Приложение

Justi Lipsii de bibliothecis syntagma[29]

Ill[ustrissi]mo et excell[entissi]mo principi Carolo duci Croiio et Arschotana, principis. Imperii, eqviti Aurei Velleris

Hoc De Bibliothecis quod scripsi, lllustrissime Princeps, ipsum ire ad te ambiebat, vix me mittente. Quis nescit te eximium inter Belgii proceres esse, qui harum rerum elegantia et studio capiatur? Itaque cum alia artium veterum instruis et adornas, tum Nummos et Bibliothecas maxime. De quibus istis Commentarium hunc concepi et digessi, non voce sed facto tuo incitatus, qui vidi quam magnorum illorum Regum sive Heroum exempla, in conquirendis aut propagandis talibus, aemuleris et assequare. Assequare, inquam, quid mirum? Omnia magna et ampla in te, aut juxta te, quem Deus, Natura, Fortuna, omnibus ornatum voluere, excellere rebus. Stirpem tuam video? A regibus est. Opes? Paene regiae. Animum? Plane regius. Et quid nisi altum ac magnificum illo concipis, factis promis? Ad longinqua non eo, una Heuria tua, huic urbi in ore atque oculis, fidem facit, quam nihil nisi strirpe, opibus, animo isto dignum cogites ac patres. Quae tua ibi opera? Ingenio cum ingenio loci pugnas ac superas, ardua in plana, haec in ardua deducis, sed omnia ad normam et decorem dirigis, alter, ut verbo dicam, Belgicus Lucullus. Non indignare, lllustrissime Princeps, cum illo componi: vera aestimatione, inter raros magnosque fuit, bellis victoriisque in florente aetate Celebris et mox inclinante, ad quietem et ad se inclinauit, id est animum et studia coluit, atque opes in praesentium ac posterorum delectationem sive usum impendit. Ab illo Bibliothecarum Romae praecipuum exemplum; ab illo eruditi in sermone, mensa, domo habiti; ab illo denique Praetoria et amoenitates structae, quae et Principis rei Romanae postea frui utique aestimarunt. Tu, inquam, noster Princeps imitaris. Nam in caligine hac rerum temporumque, patriae et Regi opera laudabiliter navata, copiis triumphisque ductis; vergente iam aevo, portum hunc quietis et te respicis, et ab extemis ad eingeschlossene Namen interna, id est vere bona, reducis. Inter varios autem secessus, Heuriam, Academiae nostrae hoc suburbanum, eligis et eam magnificis, ut dixi, operibus, quid nisi in artium ingeniorumque praecipue usum, adornas? Audeo dicere, tua ilia aedificia, ambulacra, horti, fontes, arboreta, nobis structa aut sata et non solum qui nunc sunt, fruuntur, id est transeunt, adeunt, ineunt, sed et qui venturi, facient, venturi autem, vel hujus oblectationis deinceps, non Lovanii solius, causa. Omitto alia et interiora, quae augendo vel ornando huic Athenaeo cogitas: magnifica et te Principe digna, sed in tempore magis promenda. O, igitur, curae et quietis felicem! Persevera et ista te, ilia nos pasce, cum aeterno bono tuo simul et fama. Nos certe, qui publice loquimur aut scribimus, id est famae quidam praecones, caelo tuum nomen feremus, ipsum te Deus inferet, justus arbiter et munerator meritorum. 

Voveo, lllustrissime Princeps. 

Aeternum tuus 

J. Lipsius, 

Lovanii, XII Kal. Iul. MDCII. AD

Ad lectorem

Breve hoc DE BIBLIOTHECIS, id est libris, habes: quid nobis dignius, qui libros assidue tractamus? Etsi revera οὐδʼὄναρ (nec per somnium) hoc cogitaram, nisi me Principis viri, cui dicatum juimus, in hoc re studium excitasset. Atque hos tales in bonis altisqfue] consiliis confirmare aut et inflammare, optimo publica censeo equidem fieri. Quam pauci magnatum se eo dant? quam ad pristinas sordes et tenebras omnia videntur ire? Quam etiam, spretis antiquis et veris, nova quaedam hodie procudunt doctrinarium! Quibus illudjure dixeris: ʼΟδοῦ παρούσης τῆν ἀτραπὸν ζητέεις: Prompta via et patente quaeris semitam. Viderint. Nos prisca adhaeremus et utiliter saepe (ita confido) eruimus, digerimus, illustramus. Fave tu, bonae mentis lector.

CAP I. Bibliotheca et Libraria, quid? Reges veteres habuisse, atque illos Aegypti

Bibliotheca tria significat: Locum, Armarium, Libros. Graeca vox Latinis in usum etiam venit, et quamquam Librariam dicunt, tamen magis est ea voce tabernam capi, in qua venales libri exstant. Sed Bibliothecarum res vetus et, nisi fallor, cum ipsis litteris adinventa. Nam simul ac scire et sapere natum est, mox etiam scribere et istud esse cum fructu non potuit, nisi ut libri adservarentur et disponerentur, ad praesentium et posterorum usum. Privata primum ea cura et quisque sibi suisque struebat, postmodum Reges et Dynastae usurparunt, nec in usum solum, sed ambitionem aut splendorem. Sane multos congerere, vix fuit privati hominis aut census: cum tarda et impendiosa descriptio esset, donec utilissima haec Typographia rem in compendium misit. Qui primus Regum illustrem habuit (quod memoria servet) is fuit Osymanduas, Aegypti, qui inter alia operum praeclara, Sacram Bibliothecam struxit, et in eius fronte praescripsit ψυχῆς ἰατρεῖον ANIMI MEDICA OFFICINA. Ita Diodorus (Lib. I) et quanquam ille inter veteres Regum fuerit, non tamen dubito exemplum, si non ipsam rem, mansisse et in Aegypto Bibliothecas semper aliquas exinde exstitisse, idque in templis praecipue et sacerdotum cura. Multa argumento, tum et illud de Homero, quem Naucrates quidam (Eustat. in Praefat. Odyss.) plagii accusat et in Aegyptum cum venisset, libros repperisse Phantasiae faeminae, quae Iliadem atque Ulyessam scripserit et Memphi in templo deposuerit Vulcani. Homerum igitur vidisse, sibi adscripsisse, et edidisse. Quae in viro, opinor, falsa, rem tamen et morem firmant.

