Volume 2

Letter 66

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Claranum,condiscipulum meum, vidi post multos annos. Non, puto, exspectas, ut adiciam senem, sed mehercules viridem animo ac vigentem et cum corpusculo suo conluctantem. Inique enim se natura gessit et talem animum male conlocavit; aut fortasse voluit hoc ipsum nobis ostendere, posse ingenium fortissimum ac beatissimum sub qualibet cute latere. Vincit tamen omnia inpedimenta et ad cetera contemnenda a contemptu sui venit.

[2]Errare mihi visus est, qui dixit

gratior et pulchro veniens e[v2.n.2.1] corpore virtus.

Non enim ullo honestamento eget; ipsa magnum sui decus est et corpus suum consecrat. Aliter[v2.n.2.2] certe Claranum nostrum coepi intueri; formosus mihi videtur et tam rectus corpore quam est animo.

[3]Potest ex casa vir magnus exire, potest et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus. Quosdam itaque mihi videtur in hoc tales natura generare, ut adprobet virtutem omni loco nasci. Si posset per se nudos edere animos, fecisset; nunc, quod amplius est, facit; quosdam enim edit corporibus inpeditos, sed nihilominus perrumpentes obstantia.

[4]Claranus mihi videtur in exemplar editus, ut scire possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari.

Quamvis autem paucissimos una fecerimus dies, tamen multi nobis sermones fuerunt, quos subinde egeram et ad te permittam.

[5]Hoc primo die quaesitum est: quomodo possint paria[v2.n.4.1] bona esse, si triplex eorum condicio est. Quaedam, ut nostris videtur, prima bona sunt, tamquam gaudium, pax, salus patriae; quaedam secunda, in materia infelici expressa, tamquam tormentorum patientia et in morbo gravi temperantia. Illa bona derecto optabimus nobis, haec, si necesse erit. Sunt adhuc tertia, tamquam modestus incessus et conpositus ac probus voltus et conveniens prudenti viro gestus.

[6]Quomodo ista inter se paria[v2.n.4.2] esse possunt, cum alia optanda sint, alia aversanda ? Si volumus ista distinguere, ad primum bonum revertamur et consideremus id quale sit: animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum[v2.n.6.1] viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant; talis animus virtus est.

[7]Haec eius est facies, si sub unum veniat aspectum et semel tota se ostendat. Ceterum multae eius species sunt. Pro vitae varietate et pro actionibus explicantur; nec minor fit aut maior ipsa. Decrescere enim summum bonum non potest nec virtuti ire retro licet; sed in alias atque alias qualitates convertitur ad rerum, quas actura est, habitum figurata.

[8]Quidquid attigit, in similitudinem sui adducit et tinguit; actiones, amicitias, interdum domos totas, quas intravit disposuitque, condecorat. Quidquid tractavit, id amabile, conspicuum, mirabile facit.

Itaque vis eius et magnitudo ultra non potest surgere, quando incrementum maximo non est. Nihil invenies rectius recto, non magis quam verius vero, quam temperato temperatius.

[9]Omnis sine modo[v2.n.8.1] est virtus; modo certa mensura est. Constantia non habet, quo procedat, non magis quam fiducia aut veritas aut fides. Quid accedere perfecto potest ? Nihil, aut perfectum non erat, cui accessit. Ergo ne virtuti quidem, cui si quid adici potest, defuit. Honestum quoque nullam accessionem recipit; honestum est enim propter ista, quae rettuli. Quid porro ? Decorum et iustum et legitimum non eiusdem esse formae putas, certis terminis conprensum ? Crescere posse inperfectae rei signum est.

[10]Bonum omne in easdem cadit leges; iuncta est privata et publica utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque. Ergo virtutes inter se pares sunt et opera virtutis et omnes homines, quibus illae configere.

[11]Satorum vero animaliumque virtutes cum mortales sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae. Exibunt residuntque et ideo non eodem pretio aestimantur; una inducitur humanis virtutibus regula. Una enim est ratio recta simplexque. Nihil est divino divinius, caelesti caelestius.

[12]Mortalia minuuntur, cadunt, deteruntur, crescunt, exhauriuntur, inplentur. Itaque illis in tam incerta sorte inaequalitas est; divinorum una natura est. Ratio autem nihil aliud est quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa. Si ratio divina est, nullum autem bonum sine ratione est, bonum omne divinum est. Nullum porro inter divina discrimen est; ergo nec inter bona. Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque obstinata tormentorum perpessio; in utroque enim eadem est animi magnitudo, in altero remissa et laeta, in altera pugnax et intenta.

[13]Quid? Tu non putas parem esse virtutem eius, qui fortiter hostium moenia expugnat, et eius, qui obsidionem patientissime sustinet ? Magnus[v2.n.10.1] Scipio, qui Numantiam cludit et conprimit cogitque invictas manus in exitium ipsas suum verti; magnus ille obsessorum animus, qui scit non esse elusam, cui mors aperta est, et in complexu libertatis expirat. Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia. Omnibus enim istis una virtus subest, quae animum rectum et indeclinabilem praestat.

[14]"Quid ergo? Nihil interest inter gaudium et dolorum inflexibilem patientiam?" Nihil, quantum ad ipsas virtutes; plurimum inter illa, in quibus virtus utraque ostenditur. In altero enim naturalis est animi remissio ae laxitas, in altero contra naturam dolor. Itaque media sunt haec, quae plurimum intervalli recipiunt; virtus in utroque par est.

[15]Virtutem materia non mutat; nec peiorem facit dura ac difficilis, nec meliorem hilaris et laeta. Necesse est ergo par sit.[v2.n.12.1] In utraque enim quod fit, aeque recte fit, aeque prudenter, aeque honeste. Ergo aequalia sunt bona, ultra quae[v2.n.12.2] nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus. Duo autem, quibus nihil fieri melius potest, paria sunt.

[16]Nam si, quae extra virtutem posita sunt, aut minuere illam aut augere possunt, desinit unum bonum esse, quod honestum. Si hoc concesseris, omne honestum perit. Quare ? Dicam: quia nihil honestum est, quod ab invito, quod coactum[v2.n.12.3] fit. Omne honestum voluntarium est. Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum; quod habet in se optimum, perdidit, sibi placere. Non potest honestum esse, quod non est liberum; nam quod timet, servit.

[17]Honestum omne securum est, tranquillum est; si recusat aliquid, si conplorat, si malum iudicat, perturbationem recepit et in magna discordia volutatur. Hinc enim species recti vocat, illinc suspicio mali retrahit. Itaque qui honeste aliquid facturus est, quicquid opponitur, id etiam si incommodum putat, malum non putet, velit, libens faciat. Omne honestum iniussum incoactumque est, sincerum et nulli malo mixtum.

[18]Scio, quid mihi responderi hoc loco possit: "hoc nobis persuadere conaris, nihil interesse, utrum aliquis in gaudio sit an in eculeo iaceat ac tortorem suum lasset?" Poteram respondere: Epicurus quoque ait sapientem, si in Phalaridis tauro peruratur, exclamaturum: "dulce est et ad me nihil pertinet." Quid miraris, si ego paria bona dico alterius in convivio iacentis,[v2.n.14.1] alterius inter tormenta fortissime stantis, cum quod[v2.n.14.2] incredibilius est dicat Epicurus, dulce esse torreri?

[19]Sed[v2.n.14.3] hoc respondeo, plurimum interesse inter gaudium et dolorem; si quaeratur electio, alterum petam, alterum vitabo. Illud secundum naturam est, hoc contra. Quamdiu sic aestimantur, magno inter se dissident spatio; cum ad virtutem ventum est, utraque par est et quae per laeta procedit et quae per tristia.

[20]Nullum habet momentum vexatio et dolor et quicquid aliud incommodi est; virtute enim obruitur. Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur; nec magis ullam portionem habent incommoda, cum in virtutem inciderunt, quam in mari nimbus.

[21]Hoc ut scias ita esse, ad omne pulchrum vir bonus sine ulla cunctatione procurret; stet illic licet carnifex, stet tortor atque ignis, perseverabit nec quid passurus, sed quid facturus sit, aspiciet, et se honestae rei tamquam bono viro credet; utilem illam sibi iudicabit, tutam, prosperam. Eundem locum habebit apud illum honesta res, sed tristis atque aspera, quem vir bonus pauper aut exul ac pallidus.

