent, etsi jure suo sit ipsa Domina atque instrumenta corporis Despotico ejus imperio subjecta sint, quibus affixa est; sunt ei tamen ad aequipondium, quin & frequentiùs candem suas ad partes inclinant. Utrum autem aut astris aut astris aut temperamento subdere hominem censetur absurdius? temperamento, inquam, quod ab ipsa infusione astrorum instruitur, à quo neque corpus, neque temperamentum asserere animus unquam potest. Est ne deinde in animi potestate ut hausto largiús generoso mero, prastet tamen, ne illud, in quo ex Apostoli dicto Luxuria est,ad libidinem non sit incentivum, nec cum instammet, cijus ad venerem natura sit pronior? obstabitne Dominus ille Animus ne liquor idem in iracundis bilem excitet, & mutet in leones? ne solvat in hilaritatem eos qui velut simii gesticulationibus ac mille nugis addicti sunt? hac autem cum sine nulla regione ac scrupulo vino tribuantur, cur & siderum virtuti minimè tribui possunt? quod enim influxus in corpora directi sunt, est nobis in propatulo. Inferiora enim, qua à superioribus defusa sunt, suscipiunt; haec autem ex obliquo etiam in animum destuunt, ipse quippe cùm altioris sit ordinis nihil à sideribus pati potest.

Qui ultra modum praedictis sunt creduli, omnium illi sunt imperitissimi, atque stultissimi. Deum existere aut negant aut credunt; si negant. Fato duce ac necessario Naturae cursu, regi omnia fateantur necesse est, neque ullam viam inveniri posse aut ad dexteram aut ad lavam quae quispiamte ab ipsis expediat: Si verò divinitatem admiserint, quam fatuè nihil ab ea in legibus à se constitutis mutari posse sibi persuaserint! nam quid morer Atheos? ordinem ipsi hac in rerum universitate ab omnibus spectabilem esse concedunt; ubicumque autem ordo est, sit oportet in codem ordine primum ejus principium, ultra quod aliud fingi neque at. Principium autem ictud si primum est, consequenter, quod attinet ad ejus naturam, ab omnibus in codem ordine sub eo positis est independens ac penitus absolutum, unde manifestissima elucet illatio, principium illud suam à femetipso obtinere naturam, ac proinde ab aeterno extitisse, alioquin antequam esset, sibimet ipsi, ut existeret contulisset, quod est pugnantia loqui; est porro primum principium à nullo est, quo ad naturam, pendere, & infinita potentia atque aeternitate pollere, quae germanae Dei sunt dotes,ex quibus contra ipsos Atheos hoc in rerum orbe Deum existere evinto.

Deo verò, quem existere confitentur, manus assignare sic vinctas ut in ordine à se instituto nil mutare prorsus valeat, quantum audaciae atque impietatis ea praefert inscientia! nonne ipse est quirapidissimum Solis cursum in Iosue pugnantis gratiam inhibuit, & fixit? qui pro Ezechia retrogradum irejussit ad certum horarum spatium? & tùm crucem à Iudais pateretur, Solem ipsum radiis omnibus spoliavit? Summus itaque rerum omnium moderator ac Princeps pro arbitrii sui libertate in Naturae theatro cuncta molitur, & solita fieri pervertit, & patrat contraria naturae non servato tenore, imò etiam, si placuit violato, Deus enim alioquin non esset.

Adde quod hac Astrorum mantipia voluntatis nostrae libera potestatem ad utrumlibet infringunt, & temporalis ordinis servam esse cogunt, cùm ipsa sit in spirituum ordine; quid autem experimentis conctantius, quam temperamento corporis, seu pravum, seu laudabile fuerit, posse obsistere voluntatem? neque quidpiam boni à nobis aut mali suscipi, quin priusquam fiat, in nostra sit opinonr, aut agere illud, aut etiam emittere? codem certè modo infusibus siderum obluctari possumus, imò & faciliùs, quàm ipsi temperamento, quod inclinationum nostrarum pondus est quam proximum; nostram verò voluntatem adigi in unius Dei potestate situm est; quibus ex omnibus liquet, Alboazeni Hali & quorumdam Arabum Astrologiam esse mendacissimam; hi naturae nostrae limites praetergressi docent quânam ratione ad proposita quaelibet ariolando quis respondeat. & inveniat ignotorum etiam nomina, & occultas usque cogitationes penetret; qui ab Religionis corum falsitate tanquam ab impurissime fonte nequissimus rivulus emanavit.

