PUBLI VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER X

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi,

conciliumque vocat divom pater atque hominum rex

sideream in sedem, terras unde arduus omnis

castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.

Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:

`Caelicolae magni, quianam sententia vobis

versa retro tantumque animis certatis iniquis?

Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.

Quae contra vetitum discordia? Quis metus aut hos

aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?

Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,

cum fera Karthago Romanis arcibus olim

exitium magnum atque Alpes immittet apertas:

tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.

Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.'

Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra

pauca refert:

`O pater, O hominum rerumque aeterna potestas!

Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?

Cernis ut insultent Rutulli Turnusque [feratur

per medios insignis equis tumidusque] secundo

Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros:

quin intra portas atque ipsis proelia miscent

aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.

Aeneas ignarus abest. Numquamne levari

obsidione sines? Muris iterum imminet hostis

nascentis Troiae [nec non exercitus alter;]

atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis

Tydides. Equidem credo, mea volnera restant

et tua progenies mortalia demoror arma.

Si sine pace tua atque invito numine Troes

Italiam petiere, luant peccata neque illos

iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,

quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam

vertere iussa potest aut cur nova condere fata?

Quid repetem exustas Erycino in litore classes,

quid tempestatum regem ventosque furentis

Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?

Nunc etiam manis, haec intemptata manebat

sors rerum, movet et superis immissa repente

Allecto, medias Italum bacchata per urbes.

Nil super imperio moveor: speravimus ista,

dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.

Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx

dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae

exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis

incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.

Aeneas sane ignotis iactetur in undis

et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:

hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.

Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera

Idaliaeque domus: positis inglorius armis

exigat hic aevum. Magna dicione iubeto

Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde

obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli

iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes

totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,

dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?

Non satius cineres patriae insedisse supremos

atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta

redde, oro, miseris iterumque revolvere casus

da, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno

acta furore gravi: `Quid me alta silentia cogis

rumpere et obductum verbis volgare dolorem?

Aenean hominum quisquam divomque subegit

bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?

Italiam petiit fatis auctoribus, esto,

Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra

hortati sumus aut vitam committere ventis?

Num puero summam belli, num credere muros

Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas?

Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra

egit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?

Indignum est Italos Troiam circumdare flammis

nascentem et patria Turnum consistere terra,

cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:

quid face Troianos atra vim ferre Latinis,

arva aliena iugo premere atque avertere praedas?

Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,

pacem orare manu, praefigere puppibus arma?

Tu potes Aenean manibus subducere Graium

proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,

tu potes in totidem classem convertere nymphas:

nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?

Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.

Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:

quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?

Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo

conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis

obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma

Europamque Asiamque et foedera solvere furto?

Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,

aut ego tela dedi fovive cupidine bella?

Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis

haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.'

Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant

caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima

cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant

murmura, venturos nautis prodentia ventos.

Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,

infit; eo dicente deum domus alta silescit

et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,

tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:

`Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.

Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris

haud licitum, nec vestra capit discordia finem:

quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,

Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.

Seu fatis Italum castra obsidione tenentur

sive errore malo Troiae monitisque sinistris.

Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem

fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.

Fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris,

per pice torrentis atraque voragine ripas

adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.

Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo

surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.

Interea Rutuli portis circum omnibus instant

sternere caede viros et moenia cingere flammis.

At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,

nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis

nequiquam et rara muros cinxere corona

Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes

Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,

prima acies; hos germani Sarpedonis ambo

et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.

Fert ingens toto conixus corpore saxum,

haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,

nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.

Hi iaculis, illi certant defendere saxis

molirique ignem nervoque aptare sagittas.

Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,

Dardanius caput ecce puer detectus honestum,

qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum,

aut collo decus aut capiti; vel quale per artem

inclusum buxo aut Oricia terebintho

lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis

accipit et molli subnectens circulus auro.

Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes

volnera dirigere et calamos armare veneno,

Maeonia generose domo, ubi pinguia culta

exercentque viri Pactolusque inrigat auro.

Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni

aggere moerorum sublimem gloria tollit,

et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.

Illi inter sese duri certamina belli

contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.

Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis

regem adit et regi memorat nomenque genusque,

quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma

quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni

edocet, humanis quae sit fiducia rebus

admonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon

iungit opes foedusque ferit; tum libera fati

classem conscendit iussis gens Lydia divom,

externo commissa duci. Aeneia puppis

prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones,

imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.

Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat

eventus belli varios, Pallasque sinistro

adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae

noctis iter, iam quae passus terraque marique.

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,

quae manus interea Tuscis comitetur ab oris

Aenean armetque rates pelagoque vehatur.

Massicus aerata princeps secat aequora tigri:

sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi

quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae

gorytique leves umeris et letifer arcus.

Una torvus Abas: huic totum insignibus armis

agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.

Sescentos illi dederat Populonia mater

expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos

insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.

Tertius ille hominum divomque interpres Asilas,

cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent

et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,

mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.

Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,

urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,

Astur equo fidens et versicoloribus armis.

Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi)

qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,

et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,

transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo,

cuius olorinae surgunt de vertice pennae,

crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.

Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,

populeas inter frondes umbramque sororum

dum canit et maestum Musa solatur amorem,

canentem molli pluma duxisse senectam,

linquentem terras et sidera voce sequentem.

Filius, aequalis comitatus classe catervas,

ingentem remis Centaurum promovet: ille

instat aquae saxumque undis immane minatur

arduus et longa sulcat maria alta carina.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,

fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,

qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,

Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:

gens illi triplex, populi sub gente quaterni,

ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.

Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,

quos patre Benaco velatus harundine glauca

Mincius infesta ducebat in aequora pinu.

It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum

verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.

Hunc vehit immanis Triton et caerula concha

exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti

frons hominem praefert, in pristim desinit alvus:

spumea semifero sub pectore murmurat unda.

Tot lecti proceres ter denis navibus ibant

subsidio Troiae et campos salis aera secabant.

Iamque dies caelo concesserat almaque curru

noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:

Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)

ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.

Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum

occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe

numen habere maris nymphasque e navibus esse

iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,

quot prius aeratae steterant ad litora prorae.

Agnoscunt longe regem lustrantque choreis,

quarum quae fandi doctissima Cymodocea

pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso

eminet ac laeva tacitis subremigat undis,

tum sic ignarum adloquitur: `Vigilasne, deum gens,

Aenea? Vigila et velis immitte rudentis.

Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,

nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos

praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,

rupimus invitae tua vincula teque per aequor

quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit

et dedit esse deas aevumque agitare sub undis.

At puer Ascanius muro fossisque tenetur

tela inter media atque horrentis Marte Latinos.

Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco

Arcas eques: medias illis opponere turmas,

ne castris iungant, certast sententia Turno.

Surge age et Aurora socios veniente vocari

primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse

invictum Ignipotens atque oras ambiit auro.

Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,

ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.'

Dixerat, et dextra discedens impulit altam

haud ignara modi puppim: fugit illa per undas

ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.

Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse

Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit.

Tum breviter super adspectans convexa precatur:

`Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi

turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones,

tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques

augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.'

Tantum effatus. Et interea revoluta rubebat

matura iam luce dies noctemque fugarat:

principio sociis edicit, signa sequantur

atque animos aptent armis pugnaeque parent se.

Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra,

stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra

extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt

Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,

tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris

Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant

cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.

At Rutulo regi ducibusque ea mira videri

Ausoniis, donec versas ad litora puppes

respiciunt totumque adlabi classibus aequor.

Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma

funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:

non secus ac liquida siquando nocte cometae

sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor,

ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris,

nascitur et laevo contristat lumine caelum.

Haud tamen audaci Turno fiducia cessit

litora praecipere et venientis pellere terra.