CAP. II Alexandrina Bibliotheca, cui Philadelphus primus et praecipuus auctor. Varietas et numerus ibi librorum. Combusta et iterum instaurata

Sed reliquae ibi in obscuro sunt, Ptolomaei Philadelphi Regis in magna luce et laude fuit. Is Ptolomaei Lagi filius, secundus eo nomine et stirpe Aegypti regum, artium et ingeniorum cultor et, quod adhaerer, librorum. Itaque Alexandriae ingentem Bibliothecam composuit, instructione et exemplo Aristotelis adiutus, imo et ipsis ejus libris. Nam Aristoteles, ut post dicam, copia et dilectu insignem, Bibliothecam adornaverat. De qua Strabo (Lib. I): Αριστοτέλης προ͂τος, ὧν ἶσμεν, συναγγὼν βιβλία, καὶ διδάξας τοὺς ἐν Αἰγύπτω βασιλέας βιβλιοθήκης σύνταξιν: Aristoteles primus, quos norimus, collector librorum fuit et reges in Aegypto docuit Bibliothecae structuram. Quae tamen caute et cum sua in terpretatione legenda: nec enim vel primus omnino fuit et certe aevo anterior, docere Philadelphum hunc non potuit, nisi, ut dixi, exemplo Hoc fortasse verum, quod Athenaeo (Lib. I) scriptum. Aristotelem, Theophrasto libros reliquisse, hunc Neleo, a quo eos mercatus Ptolomaeus, cum iis quos Athenis et Rhodi coemerat, omnes in pulchram Alexandriam transferri curavit. Etsi alii tamen dissentiunt, ut in loco dicam. Sed Bibliothecam igitur ille undique, et omne genus libris, instruxit, etiam sacris et ex Iudaea petitis. Nam cum aures ejus fama tetigisset Hebraeae sapientiae, misit qui libros deposcerent et idoneos simul homines conduxit, qui in Graecam linguam verterent, communi omnium usui. Ea interpretatio est, quam Septuaginta, a numero scilicet qui operam dederunt, dicunt. Id evenisse anno ejus regni XVII, Epiphanius tradidit (De ponder. et mensur.), Olympiade CXXVII. Praeerat Bibliothecae, vir scriptis et factis illustris, Demetrius Phalereus, exsul a suis Athenis et quem rex benigne habitum ad haec et maiora ministeria admovit. Idemque a Chaldaeis, ab Aegyptiis, Romanis etiam libros petivit et pariter in linguam Graecam transfundi curavit. De quibus Georgium Cedrenum capio (Lib. XXII): Philadelphus libros Sacros, C haldaicos, Aegyptios et Romanos, aliosque diversilingues in Graecam omnes converti curavit, in universum ad centum millia voluminum, quae omnia in bibliothecis suis Alexandriae reposuit. Duo noto et curam peregrinos librios vertendi, utilem meo animo et vobis Principibus etiam nunc usurpandam et numerum librorum, grandem satis, sed non pro vero, si de universis capiamus. Quod abnuo et Cedreni mentem de conversis tantum esse arbitror, atque ipsos primogenios Graecos, longe superasse. Hoc alii scriptores dixerint, qui valde adaugent. Ut Seneca noster (De Tranquil., cap. IX): Quadringenta millia librorum Alexandriae arserunt, pulcherrimum regiae opulentiae monumentum. Sane pulcherrimum et supra gemmas omnes vel aurum, sed quanto pulchrius, si uberius? Nam nec is Senecae numerus ex vero satis et Septingenta millia redigendus. losephus doceat, qui (XII. Antiq. cap. II) tradit et Eusebius (De praepar., lib. VIII., ex Aristea): Demetrium (illum Praefectum, de quo dixi) aliquando interrogatum a Philadelpho, quot millia librorum iam haberet, respondisse, ducenta millia admodum, sed sperare brevi ad quingenta. Vides, quam auxerit, sed quanto magis postea, atque etiam alii Reges? Profecta ad Septingenta millia venerunt, Agellio disertim scribente (Lib. VI, cap. ult.): Ingens numerus librorum in Aegypto a Ptolomaeis regibus vel conquisitus (emptione) vel confectus (descriptione) est, ad millia ferme voluminum septingenta. Idem Ammianus, verbis statim dandis, idem Isidorus, sed emendandus: septuaginta millia librorum Alexandriae, Philadelfi temporibus, inventa sunt. Scribendum, inquam, septingenta. O, thesaurum, sed in re aeterna non aeternum! Nam totum hoc, quidquid fuit librorum, bello civili Pompeiano periit, cum Caesar in ipsa urbe Alexandria, bellum cum incolis gereret et tuitionis suae causa ignem in naves misisset, qui et vicina navalibus, ipsamque Bibliothecam comprehendit et absumpsit. Triste fatum et Caesari (etsi absque destinata culpa) pudendum! Itaque nec ipse in tertio Civilium, nec Hirtius deinde meminere, alii tamen; ut Plutarchus, Dio, etiam Livius, uti ex Seneca facile est haurire. Nam, post superiora illa verba, addit: Alius laudaverit, ut Livius, qui elegantiae regum curaeque egregium id opus ait fuisse. Sunt ipsa Livii verba, ubi de hoc incendio et justo elogio in rem et Reges. Sed de hoc tristi igne etiam Ammianus (Lib. XXII): Inter templa eminet Serapeum, in quo Bibliothecae fuerunt inaestimabiles et loquitur monumentorum veterum concinens fides, septingenta voluminum millia, Ptolomaeis regibus vigiliis intentis composita, bello Alexandrino, dum diripitur civitas, sub Dictatore Caesare conflagrasse. Ipse in direptione evenisse vult. Itemque Agellius (Lib. VI): Ea omnia volumina, inquit, bello priore Alexandrino (ad discrimen ejus, quod sub Antonio) dum diripitur civitas, non sponte neque opera consulta, sed a militibus forte auxiliariis incensa sunt. Excusat vero ipse non Caesarem tantum (quo quid librorum aut ingeniorum amantius?) sed Romanos milites et culpam hanc ad exteros auxiliares ablegat. Ceterum de direptione, non ita Plutarchus aut Dio, quos est videre. Hic igitur finis nobilis Bibliothecae, Olympiade CLXXXIII, cum vix CCXXIV. annos fuisset. Etsi revixit tamen, non eadem (qui id potuit?) sed consimilis et eodem loci, id est in Serapeo, collocanda. Auctor reparandi Cleopatra, illa amoribus Antonii famosa, quae ab eo in auspicium et velut fundementum operis impetravit Bibliothecam Attalicam sive Pergamenam. Itaque totam cum dono cepisset et transferri curasset, iterum adornata auctaque est et Christianorum etiam temporibus, in vita et fama fuit. Tertullianus (Apolog., cap. XVIII): Hodie, apud Serapeum, Ptolemaei Bibliothecae, cum ipsis Hebraicis litteris, exhibentur. Nota, apud Serapeum iterum fuisse, id est in ejus porticibus, atque id vicinum portui et navalibus, ex Strabone aliisque discas. Nota et Ptolomaei Bibliothecas dici, etsi non illae jam essent, sed consimiles et primogenii illi Hebraici libri, unaque LXX. Interpretatio, flamma periissent. Tamen ecce, tanta auctoritas et fides ab antiquo ejus Bibliothecae, ut Tertullianus gentiles eo advocet aut amandet. Credo stetisse, quamdiu ipsum Serapeum, immensae molis et stupendi artificii templum, quod Christiani denique, Theodosii majoris imperio, ut arcem superstitionis, demoliti a fundo sunt. Ecclesiasticis scriptoribus traditum et laudatum (Ruffin., II, cap. XXIII, itemque Socrates et Sozomen).