[22]Agedum pone ex alia parte virum bonum divitiis abundantem, ex altera nihil habentem, sed in se omnia; uterque aeque vir bonus erit, etiam si fortuna dispari utetur. Idem, ut dixi, in rebus iudicium est, quod in hominibus: aeque laudabilis virtus est in corpore valido ac libero posita quam in morbido ac vincto.

[23]Ergo tuam quoque virtutem non magis laudabis, si corpus illi tuum[v2.n.16.1] integrum fortuna praestiterit quam si ex aliqua parte mutilatum; alioqui hoc erit ex servorum habitu dominum aestimare. Omnia enim ista, in quae dominium casus exercet, serva sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae. Illa rursus libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis adpetenda sunt, si benignius a fortuna tractantur, nec minus, si aliqua iniquitate rerum premuntur.

[24]Quod amicitia in hominibus est, hoc in rebus adpetitio. Non, puto, magis amares virum bonum locupletem quam pauperem, nec robustum et lacertosum quam gracilem et languidi corporis; ergo ne rem quidem magis adpetes aut amabis hilarem ac pacatam quam distractam et operosam.

[25]Aut si hoc[v2.n.18.1] est, magis diliges ex duobus aeque bonis viris nitidum et unctum quam pulverulentum et horrentem. Deinde hoc usque pervenies, ut magis diligas integrum omnibus membris et inlaesum quam debilem aut luscum. Paulatim fastidium tuum illo usque procedet, ut ex duobus aeque iustis ac prudentibus comatum et crispulum[v2.n.18.2] malis. Ubi par in utroque virtus est, non conparet aliarum rerum inaequalitas. Omnia enim alia non partes, sed accessiones sunt.

[26]Num quis tam iniquam censuram inter suos agit, ut sanum filium quam aegrum magis diligat, procerumve et excelsum quam brevem aut modicum ? Fetus suos non distinguunt ferae et se in alimentum pariter omnium sternunt; aves ex aequo partiuntur cibos. Vlixes ad Ithacae suae saxa sic properat, quemadmodum Agamemnon ad Mycenarum nobiles muros. Nemo enim patriam quia magna est amat, sed quia sua.

[27]Quorsus haec pertinent ? Ut scias virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea, quorum miseretur, inclinat. Virtus quoque opera sua, quae videt adfici et premi, non magis amat, sed parentium bonorum more magis conplectitur ac fovet.

[28]Quare non est ullum bonum altero maius? Quia non est quicquam apto aptius, quia plano nihil est planius. Non potes dicere hoc magis par esse alicui quam illud; ergo nec honesto honestius quicquam est.

[29]Quod si par omnium virtutum natura est, tria genera bonorum in aequo sunt. Ita dico: in aequo est moderate gaudere et moderate dolere. Laetitia illa non vincit hanc animi firmitatem sub tortore gemitus devorantem; illa bona optabilia, haec mirabilia sunt, utraque nihilominus paria, quia quidquid incommodi est, vi tanto maioris boni tegitur.

[30]Quisquis haec inparia iudicat, ab ipsis virtutibus avertit oculos et exteriore circumspicit; bona vera idem pendent, idem patent. Illa falsa multum habent vani. Itaque speciosa et magna contra visentibus, cum ad pondus revocata sunt, fallunt.

[31]Ita est, mi Lucili; quicquid vera ratio commendat, solidum et aeternum est, firmat animum attollitque semper futurum in excelso; illa quae temere laudantur et vulgi sententia bona sunt, inflant inanibus laetos. Rursus ea, quae Minentur tamquam mala. iniciunt formidinem mentibus et illas non aliter quam animalia species periculi agitant.

[32]Utraque ergo res sine causa animum et diffundit et mordet; nec illa gaudio nec haec metu digna est. Sola ratio inmutabilis et iudicii tenax est. Non enim servit, sed imperat sensibus. Ratio rationi par est, sicut rectum recto; ergo et virtus virtuti. Virtus[v2.n.22.1] non aliud quam recta ratio est.[v2.n.22.2] Omnes virtutes rationes sunt. Rationes sunt, si rectae sunt. Si rectae sunt, et pares sunt.

[33]Qualis ratio est, tales et actiones sunt; ergo omnes pares sunt. Nam cum similes rationi sint, similes et inter se sunt. Pares autem actiones inter se esse dico, qua[v2.n.22.3] honestae rectaeque sunt. Ceterum magna habebunt discrimina variante materia, quae modo latior est, modo angustior, modo inlustris, modo ignobilis, modo ad multos pertinens, modo ad paucos. In omnibus tamen istis id, quod optimum est, par est; honestae sunt.

[34]Tamquam viri boni omnes pares sunt, qua[v2.n.22.4] boni sunt. Sed habent differentias aetatis: alius senior est, alius iuvenior; habent corporis: alius formosus, alius deformis est; habent fortunae: ille dives, hic pauper est, ille gratiosus, potens, urbibus notus et populis, hic ignotus plerisque et obscurus. Sed per illud, quo boni sunt, pares sunt.

[35]De bonis ac malis sensus non iudicat; quid utile sit, quid inutile, ignorat. Non potest ferre sententiam, nisi in rem praesentem perductus est. Nec futuri providus est nec praeteriti memor; quid sit consequens, nescit. Ex hoc autem rerum ordo sedesque contexitur et unitas vitae per rectum itura. Ratio ergo arbitra est bonorum ac malorum; aliena et externa pro vilibus habet et ea, quae neque bona sunt neque mala, accessiones minimas ac levissimas iudicat. Omne enim illi bonum in animo est.

[36]Ceterum bona quaedam prima existimat, ad quae[v2.n.24.1] ex proposito venit, tamquam victoriam, bonos liberos, salutem patriae. Quaedam secunda, quae non apparent nisi in rebus adversis, tamquam aequo animo pati morbum magnum, exilium. Quaedam media, quae nihilo magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam prudenter ambulare, conposite sedere. Non enim minus secundum naturam est sedere quam stare aut ambulare.

[37]Duo illa bona superiora diversa sunt. Prima enim secundum naturam sunt: gaudere liberorum pietate, patriae incolumitate. Secunda contra naturam sunt: fortiter opstare tormentis et sitim perpeti morbo urente praecordia. "

[38]Quid ergo ? Aliquid contra naturam bonum est?" Minime; sed id aliquando contra naturam est, in quo bonum illud existit. Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et adversa valetudine adfligi contra naturam est, sed inter ista servare animum infatigabilem secundum naturam est.

[39]Et ut quod volo exprimam breviter, materia boni aliquando contra naturam est, bonum numquam, quoniam bonum sine ratione nullum est, sequitur autem ratio naturam. " Quid est ergo ratio ? " Naturae imitatio. " Quod est summum hominis bonum ? " Ex naturae voluntate se gerere. "

[40]Non est " inquit " dubium, quin felicior pax sit numquam lacessita quam multo reparata sanguine. Non est dubium " inquit " quin felicior res sit inconcussa valetudo quam ex gravibus morbis et extrema minitantibus in tutum vi quadam et patientia educta. Eodem modo non erit dubium, quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus vulnerum aut ignium."

[41]Minime. Illa enim, quae fortuita sunt, plurimum discriminis recipiunt; aestimantur enim utilitate sumentium. Bonorum unum propositum est consentire naturae; hoc in omnibus[v2.n.26.1] par est. Cum alicuius in senatu sententiam sequimur, non potest dici: ille magis adsentitur quam ille; ab omnibus in eandem sententiam itur. Idem de virtutibus dico . omnes naturae adsentiuntur. Idem de bonis dico: omnia naturae adsentiuntur.

[42]Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis praeter hos infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam. Omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum longius vitam passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum interrupit ipsa principia.

