Примечания

1

Inter filium concubine et uxoris nulla est differentia, sed dat pater eorum unicuique quod vult; et, si est de genere ducum, ita est dux filius concubine, sicut est filius uxoris legitime (LT, IV. 9).

2

Hic autem habuit quatuor filios. Vnus uocabatur Occoday, secundus uocabatur Tossuccan, alter uocabatur Chiaaday, et nomen quatri ignoramus. Ab hiis quatuor omnes duces Mongalorum descenderunt (LT, V. 20).

3

Eodem tempore mortuus fuit Ierozlaus, dux magnus in quadam parte Ruscie que Susdal nominatur. Hic modo fuit vocatus ad matrem imperatoris, que dedit ei manducare et bibere, quasi pro honore de manu ipsius; et reversus est ad hospitium, incontinenti est infirmatus, et fuit mortuus post septem dies, et totum corpus eius miro modo factum est glaucum. Quare credebatur ad omnibus quod potionatus esset ibidem, ut suam terram libere et plenarie possiderent (LT, IX. 37).

4

Iste autem imperator potest esse quadraginta vel quadragintaquinque annorum aut plus, mediocris est stature, prudens est valde, et astutus nimium et multum seriosus, et gravis in moribus; nec unquam videt homo eum de facili ridere vel facere aliquam levitatem, sicut nobis christiani dicebant qui assidue morantur cum eo (LT, IX. 43).

Загрузка...