CAP. III Graecae Bibliothecae, Pisistrati et Aristotelis praecipuae, itemque Byzantina

Atque ista de Aegypti Bibliothecis repperi, pauca et parva fortasse de multis et magnis. Sed aevum scilicet absorpsit, quod et in Graeciae Bibliothecis liceat accusare. De quibus nobilioribus strictim Athenaeus: ubi Laurentium suum ita in hoc studio parandorum librorum dilaudat, ut dicam eum, Polycratem Samium, Pisistratum tyrannum, Euclidem Atheniensem, Nicocratem Cyprium, Euripidem poetam, Aristotelem philosophum superasse (Lib. I). Et de omnibus istis singillatim non habeo dicere, nisi de Pisistrato, cui et laudem primi auctoris in hoc studio, Agellius adscripsit. Et sane Polycrates aevo fere concurrit. Sed Agellii verba: Libros Athenis disciplinarum liberalium, publice ad legendum praebendos, primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus (Lib. VI). Magnus vir (odiosum hoc modo cognomen tolle) et cui Homerum etiam digestum et correctum numquam soluturi debemus. Adeo Critica haec cura olim Principum, imo Regum, fuit. Ea Bibliotheca ab ipsis deinde Atheniensibus varie aucta, donec spoliavit et avexit Xerxes, Athenarum potitus. Sed eosdem, Olymp. CXVII, multis post annis, Seleucus Nicator, Syriae rex, liberaliter remittendos Athenas curavit, donavitque. Et mansisse deinde ad Sullae tempora, qui et ipse Athenas cepit, diripuit, afflixit: postea tamen instauratam, juste opinor. Quomodo enim mater artium, sine instrumento hoc librorum? Imo plures ibi Bibliothecae postea et Hardianus Imp. Jovis Panellenii aedem Athenis struxit et in ea Bibliothecam Pausaniae scriptum. Sed de Euclide, quod ait Athenaeus: hunc Archontem fuisse, inter primos ejus magistratus comperior: nec ultra. De Aristotele autem, Strabo magnifice in verbis, quae supra dedi et addidi ex Athenaeo, Bibliothecam ejus tandem ad Ptolomaeos Reges venisse, etsi Strabo atque alii videantur negare. Nam ille ita: Libros Aristotelis, qui ad Neleum venissent, ad posteros deinde transmissos, ineruditos homines et qui sub clavibus eos, sine usu ullo habuissent. Denique sub terram conditos, a blattis et tineis vitiatos, tandem Apelliconi Teio magna pecunia addictos fuisse. Qui erosos lacerosque describi, vulgari, et si parum bona fide aut judicio curasset. Eo autem mortuo, Sullam Athenis potitum, eosdem libros suos fecisse, Romam misisse, ibique Tyrannionem Grammaticum iis usum, atque (ut fama est) intercidisse, aut invertisse (Lib. XIII). Quibus similia aut eadem Plutarchus, in Sulla. Quae si vera, quomodo ad Philadelphum a Neleo venerint, Athenaeo supra assertum? Nisi forte (atque ego arbitror) ipsos quidem Aristotelis libros, ab illo, inquam, scriptos Neleus tenuerit, posterisque transmiserit, ut peculiarem thesaurum at reliquam vim alienorum scriptorum, vendiderit Philadelpho Neque memoratu digna alia de Graeciae Bibliothecis legere memini et Romani haud dubie pleraque talia ad se transduxerunt, Graecia jam potiti, nisi placet Byzantinam his accensere, quae Principum aevo fuit. Nam Zonaras et Cedrenus tradunt. Basilisci imperio, Bibliothecam ibi conflagrasse, in qua centum viginti millia librorum essent recondita, inter ea Draconis intestinum CXX pedes longum, cui aureis litteris Homeri Ilias atque Odyssea fuerint inscripta. Etsi haec Thraciae proprie, non Graeciae attribuenda.

CAP. IV Attalica Bibliotheca, cui Eumenes auctor. Plinii et Vitruvii aliqua hic forte inconsiderantia. Quanta et quam diu fuerit

Sicut et Attalica sive Pergamena, Asiae: quae proxima claritate ab illa Alexandrina fuit. Nam Attalici Reges, e parvis progressi, cum societate opibusque Romanis crevissent: sedem regni Pergamum varie, tum et Bibliothecis, exornarunt. Eumenem, Attali Regis filium, auctorem huic rei Strabo prodidit: Eumenes, inquit, urbem instruxit, et donariis ac Bibliothecis, uti nunc est, eleganter excoluit. (Lib. XIII). Et Plinius, qui scribit: aemulatione circa Bibliothecas Regum, Ptolomaei et Eumenis, supprimente chartas Ptolomaeo, membranas Pergami, ut Varro auctor est, repertas (Lib. XIII, cap. XI). Cui paria Hieronymus, in Epistola ad Chromatium, itemque Aelianus tradiderunt, sed Attalum, pro Eumene, nominantes. Enimuero de neutro horum satis conuenit, si tempora examinas: quoniam isti posteriores Philadelpho, toto fere saeculo, fuerunt. Quomodo igitur, quod Plinius ait, aemulatio inter eos? Nisi hoc subvenit, Ptolomaeum simpliciter nominari: qui alius a Philadelpho esse potuit et Ptolomaeus Quintus, cognomento Epiphanes, cum Eumene vixit. Atque ille fortasse (quanquam de insigni eius studio in Bibliothecas nihil proditum) chartam suppressit, invidia, ne alter veterem illam nova sua aequaret. Sed error sive inconspectio clarior in Vitruvio, qui his verbis scripsit: Reges Attalici, magnis Philologiae dulcedinibus inducti, cum egregiam Pergami Bibliothecam, ad communem delectationem, instituissent: tunc item Ptolomaeus, infinito Zelo cupiditatisque studio incitatus, non minoribus industriis, ad eumdem modum, contenderat Alexandriae comparare (Lib. VII, initio). Quid? Ut Attalici reges ante Alexandrinos in hoc studio? Ut exemplum ardoremque isti ab iis sumpserint? Imo vero contra fuit et peregerant jam, cum nec illi cogitarent. Nisi et hic placet de posteriore aliquo Ptolomaeo adducere et velare, sed velare. Ceterum Bibliotheca haec nec copia, nec aevo, Alexandrinam aequavit. Nam de utroque isto Plutarchus scribit Antonium virum, fascinatum amoribus Cleopatrae, χαρίσασθαι μέν αὐτῇ τὰς ὲκ Περγάμου βιβλιοθήκας, ἐν αἷςεἲκοσι μυριάδες βιβλίων ἀπλῶν ἦσαν: gratificatum ei Bibliothecam Pergami, in qua essent ducenta millia singularium librorum (In M. Antonio), id est voluminum. Hoc enim opinor ἀπλὰ βιβλία dici, cum in uno volumine plures saepe libri, quos non vult in numerum hunc venire. Ergo ea ipsa statim post Alexandrinam periit, sed in ea vixit: an et in loco suo revixit? Certe Strabonis supra verba si attendis, significant, cum ait: uti nunc est, excoluit. Quando nunc? Strabonis scribentis, id est, Tiberii aevo. Ut appareat, aut revectam ab Augusto victore esse, qui pleraque irrita Antonii fecit, aut certe exscriptam iterum, et instauratam. De quo, praeter suspicari, non equidem dicam.