[43]Alius inter cenandum solutus est. Alterius continuata mors somno est. Aliquem concubitus extinxit. His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos[v2.n.28.1] ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim. Aliquorum melior dici, aliquorum peior potest exitus; mors quidem omnium par est. Per quae desiliunt,[v2.n.28.2] diversa sunt; in quod[v2.n.28.3] desiliunt, unum est. Mors nulla maior aut minor est; habet enim eundem in omnibus modum, finisse vitam.

[44]Idem tibi de bonis dico: hoc bonum inter meras voluptates est, hoc inter tristia et acerba. Illud fortunae indulgentiam rexit, hoc violentiam domuit. Utrumque aeque bonum est, quamvis illud plana et molli via ierit,[v2.n.28.4] hoc aspera. Idem finis omnium est: bona sunt, laudanda sunt, virtutem rationemque comitantur; virtus aequat inter se, quicquid agnoscit.

[45]Nec est, quare hoc inter nostra placita mireris; apud Epicurum duo bona sunt, ex quibus summum illud beatumque conponitur, ut corpus sine dolore sit, animus sine perturbatione. Haec bona non crescunt, si plena sunt. Quo enim crescet, quod plenum est ? Dolore corpus caret; quid ad hanc accedere indolentiam potest ? Animus constat sibi et placidus est; quid accedere ad hanc tranquillitatem potest?

[46]Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status et summam voti sui invenit, si nec aestus animo est nec dolor corpori. Si qua extra blandimenta contingunt, non augent summum bonum, sed ut ita dicam, condiunt et oblectant. Absolutum enim illud humanae naturae bonum corporis et animi pace contentum est.

[47]Dabo apud Epicurum tibi etiamnunc simillimam huic nostrae divisionem bonorum. Alia enim sunt apud illum, quae malit contingere sibi, ut corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem bonorum suorum contemplatione gaudentis. Alia sunt, quae quamvis nolit accidere, nihilominus laudat et conprobat, tamquam illam, quam paulo ante dicebam, malae valetudinis et dolorum gravissimorum perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo ac fortunatissimo die suo. Ait enim se vesicae et exul erati ventris tormenta tolerare ulteriorem doloris accessionem non recipientia, esse nihilominus sibi illum beatum diem. Beatum autem agere, nisi qui est in summo bono, non potest.

[48]Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles non experiri, sed quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et exaequanda summis sunt. Non potest dici, hoc non esse par maximis bonum, quod beatae vitae clausulam inposuit, cui Epicurus extrema voce gratias egit.

[49]Permitte mihi, Lucili virorum optime, aliquid audacius dicere: si ulla bona maiora esse aliis possent, haec ego, quae tristia videntur, mollibus illis et debeatis praetulissem, haec maiora dixissem. Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari.

[50]Eadem ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamitatem fortiter ferat. Aeque esse fortis potest, qui pro vallo securus excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma dimisit; " macte virtute esto " sanguinolentis[v2.n.32.1] ex acie redeuntibus dicitur. Itaque haec magis laudaverim bona exercita et fortia et cum fortuna rixata.

[51]Ego dubitem, quin magis laudem truncam illam et retorridam manum Mucii quam cuiuslibet fortissimi salvam? Stetit hostium flammarumque contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectavit, donec Porsenna, cuius poenae favebat, gloriae invidit et ignem invito eripi iussit.

[52]Hoc bonum quidni inter[v2.n.32.2] prima numerem tantoque maius putem quam illa secura et intemptata fortunae, quanto rarius est hostem amissa manu vicisse quam armata? "Quid ergo?" inquis, "hoc bonum tibi optabis ? " Quidni ? Hoc enim nisi qui potest et optare, non potest facere.

[53]An potius optem, ut malaxandos articulos exoletis meis porrigam ? Ut muliercula aut aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat ? Quidni ego feliciorem putem Mucium, quod sic tractavit ignem, quasi illam manum tractatori praestitisset ? In integrum restituit quidquid erraverat; confecit bellum inermis ac mancus et illa manu trunca reges duos vicit. VALE.

Letter 67

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Vt a communibus initium faciam, ver aperire se coepit, sed iam inclinatura in aestatem, quo tempore calere debebat, intepuit nec adhuc illi fides est. Saepe enim in hiemem revolvitur. Vis scire, quam dubium adhuc sit ? Nondum me committo frigidae verae, adhuc rigorem eius infringo. "Hoc est," inquis, " nec calidum nec frigidum pati." Ita est, mi Lucili; iam aetas mea contenta est suo frigore. Vix media regelatur aestate.

[2]Itaque maior pars in vestimentis degitur. Ago gratias senectuti, quod me lectulo adfixit. Quidni gratias illi hoc nomine agam ? Quicquid debebam nolle, non possum. Cum libellis mihi plurimus sermo est. Si quando intervenerunt epistulae tuae, tecum esse mihi videor et sic adficior animo, tamquam tibi non rescribam, sed respondeam, Itaque et de hoc, quod quaeris, quasi conloquar tecum, quale sit, una scrutabimur.

[3]Quaeris, an omne bonum optabile sit. "Si bonum est," inquis, "fortiter torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, sequitur, ut ista optabilia sint. Nihil autem video ex istis voto dignum. Neminem certe adhuc scio eo nomine votum solvisse, quod flagellis caesus esset aut podagra distortus aut eculeo longior factus."

[4]Distingue, mi Lucili, ista, et intelleges esse in iis aliquid optandum. Tormenta abesse a me velim; sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram, optabo, Quidni ego malim non incidere bellum ? Sed si inciderit, ut vulnera, ut famem et omnia,quae bellorum necessitas adfert, generose feram, optabo. Non sum tam demens, ut aegrotare cupiam; sed si aegrotandum fuerit, ut nihil intemperanter, nihil effeminate faciam. optabo. Ita non incommoda optabilia sunt, sed virtus, qua perferantur incommoda.

[5]Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum. Ego dissentio. Quare ? Primum quia fieri non potest, ut aliqua res bona quidem sit, sed optabilis non sit. Deinde si virtus optabilis est, nullum autem sine virtute bonum est, omne bonum optabile est. Deinde etiam[v2.n.38.1] tormentorum fortis patientia optabilis est.

[6]Etiamnunc interrogo: nempe[v2.n.38.2] fortitudo optabilis est? Atqui pericula contemnit et provocat. Pulcherrima pars eius maximeque mirabilis illa est, non cedere ignibus, obviam ire vulneribus, interdum tela ne vitare quidem, sed pectore excipere. Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est; hoc enim fortitudinis pars est. Sed[v2.n.38.3] separa ista, ut dixi; nihil erit quod tibi faciat errorem. Non enim pati tormenta optabile est, sed pati fortiter. Illud opto "fortiter," quod est virtus.

[7]" Quis tamen umquam hoc sibi optavit ? " Quaedam vota aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt, quaedam latent, cum uno voto multa conprensa sunt. Tamquam opto mihi vitam honestam. Vita autem honesta actionibus variis constat; in hac est Reguli arca, Catonis scissum manu sua vulnus, Rutili exilium, calix venenatus, qui Socraten transtulit e carcere in caelum. Ita cum optavi mihi vitam honestam, et haec optavi, sine quibus interdum honesta non potest esse.

[8]

O terque quaterque beati.

Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis

Contigit oppetere !

Quid interest, optes hoc alicui an optabile fuisse fatearis ?

[9]Decius se pro re publica devovit; in medios hostes concitato equo mortem petens inruit. Alter post hunc, paternae virtutis aemulus, conceptis sollemnibus ac iam familiaribus verbis in aciem confertissiman incucurrit, de hoc sollicitus tantum, ut litaret, optabilem rem putans[v2.n.40.1] bonam mortem. Dubitas ergo, an optimum sit memorabilem mori et in aliquo opere virtutis?

[10]Cum aliquis tormenta fortiter patitur, omnibus virtutibus utitur. Fortasse una in promptu sit et maxime appareat patientia. Ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt. Illic est prudentia, sine qua nullum initur consilium, quae suadet, quod effugere non possis, quam fortissime ferre. Illic est constantia, quae deici loco non potest et propositum nulla vi extorquente dimittit. Illic est individuus ille comitatus virtutum: quicquid honeste fit, una virtus facit, sed ex consilii sententia. Quod autem ab omnibus virtutibus conprobatur, etiam si ab una fieri videtur, optabile est.