Hac ergo conclusioneres ternimetur, ut in Astrologia prognosticis veritas inesse credatur sano modo intelligenda, ejusmodi enim scientia Solis nititur conjecturis, ut & medicinae, quas necessaria non afficit certitudo, Deus enim ad arbitrium tam bonos quam malos effectus potis est avertere, quod ipsum ejusdem dono potest quoque vir sapiens, de quo tritum est illud,

Sapiens dominabitur astris.

Est quoque apud Ptolemaeum in Centiliquio hic ex Aphorismus. Sapiens anima confert caelesti operatione, quemadmodum optimus agricola arando expugnandoque confert naturae. Id experimentia quotidiana comprobatur quibustibet in hominibus, Principibus maximè ac Regibus, quibus in administratione regnorum divina haec scientia in primis conducit; atque id quidem nisi se sic habeat, quid juvarent sidera, praeter quam vel in desperationis adigere barathrum, vel ad arrogantiae inania tollere? praevisis malis quid aliud quam animorum consternatio sequeretur? praevisis bonis quid oriretur aliud quàm superbia & intolerabilis tumor? & utroque modo foveretur inertia.

Alia quoque plura sunt quinus praedictorum veritas velut ariectibus appetitur, etsi ex Doctrinae praeceptis diligenter exacta sint, carcer nimirum, exilium, aegritudo, relegionis status, caeteraque à Cardano commemorata: fingamus enim ex directione ac revolutione pugnas cuipiam victoriasque portendi; ipse interea corripiatur paralysi seu dissolutione nervorum, tunc neque pugnaturus est, ac de consequenti nullam victoriam relaturus; id à Ptolemaeo Secundum fatum appelatur, quod ipsum, cujus est, debito affectum modo supponit, ac bellè dispositum; quod certè non minus, ac sidera considerari deber, ne aliqua fiat in vaticiniis deceptio: unde in his nullum aliud est praesentius periculum, quàm Astrologo fidere imperito, blandienti atque infideli.

Si quotquot isti scientiae addixere seipsos ad ejus penetrale scrutandum paria Morino scripsissent, longè aliter de ipsis meliùs sentiretur: tantum abest ut usum ejus quispiam prohiberet, quin potius à sapientibus viris necessarius atque utilis haberentur, atque ut Morinum ipsum non ore tenus aut calamo suos expressisse sensus omnibus innotescat, nunquam tristior visus est, quàm suis praedictis irritis, nunquam laetior quam effectis, quod plurimus attestari liceat, his in ipso scilicet observatis.

Alias in ejus Musaeo cùm essem, advenisse memini quendam è proceribus, sibi eventura praediceret, enixius deprecantem, ideoque copiosae munus offerentem; recusavit accipere, aliis se studiis asserens implicatum, adjectique repeciri posse mortalium neminem à quo ipsi sieret eo nomine satis, unum in sideribus cerni quid intentarent, aut ad quae ipse propendêret, uni verò Deo certam vaticiandi rationem debere servari, nulli autem viventium ullo unquam modo, nisi falso assignari posse; quòd si quempiam ex Astrologis id ei pollicentem inveniret, eum aut inscientem indubiè teneret, aut callidum pecuniarum emunctorem. Qui caelum pro aliis consuleret, pro se ipso etiam consulebat; & norat revera,

Quid sidus tristè minetur

Saturni, quo lat a Venus se proferat astro.

Ut sibi comminantem constellationum aliquam, ac periculum creantem certo temporo deprehenderat, religiosissimè semper observavit, ut primú quidem sacra exomologesi conscientiam fanctiùs expiaret, deinde potione medica utebatur, ac denique in cubiculo illa die se continebat, quo more ut Christianus, & ut Medicus agebat; atque ita saepius malum, quod minabantur astra, cautissimus evitavit.