[ultro animos tollit dictis atque increpat ultro]

`Quod votis optastis, adest, perfringere dextra;

in manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis esto

quisque suae tectique memor, nunc magna referto

facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,

dum trepidi egressisque labant vestigia prima.

Audentis Fortuna iuvat,'

haec ait et secum versat, quos ducere contra

vel quibus obsessos possit concredere muros.

Interea Aeneas socios de puppibus altis

pontibus exponit. Multi servare recursus

languentis pelagi et brevibus se credere saltu,

per remos alii. Speculatus litora Tarchon,

qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda,

sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,

advertit subito proram sociosque precatur:

`Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;

tollite, ferte rates; inimicam findite rostris

hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.

Frangere nec tali puppim statione recuso

arrepta tellure semel.' Quae talia postquam

effatus Tarchon, socii consurgere tonsis

spumantisque rates arvis inferre Latinis,

donec rostra tenent siccum et sedere carinae

omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.

Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo,

anceps sustentata diu fluctusque fatigat,

solvitur atque viros mediis exponit in undis

fragmina remorum quos et fluitantia transtra

impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.

Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer

totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.

Signa canunt. Primus turmas invasit agrestis

Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos

occiso Therone, virum qui maximus ultro

Aenean petit: huic gladio perque aerea suta,

per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.

Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta

et tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri

quo licuit parvo? Nec longe Cissea durum

immanemque Gyan, sternentis agmina clava,

deiecit Leto: nihil illos Herculis arma

nec validae iuvere manus genitorque Melampus,

Alcidae comes usque gravis dum terra labores

praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis,

intorquens iaculum clamanti sistit in ore.

Tu quoque, flaventem prima lanugine malas

dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,

Dardania stratus dextra, securus amorum,

qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,

ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci

progenies, septem numero, septenaque tela

coniciunt; partim galea clipeoque resultant

inrita, deflexit partim stringentia corpus

alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten:

`Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra

torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium

Iliacis campis.' Tum magnam corripit hastam

et iacit: illa volans clipei transverberat aera

Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.

Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem

sustentat dextra: traiecto missa lacerto

protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem,

dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.

Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto

Aenean petiit; sed non et figere contra

est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.

Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus

advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta

sub mentum graviter pressa pariterque loquentis

vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille

fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.

Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema

et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit,

per varios sternit casus. Accurrit Halaesus

Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles,

insignis Messapus equis. Expellere tendunt

nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso

Ausoniae. Magno discordes aethere venti

proelia ceu tollunt animis et viribus aequis;

non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;

anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:

haud aliter Troianae acies aciesque Latinae

concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir.

At parte ex alia, qua saxa rotantia late

impulerat torrens arbustaque diruta ripis,

Arcadas insuetos acies inferre pedestris

ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci

(aspera quis natura loci dimittere quando

suasit equos), unum quod rebus restat egenis,

nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:

`Quo fugitis, socii? Per vos et fortia facta,

per ducis Evandri nomen devictaque bella

Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,

fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostis

est via. Qua globus ille virum densissimus urget,

hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.

Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste

mortales, totidem nobis animaeque manusque.

Ecce, maris magna claudit nos obice pontus,

deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?'

Haec ait et medius densos prorumpit in hostis.

Obvius huic primum, fatis adductus iniquis,

fit Lagus. Hunc, magno vellit dum pondere saxum,

intorto figit telo, discrimina costis

per medium qua spina dabat, hastamque receptat

ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo,

ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem,

dum furit, incautum crudeli morte sodalis

excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.

Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta

Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae.

Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris,

Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,

indiscreta suis gratusque parentibus error;

at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas:

nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis;

te decisa suum, Laride, dextera quaerit

semianimesque micant digiti ferrumque retractant.

Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis

facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.

Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter

traicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;

Ilo namque procul validam direxerat hastam,

quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,

te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus

caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.