CAP. V Romanae Bibliothecae, privatae et prima Publica Asinii Pollionis

Atque hae Bibliothecae, quas memoratu dignas apud exteros repperi, veniamus ad Romanas, situ et aevo magis propinquas. Satis enim tarda ibi haec cura aut studium, apud Martis non Musarum proles: etsi, cum bono Deo, hic quoque cultus et elegantia denique invaluit, parvis primo initiis, ut solet. Isidori notatio est: Romam primus librorum copiam aduexit Aemilius Paullus, Perse Macedonum rege devicto: deinde Lucullus e Pontica praeda. Duos nominat, qui libros advexere, sed publici usus aut juris non prorsus fecere. Et de Aemilio, haud ultra legi, de Lucullo, Plutarchus ubertim Laudanda ejus impensa inquit et studium in libris. Nam et multos et eleganter scriptos conquisivit, eosque ut liberaliter paravit, ita etiam utendos dedit. Patebant enim omnibus Bibliothecae et in porticus adjectas atque exedras Graeci praesertim recipiebantur, qui velut ad Musarum aedem eo ventitabant, tempusque inter se jucunde traducebant, ab aliis curis liberi. Saepe et ipse cum iis versabantur et philologis se immiscebat, ad has porticus et ambulationes veniens. Ex quibus vides, Illustrissime Princeps, velut publicas fuisse has Bibliothecas et quamquam jus mancipiumque sibi retineret, usum tamen eruditis concessisse, quod et benigne vos facere soletis. At vero tertium etiam his duobus licebat addere, Cornelium Sullam, postea Dictatorem, qui e Graecia Athenisque magnam librorum vim traduxit et Romae deposuit ac disposuit, quod, praeter Plutarchum, Lucianus (Adversus indoctum) etiam scripsit. Tamen his omnibus vere Publica Bibliotheca nondum structa, quam cogitationem primus magnanimus et magnificus ille Iulius Caesar concepit, ac, nisi fata interpellassent, effecisset. Svetonius de eo: Destinabat Bibliothecas Graecas et Latinas, quam maximas posset, publicare, data M. Varroni cura comparandarum ac dirigendarum. O rem magni animi, atque item consilii! Nam quis in orbe terrarum huic curae aptior M[arco] illo Varrone, doctissimo inter Graecos Latinosque? Sed destinavit Caesar, non perfecit: Augustus, adoptione filius, inter alia ornamenta urbis et imperii, hoc quoque plurifariam adiunxit. Nam eo invitante atque incitante, Asinius Pollio, orator et Senator nobilis (Svetonio narrante): Atrium Libertatis exstruxit, atque in eo Bibliothecam publicavit. Isidorus (Origg. VI): Primus Romae Bibliothecas publicavit Pollio, Graecas Latinasque, additis auctorum imaginibus, in Atrio, quod de manubiis magnificentißimum instruxerat. De manubiis, inquit, nempe Dalmatarum, quos vicit. Item Plinius (Lib. XXXIV., cap. II): Asinius Pollio, primus Bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. In Atrio Libertatis fuisse, id est in monte Aventino, ex istis constat, quod tamen instructum aut reparatum ab eo magis dixerim, quam exstructum. Nam jamdiu ante id fuisse et quidem a Tib. Graccho, patre Gracchorum, Plutarchus atque alii scriptores dicunt. Itaque ipse refecit et ad hunc usum splendide concinnavit. De eo Ovidius capiendus (III. Trist., eleg. I):

Nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,

Atria Libertas tangere passa sua est.

Non enim viros doctos audio, qui haec ad λέσχην, sive conventum poetarum, ducunt. Palam libellus conqueritur, non receptum se in Bibliothecam Asinii, quae prima patuit, sive publicata est, doctis libris.

CAP. VI Augusti, Octavia; itemque Palatina. Praefecti et custodes iis

Atque haec igitur sub Augusto prima Publica fuit: duae mox aliae, ab ipso. Prior, Octavia, quam sororis suae memoriae et nomini dedicavit. De ea Dio Cassius (Lib. XLIX) in actis anni DCCXXI: Augustus Porticus et Bibliothecas, a sororis nomine Octavias dictas, exstruxit. Etsi Plutarchus (In Marcello) tamen in ipsam Octaviam transscribere hoc opus videtur: Εὶς δε τιμὴν αὺτοῦ (Μαρκέλλου) καὶ μνήμην ̓Οκταβία μέν ἡ μήτηρ τὴν βιβλιοθήκην ἀνέθηκε, Καίσαρ δε θεατρόν, ἀναγράψας Μαρκέλου: In honorem ac memoriam defuncti Marcelli mater Octavia Bibliothecam dedicavit, Caesar Augustus Theatrum, Marcelli nomine inscriptum. Falli Plutarchum opinor: quia Dionis quidem notatio totis decem annis citerior est Marcelli morte. Atque addit, ex Dalmatarum manubiis opera ea structa, miro concursu, ut prima atque altera Bibliotheca genti Barbarae debeantur. De hac et Svetonius in Melisso Grammatico: Cito manumissus, Augusto etiam insinuatus est, quod eleganter curam ordinandarum Bibliothecarum in Octavia porticu suscepit. Nota, in ipsa Porticu fuisse. Quomodo? Superiore ejus parte, uti arbitror, tuto et decore, cum inferior ambulationi modo esset. De hac Ovidius item sensit (III Trist., eleg. I):

Altera templa peto, vicino juncta theatro,

Haec quoque erant pedibus non adeunda meis.