[11]Quid? Tu existimas ea tantum optabilia esse, quae per voluptatem et otium veniunt, quae excipiuntur foribus ornatis ? Sunt quaedam tristis voltus bona. Sunt quaedam vota, quae non gratulantium coetu, sed adorantium venerantiumque celebrantur.

[12]Ita tu non putas Regulum optasse, ut ad Poenos perveniret ? Indue magni viri animum et ab opinionibus volgi secede paulisper. Cape, quantam debes, virtutis pulcherrimae ac magnificentissimae speciem, quae nobis non ture nec sertis, sed sudore et sanguine colenda est.

[13]Adspice M. Catonem sacro illi pectori purissimas manus admoventem et vulnera parum alte[v2.n.42.1] demissa laxantem. Utrum tandem illi dicturus es " vellem quae velles " et "moleste fero" an "feliciter quod agis" ?

[14]Hoc loco mihi Demetrius noster occurrit, qui vitam securam et sine ullis fortunae incursionibus mare mortuum vocat. Nihil habere, ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas; malacia[v2.n.42.2] est.

[15]Attalus Stoicus dicere solebat: " malo me fortuna in castris suis quam in deliciis habeat. Torqueor, sed fortiter; bene est. Occidor, sed fortiter; bene est." Audi Epicurum, dicet et " dulce est." Ego tam honestae rei ac severae numquam molle nomen inponam.

[16]Uror, sed invictus. Quidni hoc optabile putem[v2.n.44.1] — non quod urit me ignis, sed quod non vincit ? Nihil est virtute praestantius, nihil pulchrius. Et bonum est et optabile, quicquid ex huius geritur imperio. VALE.

Letter 68

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Consilio tuo accedo; absconde te in otio. Sed et ipsum otium absconde. Hoc te facturum Stoicorum etiam si non praecepto, at exemplo licet scias. Sed ex praecepto quoque facies[v2.n.44.2] ; et tibi et cui[v2.n.44.3] voles adprobabis.

[2]Nec ad omnem rem publicam mittimus nec semper nec sine ullo fine. Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit. Depone hoc apud te, numquam plus agere sapientem, quam quom[v2.n.44.4] in conspectum[v2.n.44.5] eius divina atque humana venerunt.

[3]Nunc ad illud revertor, quod suadere tibi coeperam, of this topic in Seneca see Ep. lxxiii. 1 ff. Seneca’s arguments are coloured by the facts of his life at this time. ut otium tuum ignotum sit. Non est quod inscribas tibi philosophiam aut quietem.[v2.n.46.1] Aliud proposito tuo nomen inpone; valetudinem et inbecillitatem voca et desidiam. Gloriari otio iners ambitio est.

[4]Animalia quaedam ne inveniri possint, vestigia sua circa ipsum cubile confundunt; idem tibi faciendum est. Alioqui non deerunt, qui semper sequantur. Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur; furem signata sollicitant. Vile videtur, quicquid patet, aperta effractarius praeterit. Hos mores habet populus, hos imperitissimus quisque: in secreta inrumpere cupit. Optimum itaque est non iactare otium suum.

[5]Iactandi autem genus est nimis latere et a conspectu hominum secedere. Ille Tarentum se abdidit, ille Neapoli inclusus est, ille multis annis non transit domus suae limen. Convocat turbam, quisquis otio suo aliquam fabulam inposuit.

[6]Cum secesseris, non est hoc agendum, ut de te homines loquantur, sed ut ipse tecum loquaris. Quid autem loqueris? Quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male existima; adsuesces et dicere verum et audire. Id autem maxime tracta, quod in te esse infirmissimum senties.

[7]Nota habet sui quisque corporis vitia. Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti[v2.n.46.2] cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat. Ii, quorum pedes dolor repetit, aut vino aut balineo abstinent. In cetera neglegentes huic, a quo saepe infestantur, occurrunt; sic in animo nostro sunt quaedam quasi causariae partes, quibus adhibenda curatio est.

[8]Quid in otio facio ? Ulcus meum curo. Si ostenderem tibi pedem turgidum, lividam manum aut contracti cruris aridos nervos, permitteres mihi uno loco iacere et fovere morbum meum. Maius malum est hoc, quod non possum tibi ostendere; in pectore ipso collectio et vomica est. Nolo nolo laudes, nolo dicas: " o magnum virum ! contempsit omnia et damnatis humanae vitae furoribus fugit."

[9]Nihil damnavi nisi me. Non est quod proficiendi causa venire ad me velis. Erras, qui hinc aliquid auxilii speras; non medicus, sed aeger hic habitat. Malo, cum discesseris, dicas: " ego istum beatum hominem putabam et eruditum. Erexeram aures; destitutum sum. Nihil vidi, nihil audii,[v2.n.48.1] quod concupiscerem, ad quod reverterer." Si hoc sentis, si hoc loqueris, aliquid profectum est. Malo ignoscas otio meo quam invideas.

[10]"Otium," inquis, "Seneca, commendas mihi? Ad Epicureas voces delaberis." Otium tibi commendo, in quo maiora agas et pulchriora quam quae reliquisti; pulsare superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in foro posse invidiosa potentia ac brevis est et, si verum aestimes, sordida.

[11]Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba; est tanti ab omnibus vinci, dum a me fortuna vincatur, cui in turba par esse non possum;[v2.n.50.1] plus habet gratiae.

[12]Utinam quidem hoc propositum sequi olim fuisset animus tibi! Utinam de vita beata non in conspectu mortis ageremus! Sed nunc quoque non moremur.[v2.n.50.2] Multa enim, quae supervacua esse et inimica credituri fuimus rationi, nunc experientiae credimus.

[13]Quod facere solent, qui serius exierunt[v2.n.50.3] et volunt tempus celeritate reparare, calcar addamus; haec aetas optime facit ad haec studia; iam despumavit.[v2.n.50.4] Iam vitia primo fervore adulescentiae indomita lassavit, non multum superest ut extinguat.

[14]"Et quando," inquis, "tibi proderit istud, quod in exitu discis,[v2.n.50.5] aut in quam rem ? " In hanc, ut exeam melior. Non est tamen quod existimes ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia edomuit, quae ad salutaria mitigatis adfectibus venit. Hoc est huius boni tempus; quisquis senex ad sapientiam pervenit, annis pervenit. VALE.

Letter 69

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Mutare te loca et aliunde alio[v2.n.52.1] transilire nolo; primum, quia tam frequens migratio instabilis animi est. Coalescere otio non potest, nisi desit circumspicere et errare. Ut animum possis continere, primum corporis tui fugam siste.

[2]Deinde plurimum remedia continuata proficiunt. Interrumpenda non est quies et vitae prioris oblivio. Sine dediscere oculos tuos, sine aures adsuescere sanioribus verbis. Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua, quae renovent cupiditates tuas, tibi occurrent.

[3]Quemadmodum ei,[v2.n.52.2] qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate flagravit, et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat. Cito rebellat adfectus.

[4]Quocumque se verterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet. Nullum sine auctoramento malum est. Avaritia pecuniam promittit, luxuria multas ac varias voluptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc potentiam et quicquid potest potentia.[v2.n.54.1] Mercede te vitia sollicitant; hic tibi gratis vivendum est.

[5]Vix effici toto saeculo potest, ut vitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, nedum, si tam breve tempus intervallis caedimus.[v2.n.54.2] Unam quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et intentio.

[6]Si me quidem velis audire, hoc meditare et exerce, ut mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas. Interest nihil, illa ad nos veniat an ad illam nos. Illud imperitissimi cuiusque verbum falsum esse tibi ipse persuade: "Bella res est mori sua morte." Nemo moritur nisi sua morte. Illud praeterea tecum licet cogites: nemo nisi suo die moritur. Nihil perdis ex tuo tempore; nam quod relinquis, alienum est VALE.

Book 8

Letter 70

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Post longum intervallum Pompeios tuos vidi. In conspectum adulescentiae meae reductus sum. Quicquid illic iuvenis feceram, videbar mihi facere adhuc posse et paulo ante fecisse.