Ne Morinum mirere in doctrinae hujus abditiora se ipsum altessime penetrasse, ad omnes quippe futurorum investigatrices scientias ab ipsa natura videbatur effictus, quod ex propriis ejus eventis probè constat, quorum haec exempla sunt.

Anno 1633 Tronsonirus adiverat, secundá Novembris Lutetiam reversurus; illie cùm degeret in Indicis digiti exteriori radice animadverit maculam mirificè collucentem, quam & cunctis ostendit; ipse verò praesagium interpretari solebat boni cujuspiam affuturi sibi, ut alias, nec rarò expertus fuerat; neque etiam ei hac vice eventus imposuit; nam loci dominus pretii non levis adamantem ex destinato pridem ipsi tunc dono dedit. Morinus honestè obluctatus admisit, verus ne tam clari muneris ostentatione munus aliud tanquam hospitale ac mutuum ab eo reposceretur.

Simili quoque Phenomeno ducentos illos aureos, quos in pensionem annuam ei numerati jussit Polemarchus Franciae Deffiatus, significatos praesensit, biennio antequam hoc beneficio frueretur, anguli speciem habuit naevus ille eximiè splendidus in Jovis dextro monte, octiduum integrum in ejus ungue sic fulsit. Anno 1635 in extrema digiti medii radice micans orbiculus increvit, muneris alicujus à se obtinendi certum ut praesagiebat augurium; post contigit ut ob librum in Atheos excusum summa insignis Patrum infulatorum decreto ei tribueretur.

Sanelaro mortuo idem ipsi contigit, cujus in locum postea suffectus est. Alia sunt hujusmodi complurima quibus signis danda sibi commoda sine ulla fraude ac errore praecognoscebat, nonnunquam etiam & ruitura in se infortunia.

Quo tempore frater ipsius ortu peior mortem abiit in ejus dextera è regione montis Jovis visus est inscriptus centro circulus. Postquam in Navarraeo facultatem docendi regio diplomate impetravit in eodem Jovis monte lunula praefulgens apparuit, quam post dies decem multae interseruere lineae directae & transvertae, quae ob Regis discessum obtentis ab eo literis difficilem exitum innuebant.

Crederes & per somnium eundem feliciter divinasse? quo die bina librarum milia ex opimo sacerdotio detracta sibi quotannis solvenda Regis beneficio consecutus fuit, nocte quae praecesserat. Abbatum S. Ebrulti horas canonicas porrigentem vidit in somnis, librósque ab eodem tradi permultos, quales in templis ad chori concentum asservari solent.

Audito postrâ die Sanclari obitu pridiana nocte ad quartam matutinam sopore persusus tendebat per somnum in locum mucronibus ferreis undequaque conclusum; quaerenti aditum oblatus est secundùm lacum trames angustior cujus in fine apertis postibus esset janua, quos vir Deo sacratus reduxerat (Patrem Condrenum credidit) oblongam porticum introspicit tabulis orbatissimam, quas inter Cardinalis à Berullo effigiem adnotat, cujus gratia, Patre Condreno interventore, optatum negotii sui terminum multo licet cum labore adeptus est.

Anno 1633. beatione somnio nummos sibi dandos praevidit. Praestationem regiam Cardinali Richeliaeo, ut ratam haberet, obtulerat, sed ab eo repulsam multa cum acerbitate passus est; sex diebus deinde lapsis numismata sibi aurea dormiens à Cardinali dari vidit; experrectus quos primum accepit nuntios hi fuere; veniret ad Regalis Montis Abbatiam, ibique Cardinalem conveniret; ut venit illuc, tota pecuniae summa ipsi exsoluta est.