Nam et ab hac Bibliotheca spretum se libellus queritur et locum ubi fuerit, designat. Quem? Vicinum Theatro Marcelli. Nam quod Templa appellat, nihil est et Loca intellegit tantum, publico usui consecrata. Etsi in templis, aut juxta, saepe fuisse, alia ostendunt: sed hic tale non legi. Templa autem dicit, quia in hac Porticu lunonis aedes fuit et nobiles in ea statutae, quod Plinius dicet. Altera porro ab eodem Augusto Bibliotheca est, Palatina, a loco dicta, quia in ipso Palatio. Svetonius (Cap. XXIX): Templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitavit, quam fulmine ictam desiderari a Deo haruspices responderant. Additae Porticus, cum Bibliotheca Latina Graecaque. Id tactum anno Urbis DCCXXVI, ut ex Dionis (LIII) initio discas. Itaque temporum ordinem in Bibliothecis recensendis Ovidius secutus est, cum primo Asiniam, tum Octaviam, denique istam Palatinam sic adnumerat:

Inde timore pari gradibus sublimia celsis

Ducor ad intonsi candida templa Dei.

Signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,

Belides, et stricto barbarus ense pater.

Quaeque viri docto veteres fecere novique

Pectore, lecturis inspicienda patent.

Quaerebam fratres, exceptis scilicet illis.

Quos suus optaret non genuisse pater.

Quaerentem frustra, custos, et sedibus illis

Praepositus, sancto jiussit abire loco.

Praeter alia, ostendit et Praepositum, sive Custodem huic loco fuisse, quem Svetonius facit C. Iulium Higinum. Is in Grammaticis celebris, praefuit, ut inquit, Palatinae Bibliothecae; nec eo secius plurimos docuit. Imo seorsim Graeca custodem suum habuit et Latina. In marmore prisco: ANTIOCHUS TI. CLAUDI. CAESARIS. A. BIBLIOTHECA. LATINA. APOLLINIS. In alio: C. IULIUS. FALYX. A. BIBLIOTHECA. GRAECA. PALAT. Et similes alibi inscriptiones. Hujus Bibliothecae meminit et Plinius (Lib. XXXVI, ca. XXVII): Videmus Appolinem, in Bibliotheca templi Augusti Thuscanicum, quinquaginta pedum a pollice. Etsi possis referre etiam ad Vespasiani Augusti Bibliothecam, quae in Pacis templo fuit. Apertius de Palatina, idem Plinius alibi (Lib. VII., ca. LVIII): Veteres Graecas litteras fuisse easdem paene, quae nunc sunt Latinae, indicio erit Delphica tabula antiqui aeris, quae est hodie in Palatio, dono Principum, Minervae dicata, in Bibliotheca. Hanc diutissime Romae mansisse, inducor credere verbis Io. Sarisberiensis, qui scribit (Lib. II. De nug. Cur.): Doctorem sanctissimum illum Gregorium, non modo Mathesim pepulisse ab Aula, sed ut traditur a majoribus, incendio dedisse probatae lectionis scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo. In quibus erant praecipua, quae caelestium mentem et superiorum oracula hominibus videbantur revelare. Notandum.

CAP. VII Tiberii, Trajani, Vespasiani, item Capitolina, aliae ignotae

Ab Augusto igitur, artium ingeniorumque amantissimo Principe, duae istae fuerunt. Quid ab aliis? Aliae. Videtur enim certamen in hac re Principum fuisse, et velut contendisse de palma. Ecce Tiberius statim ab Augusto, in ipso Palatio etiam struxit, ea parte qua Viam Sacram spectat. Nam illic Tiberii domum fuisse, curiosi talium hodie autumant et in domo ejus haec locatur. Ab Agellio (Lib. XIII, cap. XVIII): Cum in domus Tiberianae Bibliotheca sederemus, ego et Apollinaris. A Vopisco item, qui (In Probo) usum se scribit libris e Bibliotheca Ulpia, item ex domo Tiberiana. Videtur et Vespasianus deinde struxisse, et adjunxisse templo Pacis. De qua Agellius (Lib. XVI, cap. VIII): Commentarium L. Aelii, qui Varronis magister fuit, studiose quasivimus, eumque in Pacis Bibliotheca repertum legimus. Meminitque et Galenus (De composit. medicamentorum. Lib. I): fuit item a Trajano alia. De qua etiam Agellius (II, cap. XXVII): Sedentibus forte nobis in Bibliotheca templi Trajani. Atque est eadem, quae a gentili Principis ejus nomine, Ulpia passim nominatur. Vopiscus (In Aureliano): Haec ego a gravibus viris comperi et in Ulpiae Bibliothecae libris relegi. Iterumque: Et si his contentus non fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Ulpia tibi Bibliotheca, cum volueris, ministrabit. Hanc in foro Trajani initio fuisse, ubi Principis ejus alia opera, facile persuadeor, sed aevo mutasse et translatam in collem Viminalem, ad ornandas Diocletiani Thermas (an ab ipso Diocletiano ?) Vopiscus inducit. Usus sum, inquit, praecipue libris ex Bibliotheca Ulpia, aetate mea Thermis Diocletianis. Cum diserte de sua dicit, ostendit igitur, alia aetate aliter fuisse. Reperio et Capitolinam, in urbe, de qua Eusebius, in rebus Commodi Imperatoris: In Capitolium fulmen ruit et magna inflammatione facta. Bibliothecam et vicinas quasque aedes, concremavit. Uberius hoc ipsum ita Orosius (Lib. VII, cap. XVI): Flagitia regis poena urbis insequitur. Nam fulmine Capitolium ictum, ex quo facta inflammatio Bibliothecam illam, maiorum studio curaque compositam, aedesque alias iuxta sitas, rapaci turbine concremavit. Quis tamen ejus auctor? Adserere haud liceat, divinare libeat, Domitianum fuisse. Nam ille, servatus olim in Capitolio, templum ibi Princeps struxit: quid si et hanc Bibliothecam? Etsi nemo tradidit, qui nunc exstant, Svetonius hoc tantum de eo universe (Cap. XX): Bibliothecas incendio absumptas impensissime reparari curavit, exemplaribus undique petitis, missisque Alexandriam, qui describerent emedarentque. Ubi observas, etiamtunc illam Alexandrinam velut originem et matricem aliarum habitam et has corruptas ex ea iterum refectas et adornatas. Amplius, Principum studio ab interitu vindicatas, quod nisi fuisset, quomodo tam multae illae ad P. Victoris, id est Constantini aevum, venissent? Nam ille sic inter singularia urbis notat: Bibliothecae publicae, undetrigint, ex iis praecipuae duae, Palatina et Ulpia. Heu, quam etiam a memoria perierunt! Nam ex illis XXIX vix septem industria nostra indagare potuit et nomina saltem ab oblivione vindicare.