[2]Praenavigavimus, Lucili, vitam et quemadmodum in mari, ut ait Vergilius noster,

Terraeque urbesque recedant,

sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adulescentiam, deinde quidquid est illud inter iuvenem et senem medium, in utriusque confinio positum, deinde ipsius senectutis optimos annos. Novissime incipit ostendi publicus finis generis humani.

[3]Scopulum esse illum putamus dementissimi; portus est, aliquando petendus, numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet quam qui cito navigavit. Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert.

[4]Idem evenire nobis puta: alios vita velocissime adduxit, quo veniendum erat etiam cunctantibus, alios maceravit et coxit. Quae, ut scis, non semper retinenda est. Non enim vivere bonum est, sed bene vivere. Itaque sapiens vivit, quantum debet, non quantum potest.

[5]Videbit ubi victurus sit, cum quibus, quomodo, quid acturus. Cogitat semper, qualis vita, non quanta sit. Si multa[v2.n.58.1] occurrunt molesta et tranquillitatem turbantia, emittit se. Nec hoc tantum in necessitate ultima facit, sed cum primum illi coepit suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit, numquid ideo[v2.n.58.2] desinendum sit. Nihil existimat sua referre, faciat finem an accipiat, tardius fiat an citius. Non tamquam de magno detrimento timet; nemo multum ex stilicidio potest perdere.

[6]Citius mori aut tardius ad rem non pertinet, bene mori aut male ad rem pertinet. Bene autem mori est effugere male vivendi periculum.

Itaque effeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui cum in caveam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam, ut abstineret cibo: " omnia," inquit, " homini, dum vivit, speranda sunt."

[7]Ut sit hoc verum, non omni pretio vita emenda est. Quaedam licet magna, licet certa sint, tamen ad illa turpi infirmitatis confessione non veniam. Ego cogitem in eo, qui vivit, omnia posse fortunam, potius quam cogitem in eo, qui scit mori, nil posse fortunam?

[8]Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit et destinatum sibi supplicium sciet, non commodabit[v2.n.60.1] poenae suae manum; sibi commodaret. Stultitia est timore mortis mori. Venit qui occidat. Expecta. Quid occupas ? Quare suscipis alienae crudelitatis procurationem ? Utrum invides carnifici tuo an parcis ?

[9]Socrates potuit abstinentia finire vitam et inedia potius quam veneno mori. Triginta tamen dies in carcere et in expectatione mortis exegit, non hoc animo tamquam omnia fieri possent, tamquam multas spes tam longum tempus reciperet, sed ut praeberet se legibus, ut fruendum amicis extremum Socraten daret. Quid erat stultius quam mortem contemnere, venenum timere ?

[10]Scribonia, gravis femina, amita Drusi Libonis fuit, adulescentis tam stolidi[v2.n.60.2] quam nobilis, maiora sperantis quam illo saeculo quisquam sperare poterat aut ipse ullo. Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus exequiis, omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum, sed funus; habere coepit consilium, utrum conscisceret mortem an expectaret. Cui Scribonia: " Quid te," inquit, " delectat alienum negotium agere?" Non persuasit illi; manus sibi attulit nec sine causa. Nam post diem tertium aut quartum inimici moriturus arbitrio si vivit, alienum negotium agit.

[11]Non possis itaque de re in universum pronuntiare, cum mortem vis externa denuntiat, occupanda sit an expectanda. Multa enim sunt, quae in utramque martem trahere possunt. Si altera mors cum tormento, altera simplex et facilis est, quidni huic inicienda sit manus ? Quemadmodum navem eligam navigaturus et domum habitaturus, sic mortem exiturus e vita.

[12]Praeterea quemadmodum non utique melior est longior vita, sic peior est utique mors longior. In nulla re magis quam in morte morem animo gerere debemus. Exeat, qua impetum cepit; sive ferrum appetit sive laqueum sive aliquam potionem venas occupantem, pergat et vincula servitutis abrumpat. Vitam et aliis adprobare quisque debet, mortem sibi.

[13]Optima est, quae placet. Stulte haec cogitantur: "aliquis dicet me parum fortiter fecisse, aliquis nimis temere, aliquis fuisse aliquod genus mortis animosius." Vis tu cogitare id in manibus esse consilium, ad quod fama non pertinet! Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias; alioquin aderunt, qui de facto tuo male existiment.

[14]Invenies etiam professos sapientiam, qui vim adferendam vitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri; expectandum esse exitum,[v2.n.64.1] quem natura decrevit. Hoc qui dicit, non videt se libertatis viam eludere. Nil melius aeterna lex fecit, quam quod unum introitum nobis ad vitam dedit, exitus multos.

[15]Ego expectem vel morbi crudelitatem vel hominis, cum possim per media exire tormenta et adversa discutere ? Hoc est unum, cur de vita non possimus[v2.n.64.2] queri: neminem tenet. Bono loco res humanae sunt, quod nemo nisi vitio suo miser est. Placet; vive. Non placet; licet eo reverti, unde venisti.

[16]Ut dolorem capitis levares, sanguinem saepe misisti. Ad extenuandum corpus vena percutitur. Non opus est vasto vulnere dividere praecordia; scalpello aperitur ad illam magnam libertatem via et puncto securitas constat.

Quid ergo est, quod nos facit pigros inertesque ? Nemo nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum; sic veteres inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet.

[17]Vis adversus hoc corpus liber esse ? Tamquam migraturus habita. Propone tibi quandoque hoc contubernio carendum; fortior eris ad necessitatem exeundi. Sed quemadmodum suus finis veniet in mentem omnia sine fine concupiscentibus ?

[18]Nullius rei meditatio tam necessaria est. Alia enim fortasse exercentur in supervacuum. Adversus paupertatem praeparatus est animus; permansere divitiae. Ad contemptum nos doloris armavimus; nunquam a nobis exegit huius virtutis experimentum integri ac sani felicitas corporis. Ut fortiter amissorum desideria paterentur praecepimus nobis; omnes, quos amabamus, superstites fortuna servavit. Huius unius rei usum qui exigat[v2.n.66.1] dies veniet.

[19]Non est quod existimes magnis tantum viris hoc robur fuisse, quo servitutis humanae claustra perrumperent; non est quod iudices hoc fieri nisi a Catone non posse, qui quam ferro non emiserat animam manu extraxit. Vilissimae sortis homines[v2.n.66.2] ingenti impetu in tutum evaserunt,[v2.n.66.3] cumque e commodo[v2.n.66.4] mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.

[20]Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus; nullum aliud illi dabatur sine custode secretum. Ibi lignum id, quod ad emundanda obscena adhaerente spongia positum est, totum in gulam farsit et interclusis[v2.n.66.5] faucibus spiritum elisit. Hoc fuit morti contumeliam facere. Ita prorsus; parum munde et parum decenter; quid est stultius quam fastidiose mori ?

[21]O virum fortem, o dignum, cui fati daretur electio ! Quam fortiter ille gladio usus esset, quam animose in profundam se altitudinem maris aut abscisae rupis inmisisset! Undique destitutum invenit, quemadmodum et mortem sibi deferret[v2.n.68.1] et telum, ut scias ad moriendum nihil aliud in mora esse quam velle. Existimetur de facto hominis acerrimi, ut cuique visum erit, dum hoc constet, praeferendam esse spurcissimam mortem servituti mundissimae.

[22]Quoniam coepi sordidis exemplis uti, perseverabo. Plus enim a se quisque exiget, si viderit hanc rem etiam a contemptissimis posse contemni. Catones Scipionesque et alios, quos audire cum admiratione consuevimus, supra imitationem positos putamus; iam ego istam virtutem habere tam multa exempla in ludo bestiario quam in ducibus belli civilis ostendam.

[23]Cum adveheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus, tamquam somno premente nutaret, caput usque eo demisit, donec radiis insereret, et tamdiu se in sedili suo tenuit, donec cervicem circumactu rotae frangeret. Eodem vehiculo, quo ad poenam ferebatur, effugit.

[24]Nihil obstat erumpere et exire cupienti. In aperto nes natura custodit. Cui permittit necessitas sua, circumspicit exitum mollem: cui ad manum plura sunt, per quae sese adserat. is dilectum agat et qua potissimum liberetur. consideret: cui difficilis occasio est, is proximam quamque pro optima arripiat, sit licet inaudita, sit nova. Non deerit ad mortem ingenium, cui non defuerit animus.