Ac velut optato ventis aestate coortis

dispersa immittit silvis incendia pastor,

correptis subito mediis extenditur una

horrida per latos acies Volcania campos;

ille sedens victor flammas despectat ovantis:

non aliter socium virtus coit omnis in unum

teque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesus

tendit in adversos seque in sua conligit arma.

Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,

Strymonio dextram fulgenti deripit ense

elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis

ossaque dispersit cerebro permixta cruento.

Fata canens silvis genitor celarat Halaesum:

ut senior leto canentia lumina solvit,

iniecere manum Parcae telisque sacrarunt

Evandri. Quem sic Pallas petit ante precatus:

`Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,

fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.

Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.'

Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus,

Arcadio infelix telo dat pectus inermum.

At non caede viri tanta perterrita Lausus,

pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem

oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.

Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci

et vos, O Grais imperdita corpora, Teucri.

Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis.

Extremi addensent acies nec turba moveri

tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget,

hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas:

egregii forma, sed quis Fortuna negarat

in patriam reditus. Ipsos concurrere passus

haud tamen inter se magni regnator Olympi:

mox illos sua fata manent maiore sub hoste.

Interea soror alma monet succedere Lauso

Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.

Ut vidit socios: `Tempus desistere pugnae;

solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas

debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.'

Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.

At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba

miratus stupet in Turno corpusque per ingens

lumina volvit obitque truci procul omnia visus

talibus et dictis it contra dicta tyranni:

`Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis

aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.

Tolle minas.' Fatus medium procedit in aequor.

Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.

Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire

comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta

stare procul campis meditantem in proelia taurum,

advolat: haud alia est Turni venientis imago.

Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,

ire prior Pallas, siqua fors adiuvet ausum

viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:

`Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti,

te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.

Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta

victoremque ferant morientia lumina Turni.'

Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo

corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.

Tum Genitor natum dictis adfatur amicis:

`Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus

omnibus est vitae: sed famam extendere factis,

hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis

tot nati cecidere deum; quin occidit una

Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum

fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.'

Sic ait atque oculos Rutulorum reicit arvis.

At Pallas magnis emittit viribus hastam

vaginaque cava fulgentem deripit ensem.

Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa

incidit atque viam clipei molita per oras

tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.

Hic Turnus ferro praefixum robur acuto

in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:

`Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.'

Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,

quem pellis totiens obeat circumdata tauri,

vibranti cuspis medium transverberat ictu

loricaeque moras et pectus perforat ingens.

Ille rapit calidum frustra de volnere telum:

una eademque via sanguis animusque sequuntur.

Corruit in volnus, sonitum super arma dedere

et terram hostilem moriens petit ore cruento.

Quem Turnus super adsistens,

`Arcades, haec,' inquit, `memores mea dicta referte

Euandro; qualem meruit, Pallanta remitto.

Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,

largior. Haud illi stabunt Aeneia parvo

hospitia.' Et laevo pressit pede talia fatus

exanimem, rapiens immania pondera baltei

impressumque nefas, una sub nocte iugali

caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti,

quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro;

quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.

Nescia mens hominum fati sortisque futurae

et servare modum, rebus sublata secundis!

Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum

intactum Pallanta et cum spolia ista diemque

oderit. At socii multo gemitu lacrimisque

impositum scuto referunt Pallanta frequentes.

O dolor atque decus magnum rediture parenti

haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,

cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos.

Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor

advolat Aeneae, tenui discrimine leti

esse suos, versis tempus succurrere Teucris.

Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen

ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum

caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis

omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas

tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos

quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens,

viventis rapit, inferias quos immolet umbris

captivoque rogi perfundat sanguine flammas.

Inde Mago procul infensam contenderat hastam.

Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta,

et genua amplectens effatur talia supplex:

`Per patrios manis et spes surgentis Iuli

te precor, hanc animam serves natoque patrique.

Est domus alta, iacent penitus defossa talenta

caelati argenti, sunt auri pondera facti

infectique mihi. Non hic victoria Teucrum

vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.'

Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:

`Argenti atque auri memoras quae multa talenta,

natis parce tuis. Belli commercia Turnus

sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.

Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.'

Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa

cervice orantis capulo tenus applicat ensem.

Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,

infula cui sacra redimibat tempora vitta,

totus conlucens veste atque insignibus armis.

Quem congressus agit campo lapsumque superstans

immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus

lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum.

Instaurant acies Volcani stirpe creatus

Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro:

Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram

et totum clipei ferro deiecerat orbem;

dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo

crediderat caeloque animum fortasse ferebat

canitiemque sibi et longos promiserat annos:

Tarquitus exultans contra fulgentibus armis,

silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,

obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta

loricam clipeique ingens onus impedit hasta;

tum caput orantis nequiquam et multa parantis

dicere deturbat terrae truncumque tepentem

provolvens super haec inimico pectore fatur:

`Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater

condet humi patrioque onerabit membra sepulchro:

alitibus linquere feris aut gurgite mersum

unda feret piscesque impasti volnera lambent.'

Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,

persequitur fortemque Numam fulvumque Camertem,

magnanimo Volcente satum, ditissimus agri

qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.

Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt

centenasque manus, quinquaginta oribus ignem

pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra

tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:

sic toto Aeneas desaevit in aequore victor,

ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei

quadriiugis in equos adversaque pectora tendit.

Atque illi longe gradientem et dira frementem

ut videre, metu versi retroque ruentes

effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.

Interea biiugis infert se Lucagus albis

in medios fraterque Liger; sed frater habenis

flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.

Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis:

inruit adversaque ingens apparuit hasta.

Cui Liger:

`Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis

aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi

his dabitur terris.' Vesano talia late

dicta volant Ligeri. Sed non et Troius heros

dicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem.

Lucagus ut pronus pendens in verbera telo

admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo

aptet se pugnae, subit oras hasta per imas

fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen:

excussus curru moribundus volvitur arvis.

Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:

`Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum

prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae:

ipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita fatus

arripuit biiugos; frater tendebat inertis

infelix palmas, curru delapsus eodem:

`Per te, per qui te talem genuere parentes,

vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.'

Pluribus oranti Aeneas: `Haud talia dudum

dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.'

Tum latebras animae pectus mucrone recludit.

Talia per campos edebat funera ductor

Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri

more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt

Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.

Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:

`O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,

ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,

Troianas sustentat opes, non vivida bello

dextra viris animusque ferox patiensque pericli.'

Cui Iuno summissa `Quid, o pulcherrime coniunx,

sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?

Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,

vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,

omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum

et Dauno possem incolumem servare parenti.

Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.

Ille tamen nostra deducit origine nomen

Pilumnusque illi quartus pater et tua larga

saepe manu multisque oneravit limina donis.'

Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:

`Si mora praesentis leti tempusque caduco

oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,

tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis

hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis

sub precibus venia ulla latet totumque moveri

mutarive putas bellum, spes pascis inanis.'

Et Iuno adlacrimans: `Quid si, quae voce gravaris,

mente dares atque haec Turno rata vita maneret?

Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri

vana feror. Quod ut O potius formidine falsa

ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!'

Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto

misit, agens hiemem nimbo succincta per auras,

Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.

Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram

in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,

Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque

divini adsimulat capitis, dat inania verba,

dat sine mente sonum gressusque effingit euntis,

morte obita qualis fama est volitare figuras

aut quae sopitos deludunt somnia sensus.

At primas laeta ante acies exsultat imago

inritatque virum telis et voce lacessit.

Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam

conicit: illa dato vertit vestigia tergo.

Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus

credidit atque animo spem turbidus hausit inanem,

`Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos;

hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.'

Talia vociferans sequitur strictumque coruscat

mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos.

Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi

expositis stabat scalis et ponte parato,

qua rex Clusinis advectus Osinius oris.

Huc sese trepida Aeneae fugientis imago

conicit in latebras; nec Turnus segnior instat

exsuperatque moras et pontis transilit altos.

Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem

avolsamque rapit revoluta per aequora navem.

Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit;

obvia multa virum demittit corpora morti:

tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago,

sed sublime volans nubi se immiscuit atrae.

Cum Turnum medio interea fert aequore turbo.

Respicit ignarus rerum ingratusque salutis

et duplicis cum voce manus ad sidera tendit:

`Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum

duxisti et talis voluisti expendere poenas?

Quo feror? Unde abii? Quae me fuga quemve reducit?

Laurentisne iterum muros aut castra videbo?

Quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti?

Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui

et nunc palantis video gemitumque cadentum

accipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscat

terra mihi? Vos O potius miserescite venti:

in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro

ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis,

quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.'

Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc,

an sese mucrone ob tantum dedecus amens

induat et crudum per costas exigat ensem,

fluctibus an iaciat mediis et litora nando

curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma.

Ter conatus utramque viam, ter maxima Iuno

continuit iuvenemque animi miserata repressit.

Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo

et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.

At Iovis interea monitis Mezentius ardens

succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.

Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,

uni odiisque viro telisque frequentibus instant.

Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor,

obvia ventorum furiis expostaque ponto,

vim cunctam atque minas perfert caelique marisque,

ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum

sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,

sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis

occupat os faciemque adversam, poplite Palmum

succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso

donat habere umeris et vertice figere cristas.

Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta

aequalem comitemque, una quem nocte Theano

in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans

Cisseis regina Parin creat: urbe paterna

occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.

Ac velut ille canum morsu de montibus altis

actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos

defendit multosve palus Laurentia, silva

pastus harundinea, postquam inter retia ventum est,

substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,

nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus,

sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;

haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,

non ulli est animus stricto concurrere ferro;

missilibus longe et vasto clamore lacessunt:

ille autem impavidus partis cunctatur in omnis,

dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.

Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,

Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.

Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,

purpureum pennis et pactae coniugis ostro:

impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,

suadet enim vesana fames, si forte fugacem

conspexit capream aut surgentem in cornua cervum,

gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret

visceribus super accumbens, lavit inproba taeter

ora cruor,

sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.

Sternitur infelix Acron et calcibus atram

tundit humum expirans infractaque tela cruentat.

Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden

sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:

obvius adversoque occurrit seque viro vir

contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.

Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:

`Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.'

Conclamant socii laetum paeana secuti.

Ille autem exspirans: `Non me, quicumque es, inulto,

victor, nec longum laetabere: te quoque fata

prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.'

Ad quae subridens mixta Mezentius ira:

`Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex

viderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum:

olli dura quies oculos et ferreus urget

somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.

Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen

Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,

Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten,

illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,

hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis,

quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae

deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces

insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.

Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors

funera: caedebant pariter pariterque ruebant

victores victique, neque his fuga nota neque illis.

Di Iovis in tectis iram miserantur inanem

amborum et tantos mortalibus esse labores:

hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno,

pallida Tisiphone media inter milia saevit.

At vero ingentem quatiens Mezentius hastam

turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,

cum pedes incedit medii per maxima Nerei

stagna viam scindens, umero supereminet undas

aut summis referens annosam montibus ornum

ingrediturque solo et caput inter nubila condit:

talis se vastis infert Mezentius armis.

Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo,

obvius ire parat. Manet imperterritus ille,

hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;

atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:

`Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,

nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis

indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum

Aeneae.' Dixit stridentemque eminus hastam

iecit; at illa volans clipeo est excussa proculque

egregium Antoren latus inter et ilia figit,

Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis

haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.

Sternitur infelix alieno volnere caelumque

aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos

tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem

aere cavum triplici, per linea terga tribusque

transit intextum tauris opus imaque sedit

inguine, sed viris haud pertulit. Ocius ensem

Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus,

eripit a femine et trepidanti fervidus instat.

Ingemuit cari graviter genitoris amore,

ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae.

Hic mortis durae casum tuaque optima facta,

siqua fidem tanto est operi latura vetustas,

non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo.