CAP. VIII Tiburtina et quaedam etiam Privatorum uberiores. Habebant in Balneis, atque item in agris

Plures, inquam, Publicas non eruo: non quidem in urbe. Juxta eam, Tiburti, etiam unam. De qua Agellius (Lib. IX, cap. ΧΙV): Meminimus in Tiburti Bibliotheca inuenire nos in eodem Claudii libro scriptum. Iterumque (Lib. XIX, cap. V): Promit e Bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis templo instructa satis commode erat. Hic et alibi de Templis adnotes et fere juxta ea aut in illis fuisse. Quidni, sacra illa ingeniorum opera, in locis sacratis? Fortassis autem Hadrianus Imp. illam Tibure instruxit, quem eo loco et secessu impense delectatum constat, variaque et ampla inaedificasse. Etsi mihi certum, aliis municipiis coloniisque Bibliothecas sparsas fuisse, aeque atque artium istum cultum. Sed et privatim viri divites, usus et famae causa, sibi pararunt et nobiles ex iis quasdam. Sicut Tyrannio Grammaticus, Sullae temporibus, qui tria millia librorum possedit. Sicut ille Epaphroditus Chaeroneus, Grammaticus professione, quem Suidas tradit, sub Nerone ad Nervam Romae vixisse et adsidue libros ementem, usque ad triginta millia collegisse, optimorum quidem et selectorum. Laudo hoc ultimum, nec tam copiam quaeri, quam bonitatem, cum dilectu. Optarim hunc fuisse, qui Epictetum, apicem verae Philosophiae, in servis habuerit et aevum consentit, sed titulus et munus vitae dissentit, cum iste Grammaticus fuerit, alter e custodibus corporum Neronis, eodem Suida prodente. Sed quisquis iste, superavit eum Sammonicus Serenus in hoc studio, qui Bibliothecam habuit, in qua sexaginta duo millia librorum censebantur. Is moriens eam reliquit Gordiano minori, qui gustavit Imperium, Capitolino traditum, cum hoc elogio: Quod Gordianum quidem AD CAELUM TULIT. Si quidem tantae Bibliothecae copia splendore donatus, in famam hominum, litteratorum ore pervenit Legi malim: hominum litteratorum decore pervenit. Vide, Illustrissime Princeps, quam haec cura gratiam famamque pariat, vobis magnis insatiabiliter parandam. Atque hi, aut pauci alii, proditi sunt insigniores bibliothecas habuisse, plures tamen fuere, et Seneca commune hic studium jam tunc suo aevo ostendit et damnat. Damnat, quare? Non enim in studium, inquit (De Tranquil., cap. IX.), sed in spectaculum comparabant, sicut plerisque ignaris etiam servilium litterarum, libri non studiorum instrumenta, sed caenationum ornamenta sunt. Et mox addit: Apud desidiosissimos ergo videbis, quidquid orationum historiarumque est et tecto tenus exstructa loculamenta. Iam enim inter balnearia et thermas, Bibliotheca quoque, ut necessarium domus instrumentum, expolitur. Male, fateor, et utinam tamen nostri divites sic lasciviant! Semper cum alieno aliquo, si non suo, usu et bono. Observare autem hic est de Balneis et Thermis etiam, sicut supra notavimus, illam Ulpiam in Diocletiani Thermis dicatam. Cur autem ibi? Credo, quia corpori curando otiose tunc vacabant et, igitur, occasio erat legendi aliquid, hominibus alias occupatis, vel audiendi. Enim vero etiam in Villis et Praetoriis passim habebant, ab eadem hac, otii et vacationis ibi, causa. Ad quem morem Pauli J[uris]c[onsul]ti responsum dirigitur: Fundo legato libros quoque et Bibliothecas, quae in eodem fundo sunt, legato contineri. Plinius de sua villa (Lib. II, epist. XVII): Parieti, in Bibliothecae speciem, armarium inseritur. Martialis, alterius cujusdam Iulii Martialis, villaticam Bibliothecam commendat (Lib. VII):

Ruris Bibliotheca delicati,

Vicinam videt unde lector urbem.

Inter carmina sanctiora siquis

Lascivae fuerit locus Thaliae,

Hos nido licet inseras vel imo,

Septem quos tibi misimus libellos.

CAP. IX Ornatus Bibliothecarum ebore et vitro. Armaria et Foruli, et Plutei, et Cunei

Peregi de Bibliothecis et produxi, quas aevum quidem non subduxit. Ut rem dicam, paucas e multis: et stillicidium de situla, veteri verbo. Tamen vel haec satis ad stimulum et exemplum. An et addam, aliquid de ornatu earum sive instructo? Fiat. In Isidoro lego: Peritiores architectos neque aurea lacunaria ponenda in Bibliothecis putasse, neque pavimenta alia, quam e Carystio marmore, quod auri fulgor hebetet et Carystii viriditas, reficiat oculos. Bono hoc judicio iste, sive a quo hausit. Nam de fulgore, certum est. et mihi compertum, intentioni et stilo officere, sicut de virore, liquet oculis recreandis esse. Boetius hoc amplius in Consolatione suggerit: comptos ebore et vitro parietes fuisse. Quomodo ebore? Nempe ut ipsa Armaria sive Loculi, fuerint eburna. Luxus an elegantia veterum ita habuit et in Legum libris hodieque legimus (L. III, §. sed si Biblioth., De Legat. III): Bibliotheca alias Locum significat, alias Armarium, sicut cum dicimus, Eboream Bibliothecam emit. Armaria, igitur, ex ebore, sed Vitrum cui rei? Opinor, ipsa Armaria antrorsus et in fronte clausa vitro fuisse, ut et a sordibus libri immunes praestarentur et tamen nobiles ac conspicui per vitrum adventoribus essent. Nos etiam in Armariis quibusdam, ubi sacra aut eorum reliquiae, usurpamus. Quid, parietes laterales? Non ergo Armaria aut Plutei ad parietes (neque enim conspicuus sic ille ornatur fuisset) sed in medio disposita, ut hodie quoque publicae fere Bibliothecae usurpant. Sane Vitra olim in quadras, orbes, ova, aut rhombos distincta parietes ornabant, non aliter, quam marmoreae crustae, saepius tamen cameras et lacunar. Ita enim Plinius (libro XXXVI): Pulsa ex humo pavimenta in cameras transiere, e vitro, novitium et hoc inventum. Novitium ita, ut tamen esset Neronis et Senecae aevo. Nam ut de re vulgata Seneca (Epist. LXXXVI) de Balneis: Nisi vitro absconditur camera, atque ibi me vide. Tamen in parietibus etiam fuisse, praeter Boetium, Vopiscus ostendit, in Firmo: Nam et vitreis quadraturis, bitumine aliisque, medicamentis insertis, domum induxisse perhibetur. Bitumen autem hic ad committendum nectendumque parieti accipio insertum, non ad ipsas quadras jungendas, quas decore magis ebur (ut in Boetio) distinxit. Atque id etiam in Armariis ipsis fuit, unde Eborea Bibliothecam Pandectis legum et in Seneca (De Tranquil., ca. IX): Armaria cedro atque ebore aptantur. Armaria autem fuisse in Bibliothecis, res et hodierna usio demonstrant, sed addo, numeris suis distincta. Ita Vopiscus: Habet Bibliotheca Ulpia in Armario sexto librum elephantinum. Elephantinum, an ex ebore, an in corio elephanti perscriptum? Vetus Scholiastes Iuvenalis, in illud: Hic libros dabit et forulos. Armaria, inquit, bibliothecam. Etsi proprie, opinor, Foruli, ipsi nidi, ut cum Martiale dicam, librorum, sive cum Seneca, distincta loculamenta. Sidonius et haec, et alia in Bibliothecis collocat (Lib. II, epist. IX): Hic libri affatim in promptu, videre te crederes aut Grammaticales Pluteos, aut Athenaei Cuneos, aut Armaria exstructa Bibliopolarium. Pluteos, id est tabulas inclinatas transversim, quibus libri legendi imponerentur, Cuneos, scamnorum seriem, ut in Athenaeo, sic digesta, Armaria autem plena et alta, quae dixi. Ea Pegmata (Lib. I) Cicero ad Atticum videtur appellasse.