[25]Vides, quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant ? Ille vir magnus est, qui mortem sibi non tantum imperavi:, sed invenit.

Ex eodem tibi munere plura exempla promisi.

[26]Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam, quam in adversarios acceperat, totam iugulo suo mersit. "Quare, quare." inquit, " non omne tormentum, omne ludibrium iamdudum effugio ? Quare ego mortem armatus expecto:"

[27]Tanto hoc speciosius spectaculum fuit, quanto honestius mori discunt homines quam occidere.

Quid ergo? Quod animi perditi quodque noxiosi habent, non habebunt illi, quos adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio: Illa nos docet fati varios esse accessus, finem eundem, nihil autem interesse, unde incipiat quod venit.

[28]Eadem illa ratio monet, ut, si licet, moriaris quemadmodum placet; si minus,[v2.n.72.1] quemadmodum potes, et quicquid obvenerit ad vim adferendam tibi invadas. Iniuriosum est rapto vivere, at contra pulcherrimum mori rapto. VALE.

Letter 71

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Subinde me de rebus singulis consulis oblitus vasto nos mari dividi. Cum magna pars consilii sit in tempore, necesse est evenire, ut de quibusdam rebus tunc ad te perferatur sententia mea, cum iam contraria potior est. Consilia enim rebus aptantur. Res nostrae feruntur, immo volvuntur. Ergo consilium nasci sub diem debet; et hoc quoque nimis tardum est; sub manu, quod aiunt, nascatur. Quemadmodum autem inveniatur, ostendam.

[2]Quotiens, quid fugiendum sit aut quid petendum, voles scire, ad summum bonum, propositum totius vitae tuae, respice. Illi enim consentire debet, quicquid agimus; non disponet singula, nisi cui iam vitae suae summa proposita est. Nemo, quamvis paratos habeat colores, similitudinem reddet, nisi iam constat, quid velit pingere. Ideo peccamus, quia de partibus vitae omnes deliberamus, de tota nemo deliberat.

[3]Scire debet quid petat ille, qui sagittam vult mittere, et tunc derigere ac moderari manu telum. Errant consilia nostra, quia non habent, quo derigantur. Ignorant, quem portum petat, nullus suus ventus est. Necesse est multum in vita nostra casus possit, quia vivimus casu.

[4]Quibusdam autem evenit, ut quaedam scire se nesciant. Quemadmodum quaerimus saepe eos, cum quibus stamus, ita plerumque finem summi boni ignoramus adpositum.

Nec multis verbis nec circumitu longo, quod sit summum bonum, colliges[v2.n.74.1] ; digito, ut ita dicam, demonstrandum est nec in multa spargendum. Quid enim ad rem pertinet in particulas illud diducere, cum possis dicere: summum bonum est, quod honestum est ? Et quod magis admireris: unum bonum est, quod honestum est, cetera falsa et adulterina bona sunt.

[5]Hoc si persuaseris tibi et virtutem adamaveris, amare enim parum est, quicquid illa contigerit, id tibi, qualecumque aliis videbitur, faustum felixque erit. Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris.

Hoc liqueat, nihil esse bonum nisi honestum, et omnia incommoda suo iure bona vocabuntur, quae modo virtus honestaverit.

[6]Multis videmur maiora promittere quam recipit humana condicio; non inmerito. Ad corpus enim respiciunt. Revertantur ad animum; iam hominem deo metientur. Erige te, Lucili virorum optime, et relinque istum ludum literarium philosophorum, qui rem magnificentissimam ad syllabas vocant, qui animum minuta docendo demittunt et conterunt; fies similis illis, qui invenerunt ista, non qui docent et id agunt, ut philosophia potius difficilis quam magna videatur.

[7]Socrates qui totam philosophiam revocavit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, "sequere," inquit, "illos, si quid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum videri sine. Quisquis volet, tibi contumeliam faciat et iniuriam, tu tamen nihil patieris, si modo tecum erit virtus. Si vis," inquit, " beatus esse, si fide bona vir bonus, sine contemnat te aliquis." Hoc nemo praestabit, nisi qui omnia bona exaequaverit, quia nec bonum sine honesto est et honestum in omnibus par est. "

[8]Quid[v2.n.76.1] ergo ? Nihil interest inter praeturam Catonis et repulsam? Nihil interest, utrum Pharsalica acie Cato vincatur an vincat ? Hoc eius bonum, quo victis partibus non potest vinci, par erat illi bono, quo victor rediret in patriam et conponeret pacem?" Quidni par sit? Eadem enim virtute et mala fortuna vincitur et ordinatur bona. Virtus autem non potest maior aut minor fieri; unius staturae est. "

[9]Sed Cn. Pompeius amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam magni ruina imperii in totum dissiliet orbem; aliqua pars eius in Aegypto, aliqua in Africa, aliqua in Hispania cadet. Ne hoc quidem miserae rei publicae continget, semel ruere."

[10]Omnia licet fiant; Iubam in regno suo non locorum notitia adiuvet, non popularium pro rege suo virtus obstinatissima, Vticensium quoque fides malis fracta deficiat et Scipionem in Africa nominis sui fortuna destituat. Olim provisum est, ne quid Cato detrimenti caperet.

[11]"Victus est tamen." Et hoc numera inter repulsas Catonis; tam magno animo feret aliquid sibi ad victoriam quam ad praeturam obstitisse. Quo die repulsus est, lusit, qua nocte periturus fuit, legit. Eodem loco habuit praetura et vita excidere; omnia, quae acciderent, ferenda esse persuaserat sibi.

[12]Quidni ille mutationem rei publicae forti et aequo pateretur animo ? Quid enim mutationis periculo exceptum ? Non terra, non caelum, non totus hic rerum omnium contextus, quamvis deo agente ducatur. Non semper tenebit hunc ordinem, sed illum ex hoc cursu aliquis dies deiciet.

[13]Certis eunt cuncta temporibus; nasci debent, crescere, extingui. Quaecumque supra nos vides currere, et haec, quibus inmixti atque inpositi sumus veluti solidissimis carpentur ac desinent. Nulli non senectus sua est; inaequalibus ista spatiis eodem natura dimittit. Quicquid est, non erit, nec peribit, sed resolvetur.

[14]Nobis solvi perire est, proxima enim intuemur; ad ulteriora non prospicit mens hebes et quae se corpori addixerit; alioqui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, ut[v2.n.80.1] omnia illa, sic vitam mortemque per vices ire et composita dissolvi, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem cuncta temperantis dei verti.

[15] Itaque ut M. Cato, cum aevum animo percucurrerit, dicet: " omne humanum genus, quodque est quodque erit, morte damnatum est. Omnes, quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint, aliquando quaeretur et vario exitii[v2.n.82.1] genere tollentur; alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus. Omnes hos fertiles campos repentina[v2.n.82.2] maris inundatio abscondet aut in subitam cavernam considentis soli lapsus abducet. Quid est ergo quare indigner aut doleam, exiguo momento publica fata praecedo ? "

[16]Magnus animus deo pareat et quicquid lex universi iubet, sine cunctatione patiatur; aut in meliorem emittitur vitam lucidius tranquilliusque inter divina mansurus aut certe sine ullo futurus incommodo sui[v2.n.82.3] naturae remiscebitur et revertetur in totum.

Non est ergo M. Catonis maius bonum honesta vita quam mors honesta, quoniam non intenditur virtus. Idem esse dicebat Socrates veritatem et virtutem. Quomodo illa non crescit, sic ne virtus quidem; habet numeros suos, plena est.

[17]Non est itaque quod mireris paria esse bona, et quae ex proposito sumenda sunt et quae si ita res tulit. Nam si hanc inaequalitatem receperis, ut fortiter torqueri in minoribus bonis mulieres, numerabis etiam in malis, et infelicem Socraten dices in carcere, infelicem Catonem vulnera sua animosius quam although, as Seneca here maintains, circumstances may bring one or another of them into fuller play. fecerat retractantem, calamitosissimum omnium Regulum fidei poenas etiam hostibus servatae pendentem. Atqui nemo hoc dicere, ne ex mollissimis quidem, ausus est. Negant enim illum esse beatum, sed tamen negant miserum.