Hic quidem mortalium de somniis sensus esse longè dispares me non fugit; velim tamen obiter animadvertas Morinum ea peritiae sufficientia fuisse ut redditis rerum corporearum per somnos immaginibus fidem suam stabiliri nollet, nec in sacris condicibus adeò fuisse hospitem, ut quid in observatores somniorum fulminent, ignoraret; cum fides adhibita somniis, ut ipsi memorant, in Manassis caput iracundiae divinae incendium excitarit, esto, ejusmodi superstitio damnanda sit, verum in aliis factorum codicum locis (quos citatos habes ad marginem) multorum somnia comprobatur, ut Josephi, Judae, Danielis, Nabuchodonosoris &c. & stricto jure pro mea cusa sic agunt ut auxiliarem mihi Cardanum arcesserem frustra, qui quidem in vitae suae historia de semetipso narrat dolenti sibi de filii caede subiisse in somnis arctioribus, ut smaragdum ad levandum maerorem ore contineret; nec somniis Xenophontaetis opus est, quorum in Cyrii junioris expeditione scriptoripse meminit, Platonem quoque, Porphyrium, Diodorum Siculum, ac caeterorum testium nubem omittam, ut eorum authoritate, quae sensere de somnils Aristoteles, Epicurus, Xenophanes, ac Cicero, tanquam momentis additis eleventur.

Ad Chiromantiam, Physiognomiamque venio; pluritum sanè Astrologiae suae Morinus tribuebat, se tamen ajebat ipsius regulis ac judiciis assensurum minus quam harum scientiarum prognosticis, modò à peritis provenerint; & accepi ab ipso nonulla ex inspectione sui vultus, ac manuum à quibusdam scientissimis suisse sibi dicta, sibimet ipse uni solummodo congruentia; quod autem hac in re mihi quoque stupendum fuit, verissimum illud est de ipsius obitu exactum tempus, atque à vaticinante quadam responso non irrito circumscriptum. Hoc praetermisisse absonum foret cum ejus vitae à nobis desciptae fuerit exitus.

Auderat multa jactari ab uno familiarum de quadam Chiromantica Vate, quam Lutetiâ totâ celeberrimam ex manuum lineis oracula reddiderant; videndae hujus vaticinae cupido eum incessit, atque de scientia quandam sibi chara sermones cum ea conserere. Ut verò eam noris non praecipitem fuisse cupidinem, mulierem illam non nisi post sesquiannum consuluit. Anno itaque 1656. cùm illo familiari jam dicto insignem virum dignitate atque animi dotibus, nec non quibus sungitur, magistratibus ornatissimum, inviserat; agitur inter illos de muliere fatidica, & quarto ad ipsam simuladeunt, non tam futuri scienti quam ipsius excutiendae scientiae inducti desiderio. Morinus qui Electionis cujusdam Praesidem simulabat, manu praebitâ quaerit utrum suo sit reddendus muneri à quo fuerat abdicatus; perspectis lineis, Vitalis jam scissa est, inquit vates, rebus tuis consule, nil aliud est quod tibi de futuro praecinam; urgeris tempore. Morinus, qui ad ea minimè moveretur; familiarem appellans recordare, ait, dictià me tibi jam dudum; annus hic fluens mihi permolestus est, & mense hoc exeunte ab astris terreor vehementer, fugamque ab hoc discrimine vix mihi polliceri audeo; audit insuper à Sybilla de variis quae sibi contigissent istud de futuris iterum, nil quod ultra fari possit quàm quod ei jam ipsa responderat, occurere sibi afferit; ut abiere hi consultores, quid altiore scientia opus est, dictirabant, ut senex de futura vitae suae brevitate commoncatut? quantus verò stupor eos invasit ubi novem post dies ipsum febre audivere correptum, ejusque vehementia in stratis jacere defixum, accitosque medicos deterius de tali morbo sentire, cujus ea vis fuit ut sextâ die sit elatus ad tumulum, cum autem defectis jam esset viribus, & irritis uti se medicamentis videret, suimetipsius judex mortem immenere nil dubitavit à sideribus sibi denuntiatam, quod amicos pridem non celaverat. Noyerium maximè delectissimum sibi atque arcanorum conscium, illum inquam Reginae Poloniae à mandatorum secretis.