CAP. X Imagines in iis doctorum, laudabili more, cui origo ab Asinio

Sed vel praecipuus ornatus et imitandus, meo judicio, nondum hodie imitatus, sunt Imagines sive et Statuae doctorum, quas una cum libris disponebant. Nonne pulchrum et suave oculis ac cogitationi fuit? Natura trahimur ad simulacra et effigies magnorum virorum noscendas et illa corpora, sive hospitia, quibus caelestis se animus inclusit, ecce hic erat. Homeri, Hippocratis, Aristotelis, Pindari, Virgilii, Ciceronis et alia scripta videres aut libares oculis, una etiam imaginem scriptoris adjunctam. Iterum repeto, pulchrum et te. Illustrissime praeeunte, cur non usurpamus? Romanum hoc inventum videtur, ne omnia bella ad Graeciam referantur et Plinius inclinat (XXXV, cap. II): Nullum majus (inquit pulcherrima gnoma) felicitatis specimen arbitror, quam semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asinii Pollionis hoc Romae inventum, qui primus Bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandriae et Pergami Reges, qui Bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Itaque Asinius videtur auctor, qui etiam (eodem Plinio prodente) M. Varronis (Lib. VII, cap. XXX): in Bibliotheca, quae prima in urbe (absurde in orbe alii) publicata est, unius viventis posuit imaginem. Quod tamen et aliis postea, indulgentia an judicio, datum video et nominatim Martiali poetae, qui gloriatur, quod (Praefat., lib. IX) Stertinius imaginem ejus ponere in Bibliotheca sua voluerit. Sed plerumque mortuorum et quos famae consensus iam sacrasset. Plinius (Lib. XXXV, cap. II): Non est praetereundum et novitium inventum, si quidem non solum ex auro argentove, aut certe ex aere, in Bibliothecis dicantur illi, quorum IMMORTALES ANIMAE in iisdem locis loquuntur; quinimo etiam, quae non sunt, finguntur, pariuntque desideria non traditi vultus. Appellat novitium id est Pollionis inventum. Ostendit mortuorum et e metallo plurimum fuisse, sed addo etiam e gypso, in privatis (pro cuiusque scilicet copia) Bibliothecis. Juvenalis:

…quamquam plena omnia gypso

Chrysippi invenias.

Imo et in Tabulis, opinor, imagines fuere et fortasse in librorum fronte pictura etiam expressae. Seneca (De Tranquill.): Ista exquisita et cum imaginibus suis descripta sacrorum opera ingeniorum. Svetonius in Tiberio (Cap. LXX); Scripta eorum et imagines, publicis Bibliothecis, inter veteres et receptos auctores, dedicavit. Plinius in Epistolis: Herennius Severus, vir doctissimus, magni aestimat in Bibliotheca sua ponere imagines Cornelii Nepotis et Titi Attici. Itaque utrumque et Statuae, et Imagines fuere. Plinius idem, de Silio Italico: Plures iisdem in locis villas possidebat, multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verumetiam venerabatur, Virgilii ante omnes. Vopiscus (De Numeriano): Hujus oratio tantum habuisse fertur eloquentiae, ut illi statua, non quasi Caesari, sed quasi Rhetori decerneretur, ponenda in Bibliotheca Ulpia, cui subscriptum est: NUMERIANO CAESARI ORATORI TEMPORIBUS SUIS POTENTISSIMO. Sed et Sidonius sibi ibidem positam, jure gloriatur:

Cum meis poni statuam perennem

Nerva Trajanus titulis videret,

Inter auctores utriusque fixam

Bibliothecae.

Significat et in Graeca, et Latina Bibliotheca, statuam se habuisse. Certerum minores illae imagines sive statutae pluteis plerumque impositae videntur, ante suos quaeque libros. Juvenalis: Et jubet archetypos Pluteum servare Cleanthas. Veteris distici ea mens, quod Imagini tali Virgilianae subscriptum fuit:

Lucis damna nihil tanto nocuere poetae

Quem praesentat honos carminis et Plutei.

Significat, videri vivere, qui in libris et imagine vivit. Inde et Sigilla Plutealia apud Ciceronem, ad Atticum. Nam jam tunc Bibliothecas exornabant deorum, si non auctorum sigillis.