[18]Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum. Quod nullo modo potest recipi; nisi beatus est, in summo bono non est. Quod summum bonum est, supra se gradum non habet, si modo illi virtus inest, si illam adversa non minuunt, si[v2.n.84.1] manet etiam comminuto corpore incolumis; manet autem. Virtutem enim intellego animosam et excelsam, quam incitat quicquid infestat.

[19]Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuvenes, quos alicuius honestae rei pulchritudo percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto sapientia nobis[v2.n.84.2] infundet et tradet. Persuadebit unum bonum esse, quod honestum; hoc nec remitti nec intendi posse, non magis quam regulam, qua rectum probari solet, flectes. Quicquid ex illa mutaveris, iniuria est recti.

[20]Idem ergo de virtute dicemus: et haec recta est, flexuram non recipit. Rigida re[v2.n.84.3] quid amplius intendi potest ? Haec de omnibus rebus iudicat, de hac nulla. Si rectior ipsa non potest fieri, ne quae[v2.n.84.4] ab illa fiunt quidem alia aliis rectiora sunt. Huic enim necesse est respondeant; ita paria sunt.

[21]"Quid ergo?" inquis,[v2.n.86.1] "iacere in convivio et torqueri paria sunt?" Hoc mirum videtur tibi? Illud licet magis admireris; iacere in convivio malum, in eculeo bonum est,[v2.n.86.2] si illud turpiter, hoc honeste fit.[v2.n.86.3] Bona ista aut mala non efficit materia, sed virtus. Haec ubicumque apparuit, omnia eiusdem mensurae ac pretii sunt.

[22]In oculos nunc mihi manus intentat ille, qui omnium animum aestimat ex suo, quod dicam paria bona esse honeste iudicantes et honeste pericli tantis,[v2.n.86.4] quod dicam paria bona esse eius, qui triumphat, et eius, qui ante currum vehitur invictus animo. Non putant enim fieri, quicquid facere non possunt; ex infirmitate sua de virtute ferunt sententiam.

[23]Quid miraris, si uri, vulnerari, occidi, alligari iuvat, aliquando etiam libet? Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est. Eodem modo haec, ad quae omnes inbecilli sumus, dura atque intoleranda credimus, obliti, quam multis tormentum sit vino carere aut prima luce excitari. Non ista difficilia sunt natura, sed nos fluvidi et enerves.

[24]Magno, animo de rebus magnis iudicandum est; alioqui videbitur illarum vitium esse, quod nostrum est. Sic quaedam rectissime, cum in aquam demissa sunt, speciem curvi praefractique visentibus reddunt. Non tantum quid videas, sed quemadmodum, refert; animus noster ad vera perspicienda caligat.

[25]Da mihi adulescentem incorruptum et ingenio vegetum; dicet fortunatiorem sibi videri, qui omnia rerum adversarum onera rigida cervice sustollat, qui supra fortunam existat.[v2.n.88.1] Non mirum est in tranquillitate non concuti; illud mirare, ibi extolli aliquem ubi omnes deprimuntur, ibi stare ubi omnes iacent.

[26]Quid est in tormentis, quid est in aliis, quae adversa appellamus, mali ? Hoc, ut opinor, succidere mentem et incurvari et succumbere. Quorum nihil sapienti viro potest evenire; stat rectus sub quolibet pondere. Nulla illum res minorem facit; nihil illi eorum, quae ferenda sunt, displicet. Nam quicquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non queritur. Vires suas novit. Scit se esse oneri ferendo.

[27]Non educo sapientem ex hominum numero nec dolores ab illo sicut ab aliqua rupe nullum sensum admittente summoveo. Memini ex duabus illum partibus esse compositum; altera est inrationalis, haec mordetur, uritur, dolet; altera rationalis, haec inconcussas opiniones habet, in trepida est et indomita. In hac positum est summum illud hominis bonum. Antequam impleatur, incerta mentis volutatio est; cum vero perfectum est, inmota illa[v2.n.90.1] stabilitas est.

[28]Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono, sed ei nondum summam manum inposuit, ibit[v2.n.90.2] interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis. Nondum enim incerta transgressus est, etiamnunc versatur in lubrico. Beatus vero et virtutis exactae tunc se maxime amat, cum fortissime expertus est, et metuenda ceteris, si alicuius honesti officii pretia sunt, non tantum fert, sed amplexatur multoque audire mavult " tanto melior" quam "tanto felicior."

[29]Venio nunc illo, quo me vocat expectatio tua. Ne extra rerum naturam vagari virtus nostra videatur, et tremet[v2.n.90.3] sapiens et dolebit et expallescet. Hi enim omnes corporis sensus sunt Ubi ergo calamitas, ubi illud malum verum est? Illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem servitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt.

[30]Sapiens quidem vincit virtute fortunam, at multi professi sapientiam levissimis nonnumquam minis exterriti sunt. Hoc loco nostrum vitium est, qui idem a sapiente exigimus et a proficiente. Suadeo adhuc mihi ista, quae laudo, nondum persuadeo. Etiam si persuasissem, nondum tam parata haberem aut tam exercitata, ut ad omnes casus procurrerent.

[31]Quemadmodum lana quosdam colores semel ducit, quosdam nisi saepius macerata et recocta non perbibit; sic alias disciplinas ingenia, cum accepere, protinus praestant, haec, nisi alte descendit et diu sedit et animum non coloravit, sed infecit, nihil ex his, quae promiserat, praestat.

[32]Cito hoc potest tradi et paucissimis verbis: unum bonum esse virtutem, nullum certe sine virtute, et ipsam virtutem in parte nostri meliore, id est rationali, positam. Quid erit haec virtus ? Iudicium verum et inmotum. Ab hoc enim impetus venient mentis, ab hoc omnis species, quae impetum movet, redigetur ad liquidum.

[33]Huic iudicio consentaneum erit omnia, quae virtute contacta sunt, et bona iudicare et inter se paria.

Corporum autem bona corporibus quidem bona sunt, sed in totum non sunt bona. His pretium quidem erit aliquod, ceterum dignitas non erit; magnis inter se intervallis distabunt; alia minora, alia maiora erunt.

[34]Iit in ipsis sapientiam sectantibus magna discrimina esse fateamur necesse est. Alius iam in tantum profecit, ut contra fortunam audeat adtollere oculos, sed non pertinaciter, cadunt[v2.n.92.1] enim nimio splendore praestricti; alius in tantum, ut possit cum illa conferre vultum, nisi[v2.n.94.1] iam pervenit ad summum et fiduciae plenus est.

[35]Inperfecta necesse est labent et modo prodeant, modo sublabantur aut succidant. Sublabentur autem, nisi ire et niti perseveraverint; si quicquam ex studio et fideli intentione laxaverint, retro eundum est. Nemo profectum ibi invenit, ubi reliquerat. Instemus itaque et perseveremus.

[36]Plus, quam profligavimus, restat, sed magna pars est profectus velle proficere.

Huius rei conscius mihi sum; volo et mente tota volo. Te quoque instinctum esse et magno ad pulcherrima properare impetu video, Properemus; ita demum vita beneficium erit. Alioqui mora est, et quidem turpis inter foeda versantibus. Id agamus, ut nostrum omne tempus sit. Non erit autem, nisi prius nos nostri esse coeperimus.

[37]Quando continget contemnere utramque fortunam, quando continget omnibus oppressis adfectibus et sub arbitrium suum adductis hanc vocem emittere "vici" ? Quem vicerim quaeris ? Non Persas nec extrema Medorum nec si quid ultra Dahas bellicosum iacet, sed avaritiam, sed ambitionem, sed metum mortis, qui victores gentium vicit. VALE.

Letter 72

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Quod quaeris a me, liquebat mihi, sic rem edidiceram, per se. Sed diu non retemptavi memoriam meam, itaque non facile me sequitur. Quod evenit libris situ cohaerentibus, hoc evenisse mihi sentio; explicandus est animus et quaecumque apud illum deposita sunt, subinde excuti debent, ut parata sint, quotiens usus exegerit. Ergo hoc in praesentia differamus; multum enim operae, multum diligentiae poscit. Cum primum longiorem eodem loco speravero moram, tunc istud in manus sumam.