Ille pedem referens et inutilis inque ligatus

cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat:

prorupit iuvenis seseque immiscuit armis

iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis

Aeneae subiit mucronem ipsumque morando

sustinuit. Socii magno clamore sequuntur,

dum genitor nati parma protectus abiret,

telaque coniciunt proturbantque eminus hostem

missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se.

Ac velut effusa siquando grandine nimbi

praecipitant, omnis campis diffugit arator

omnis et agricola et tuta latet arce viator,

aut amnis ripis aut alti fornice saxi,

dum pluit in terris, ut possint sole reducto

exercere diem: sic obrutus undique telis

Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,

sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:

`Quo moriture ruis maioraque viribus audes?

Fallit te incautum pietas tua.' Nec minus ille

exsultat demens; saevae iamque altius irae

Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso

Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem

per medium Aeneas iuvenem totumque recondit.

Transiit et parmam mucro, levia arma minacis,

et tunicam, molli mater quam neverat auro,

implevitque sinum sanguis; tum vita per auras

concessit maesta ad manis corpusque reliquit.

At vero ut voltum vidit morientis et ora,

ora modis Anchisiades pallentia miris,

ingemuit miserans graviter dextramque tetendit,

et mentem patriae subiit pietatis imago.

`Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,

quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?

Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum

manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto.

Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:

Aeneae magni dextra cadis.' Increpat ultro

cunctantis socios et terra sublevat ipsum,

sanguine turpantem comptos de more capillos.

Interea genitor Tiberini ad fluminis undam

volnera siccabat lymphis corpusque levabat

arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis

dependet galea et prato gravia arma quiescunt.

Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans

colla fovet, fusus propexam in pectore barbam;

multa super Lauso rogitat multumque remittit

qui revocent maestique ferant mandata parentis.

At Lausum socii exanimem super arma ferebant

flentes, ingentem atque ingenti volnere victum.

Agnovit longe gemitum praesaga mali mens:

canitiem multo deformat pulvere et ambas

ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.

`Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,

ut pro me hostili paterer succedere dextrae,

quem genui? Tuane haec genitor per volnera servor,

morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum

exitium infelix, nunc alte volnus adactum!

Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,

pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.

Debueram patriae poenas odiisque meorum:

omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!

Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo.

Sed linquam.' Simul hoc dicens attollit in aegrum

se femur et, quamvis dolor alto volnere tardet,

haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi,

hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat

omnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit:

`Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est,

viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenti

et caput Aeneae referes Lausique dolorum

ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis,

occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,

iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.'

Dixit et exceptus tergo consueta locavit

membra manusque ambas iaculis oneravit acutis,

aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.

Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens

uno in corde pudor mixtoque insania luctu,

[et furiis agitatus amor et conscia virtus.]

Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.

Aeneas agnovit enim laetusque precatur:

`Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,

incipias conferre manum.'

Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.

Ille autem: `Quid me erepto, saevissime, nato

terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.

Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.

Desine: nam venio moriturus et haec tibi porto

dona prius.' Dixit telumque intorsit in hostem;

inde aliud super atque aliud figitque volatque

ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.

Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes

tela manu iaciens, ter secum Troius heros

immanem aerato circumfert tegmine silvam.

Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet

vellere et urgetur pugna congressus iniqua,

multa movens animo iam tandem erumpit et inter

bellatoris equi cava tempora conicit hastam.

Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras

verberat effusumque equitem super ipse secutus

implicat eiectoque incumbit cernuus armo.

Clamore incendunt caelum Troesque Latinique.

Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem

et super haec: `Ubi nunc Mezentius acer et illa

effera vis animi? `Contra Tyrrhenus, ut auras

suspiciens hausit caelum mentemque recepit:

`Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?

Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,

nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.

Unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro:

corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum

circumstare odia: hunc, oro, defende furorem

et me consortem nati concede sepulchro.'

Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem

undantique animam diffundit in arva cruore.

Загрузка...