CAP. XI In occasione de Museo Alexandrino. Docti viri ibi habiti atque aliti, in publicum bonum. Reges aut Imperatores ei curabant

Et plura equidem super Bibliothecis, quae digna dici ἀξιόλογα sint, non habeo, unum etiam, quod ad earum fructum. Nam si solae eae, aut rarus adventor, si homines, inquam, non sunt qui frequentent et evolvant, quo ista congeries? Et quid nisi studiosa quaedam luxuria sint, ut Seneca appellat? Providerunt hoc quoque Alexandrini Reges et una cum illis Museum (ita dixerunt, quasi Musarum aedem) exstruxerunt, in quo fas esset Musis operari, a ceteris rebus feriatos. Imo et a vitae victusque curis vacuos, cum alimenta iis hic e publico darentur. Praeclarum institutum! Quod unus Strabo optime describit (Lib. XVII): Τῶν δὲ βασιλείων μέρος ἐστὶ καὶ τὸ Μουσεῖον, ἒξον περίπατον καὶ ἐξέδραν, καὶ οἲκον μέγαν, ἐν ᾧ τὸ συοστίον τῶν μετεχόντων τοῦ Μουσείου φιλολόγων ἀνδρῶν. Εστὶ δὲ τῇ συνόδῳ ταύτῃ καὶ χρήματα κοινά, καὶ ἱερεὺς ἐπὶ τῷ Μουσείῳ τεταγμένος, πότε μὲν ὑπὸ βασιλέων, νυνὶ δ̓͂ ὑπὸ καίσαρος: Pars etiam Regiae est Museum, quod ambulationi et sessui loca habet et magnam unam domum, in qua conuiuunt et comedunt una, qui Musei consortes sunt, litterati viri. Habet autem hoc collegium et pecuniam sive vectigalia in commune, Sacerdotem item, qui Museo praeest, olim a Regibus, nunc a Caesare constituendum. Primum ait, Regiae sive Aulae partem fuisse. Scilicet adnecti sibi et jungi voluerunt Reges, ut in propinquo et promptu essent eruditi isti, cum quibus dissererent, cum libitum, animo docendo et pascendo. Habuit Porticus et Exedras, illas exercitio corporis magis, has animi et ubi considentes altercarentur et conferrent. Fuit et Domus, ubi communis iis victus et mensa, quod sic etiam Philostratus expressit, de Dionysio: quem in Museum receptum scribit, additque (In vita Dionysii Milesii): τὸ δε Μουσεῖον τράπεζα αἰγυπτία ξυνκαλοῦσα τοὺς ἐν πάσῃ τῇ γῇ ἐλλογίσμους: Museum autem est Aegyptia mensa, quae convocat omnes in universa terra litteratos. Verba pensitari cupio: omnes ex omni terra. Et viden’numerum, nec rem tenuem et parvi impendii fuisse? Quod et Timon Sillographus indicat, etsi more et instituto suo carpens:

Πολλοι μὲν βόσκονται ἐν Αἰγύπτῳ πολυφύλῳ

Βιβλιακοὶ χαρακεῖται, ἀπείριτα δηριόωντες,

Μουσέων ἐν ταλάρῳ.

Permulti pascuntur in Aegypto populosa

Pugnantes libris, ac semper digladiantes

Musarum in cavea.

Nam, explicante Athenaeo (Lib. I): τὸ Μουσεῖον τάλαρὸν που φησὶν, επισκώπτων τοὺς ἐν αὐτῲ τρεφομένους φιλοσόφους, ὅτι ὥσπερ ὲν πανάγρῳ τιςὶ σιτοῦᾳται, καθάπερ οἱ πολυτιμότατοι ὄρνιδε: Museum dixit Caveam, irridens Philosophos qui in eo alebantur, velut pretiosae quaedam aves. Iste Philosophos nominat, sed Strabo universe ἐλλογίσμους ἄνδρας dixit, litteratos doctosque viros. Et omne genus haud dubie receptum. Sed viros ait, non ergo pueros aut juvenes et qui velut in spem studiorum (hodie solitum) educarentur. Non, quin istud, velut praemium eruditis et quies quaedam honesta fuit, haud aliter quam Athenis, bene de rep. meritis victus erat in Prytaneo. Ubi estis Principes? Et quos urit aut excitat honestus aemulandi ignis? Sed pergit Strabo et Sacerdotem praeficit. Regum aut Caesarum dilectu. Magna igitur dignitas et quae ab ipso Caesare conferenda. Sed quid, quod ipsa ibi loca idem Caesar adsignaret? Ita enim Philostratus, de Dionysio Sophista: Αδριανὸς σατράπην αὐτὸν ὰπέφῃνεν οὐκ ὀλίγων ἐθνῶν. Κατέλεξε δὲ τοῖς δημοσίᾳ ἱπωεύουσι, καὶ τοῖς ἐν τῷ Μουσείῳ σιτουμένοις: Hadrianus Imp. Satrapam sive Praefectum eum constituit non exiguarum gentium, et adscripsit inter eos qui publice equo veherentur, itemque qui in Museo alerentur. Iterum, de Polemone: Κατέλεξε δὲ αὐτὸν καὶ τῷ Μουσείου κύκλῳ ἐς τὴν αἰγυπτίαν σίτησιν: Allegit eum (Hadrianus) et Musei conventui, ad Aegyptiam mensam. Sed notem ibi vocem κύκλῳ, circulo (etsi ego Conventui reddidi), qua significari arbitror, in orbem rem ivisse et quosdam allectos tempestive et in antecessum, id est, priusquam locus vacuus etiam esset. Sed spes sustentabat et ordine succedebant, qui sic adscripti, ut hodie in beneficiorum collatione Principes quidam usurpant. Athenaeus denique hujus donationis a Principe etiam meminit: ubi ait (Lib. XV) Pancratem quemdam poetam, ingeniose Hadriano adulatum de Antinoo suo, atque ille, inquit, ἡσθείς τῇ εὑρέσει, τὴν ἐν Μουσείῳ σίτησιν αὐτῷ ἔχειν ἐχαρίσατο: delectatus inventiuncula, cibum in Museo illi gratificatus est. Atque haec Strabo aliique super loco et instituto: licet addere, non vacuam omnino, aut otiosam ibi vitam vixisse (qui possent viri bono publico nati?), sed aut scripsisse, aut disseruisse et recitasse. Ita Spartianus tradit, Hadrianum Alexandriae in Museo multas quaestiones Professoribus proposuisse, aut propositas dissolvisse. Adde Svetonium, in Claudio (Cap. XLII): qui et Museum hoc, altero addito, adauxit, ut certi libri ibi quotannis recitarentur. Desino, Dux illustrissime, et te e magnis, ad omnia magna natum, hortor viam hanc verae laudis porro insistere et libris litterisque propagandis, aeternitati tuum nomen consecrare.

Approbatio

Libellus iste utiliter admodum in lucem proferetur, quod praeter Bibliothecarum originem ac fructum, ea contineat, quae ad stimulum conferant et exemplum. Quas, si quidem auctorum sint, optimorum ac selectorum, non immerito Severinus Boetius certissimas Philosophiae sedes appellat, ut in quibus ipsa cum erudito lectore de humanarum divinarumque rerum scientia disserat. 

Guilielmus Fabricius Noviomagus Apostolicus ac Archiducalis librorum Censor.

Загрузка...