Tunc moras praecidens de ratione totius vitae jamjam Deo reddenda seriò cogitavit, utque huic uni vacaret negotio ab omnibus aliis seipsum studuit expedire. Orditur ab opibus labore suo atque industria pertis, ut excusso illo pondere menti nimium importuno livius atque alacrius se ad superos erigeret.

Summam pecuniae non aspernandam, ut pro se post obitum offerantur precum suffragia, templo legat, domesticis atque egenis partes suas assignat. Neptis suae pluribus relictis est prosecutus, est etiam largitus aliquid duabus neptibus quas impensis propriis claustro consecraverat; Nepoti suo centum aureos tamtummodo destinavit, quod rigori cave referas, cum enim dubitabat in vivis esse, reique familiaris oeconomum esse noratimprobum & imperitum, quanquam & ingenio, quod lege non astringitur, in eum haud erat belle affectus; de libris ac de scriptis siluit, quae cuncta Tronsono intimo & testamentariae procurationi praeposito jam donaverat.

His tanquillo animo constitutis, quod virae supererat, divinae omnimo providentiae commisit; egit cum eo saepius qui ipsi de more conscientiam expurganti aurem dabat; is erat vir pietate clarus & Patrum Doctrinae Christianae Superior. Lauberium sacerdorem religione commendatissimum semper ad cervical habuit; accivit quoque Parochiae Vicarium à quo absolutus est, & Viatico sacro munitus, & oleo insirmorum inunctus; postmodum inter ejusdem manus animam exhalavit plusquam septuagenarius die Lunae, sexto Novembris, horâ post noctem mediam secundâ, ejudem anni 1656: sui autem adeò compos erat, animoque tam sedato, ut morientem mirarere; eo verò in Deum affectu, ut qui vivum haud nosset, in Medico, ac nominis tanti Astrologo tantam inesse probitatem vix caperet.

Ipsum quidem eo profectu in sanctorium scientia progressum esse nemo demiretur, qui Ducem ejus plures annos ac Praeceptorem in ea cognoverit; Pater Condrenus hic fuit Doctor Sorbonicus, ac Oratorii Superior Generalis, quem pietas eximia & caelestis illustratio inter spiritales viros effecere nominatissimum; cum multis etiam è variis Religionum statibus amicitiam coivit, ac sanctè coluit, pios libros pervolutabat assiduè, Rusbrochium ante omnes quem suas esse delicias praedicabat.

Singulis mensibus saltem semel ad sacrum tribunal noxas depositurus, deinde ad augustissimam Synaxim accedebat; mirum, quòd ab his licis fontibus hauserit radios mentis illuminatae: libet unumex his proserre luce publica dignum in testamentario ejus codice inter caeteros emicantem.

Praesenserat Epitaphii sui decus non praetermittendum fore ab consanguineis aut amicis, quibus ultimas tabulas demandasset, neque enim tam benignum patruum, aut illustrem amicum neglecturos arbitrabatur: Timuit ne si penitùs id prohiberet, aut gratitudine aut studio amicitiae obstantibus neutiquam fore assensuros; ne tamen liberiore amore ultra modestiae sibi insitae lineas prosilirent, his verbis posse fatis se facere ambobus credidit.

Si de apponendo nubi epitaphio cogitetur, honorem meum ac laudem illud non attingat, edico; in eo unicis Dei neritis aseribatur gloria, sitque unde proximus utiliter instruatur:

bis sit expressum verbis percupio.

Hic jacet cadaver JOANNIS BAPTISTAE MORINI. Francopolitani, Doctoris Medici, & Parisiis Mathematum Professoris regii, Chare viator, gnare communionis sanctorum, ora pro fidelibus defunctis in purgatorio detentis, donec ab omni cicatrice ac labe peccati liberentur; felix nondum eris cùm ad illorum lugubrem simulque beatem sortem deveneris.

His ad unguem obsecutus est testamenti exequendi Curator, ut cuivis pater; in Dive Stephani à Monte, quae fuit Lutetiae ipsius Parochia, prope limen Hierophilaci, Epitaphium istud legi potest.

Загрузка...