[2]Quaedam enim sunt, quae possis et in cisio scribere. Quaedam lectum et otium et secretum desiderant. Nihilominus his quoque occupatis diebus agatur aliquid et quidem totis. Numquam enim non succedent occupationes novae; serimus illas, itaque ex una exeunt plures. Deinde ipsi nobis dilationem damus: "cum hoc peregero, toto animo incumbam " et "si hanc rem molestam composuero, studio me dabo."

[3]Non cum vacaveris, philosophandum est; omnia alia neglegenda, ut huic adsideamus, cui nullum tempus satis magnum est. etiam si a pueritia usque ad longissimos humani aevi terminos vita producitur. Non multum refert, utrum omittas philosophiam an intermittas; non enim ubi interrupta est, manet, sed eorum more, quae intenta dissiliunt, usque ad initia sua recurrit, quod a continuatione discessit. Resistendum est occupationibus, nec explicandae, sed submovendae sunt. Tempus quidem nullum parum est idoneum studio salutari; atqui multi inter illa non student, propter quae studendum est. "

[4]Incidet aliquid, quod inpediat." Non quidem eum, cuius animus in omni negotio laetus atque alacer est; inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna, semper et ubique tranquillus[v2.n.98.1] est. Non enim ex alieno pendet nec favorem fortunae aut hominis expectat. Domestica illi felicitas est; exiret ex animo, si intraret; ibi nascitur.

[5]Aliquando extrinsecus, quo admoneatur mortalitatis, intervenit, sed id leve et quod summam cutem stringat. Aliquo, inquam, incommodo addatur; maximum autem illud bonum est fixum. Ita dico: extrinsecus aliqua sunt incommoda, velut in corpore interdum robusto solidoque eruptiones quaedam pusularum et ulcuscula, nullum in alto malum est.

[6]Hoc, inquam, interest inter consummatae sapientiae virum et alium procedentis, quod inter sanum et ex morbo gravi ac diutino emergentem, cui sanitatis loco est levior accessio: hic nisi adtendit, subinde gravatur et in eadem revolvitur, sapiens recidere non potest, ne incidere quidem amplius. Corpori enim ad tempus bona valetudo est, quam medicus, etiam si reddidit, non praestat, saepe ad eundem, qui[v2.n.100.1] advocaverat, excitatur. Animus[v2.n.100.2] semel in totum sanatur.

[7]Dicam, quomodo intellegam[v2.n.100.3] sanum: si se ipso contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum. Nam cui aliquid accedere potest, id inperfectum est; cui aliquid abscedere potest, id inperpetuum est; cuius perpetua futura laetitia est, is suo gaudeat. Omnia autem, quibus vulgus inhiat, ultro citroque fluunt. Nihil dat fortuna mancipio. Sed haec quoque fortuita tunc delectant, cum illa ratio temperavit ac miscuit; haec est, quae etiam externa commendet, quorum avidis usus ingratus est.

[8]Solebat Attalus hac imagine uti: "vidisti aliquando canem missa a domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem ? Quicquid excepit, protinus integrum devorat et semper ad spem venturi hiat. Idem evenit nobis: quicquid expectantibus fortuna proiecit, id sine ulla voluptate demittimus statim, ad rapinam alterius erecti et adtoniti." Hoc sapienti non evenit; plenus est. Etiam si quid obvenit, secure excipit ac reponit.

[9]Laetitia fruitur maxima, continua, sua. Habet aliquis bonam voluntatem, habet profectum, sed cui multum desit a summo; hic deprimitur alternis et extollitur ac modo in caelum adlevatur, modo defertur ad terram. Imperitis[v2.n.102.1] ac rudibus nullus praecipitationis finis est; in Epicureum illud chaos decidunt, inane, sine termino.

[10]Est adhuc genus tertium eorum, qui sapientiae adludunt, quam non quidem contigerunt, in conspectu tamen et, ut ita dicam, sub ictu habent; hi non concutiuntur, ne defluunt quidem. Nondum in sicco, iam in portu sunt.

[11]Ergo cum tam magna sint inter summos imosque discrimina, cum medios quoque sequatur fluctus[v2.n.102.2] suus, sequatur ingens periculum ad deteriora redeundi, non debemus occupationibus indulgere. Excludendae sunt; si semel intraverint, in locum suum alias substituent. Principiis illarum obstemus. Melius non incipient, quam desinent. VALE.

Letter 73

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Errare mihi videntur, qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumve, per quos publica administrantur. Ex contrario enim nulli adversus illos gratiores sunt; nec inmerito. Nullis enim plus praestant quam quibus frui tranquillo otio licet.

[2]Itaque ii, quibus multum[v2.n.104.1] ad propositum bene vivendi confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent, sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates illorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet. Quisquis autem de accipiendo cogitat, oblitus accepti est; nec ullum habet malum cupiditas maius, quam quod ingrata est.

[3]Adice nunc, quod nemo eorum, qui in re publica versantur, quot vincat, sed a quibus vincatur, aspicit. Et illis non tam iucundum est multos post se videre quam grave aliquem ante se. Habet hoc vitium omnis ambitio; non respicit. Nec ambitio tantum instabilis est, verum cupiditas omnis, quia incipit semper a fine.

[4]At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae, ut ad ampliora secederet, diligit eos, per quos hoc ei facere tuto licet solusque[v2.n.106.1] illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet. Quemadmodum praeceptores suos veneratur ac suspicit, quorum beneficio illis inviis exit, sic et hos,[v2.n.106.2] sub quorum tutela positus exercet artes bonas. "

[5]Verum alios quoque[v2.n.106.3] rex viribus suis protegit." Quis negat? Sed quemadmodum Neptuno plus debere se iudicat ex is, qui eadem tranquillitate usi sunt, qui plura et pretiosiora illo mari vexit, animosius a mercatore quam a vectore solvitur votum, et ex ipsis mercatoribus effusius gratus est, qui odores ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui vilissima quaeque et saburrae loco futura congesserat; sic huius pacis beneficium ad omnes pertinentis altius ad eos pervenit, qui illa bene utuntur.

[6]Multi enim sunt ex his togatis, quibus pax operosior bello est. An idem existimas pro pace debere eos, qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis vitiis, quae vel bello rumpenda sunt ? Nisi forte tam iniquum putas esse sapientem, ut nihil viritim se debere pro communibus bonis iudicet. Soli lunaeque plurimum debeo, et non uni mihi oriuntur. Anno temperantique annum deo privatim obligatus sum, quamvis nihil in meum honorem[v2.n.108.1] discripta sint.

[7]Stulta avaritia mortalium possessionem proprietatemque discernit nec quicquam suum credit esse, quod publicum est. At ille sapiens nihil iudicat suum magis quam cuius illi cum humano genere consortium est. Nec enim essent ita communia, nisi pars illorum pertineret ad singulos; socium efficit etiam quod ex minima portione commune est.

[8]Adice nunc, quod magna et vera bona non sic dividuntur, ut exiguum in singulos cadat; ad unumquemque tota perveniunt. Ex congiario tantum ferunt homines, quantum in capita promissum est. Epulum et visceratio et quicquid[v2.n.108.2] aliud manu capitur, discedit in partes. At haec individua bona, pax et libertas, et[v2.n.108.3] tam omnium tota quam singulorum sunt.

[9]Cogitat itaque, per quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum nec ad servandas vigilias nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica necessitas vocet, agitque gubernatori suo gratias. Hoc docet philosophia praecipue, bene debere[v2.n.108.4] beneficia, bene solvere;

[10] interdum autem solutio est ipsa confessio. Confitebitur ergo multum se debere ei, cuius administratione ac providentia contingit illi pingue otium et arbitrium sui temporis et inperturbata publicis occupationibus quies.

O Meliboee, deus nobis haec otia fecit:

Namque erit ille mihi semper deus.

[11]Si illa quoque otia multum auctori suo debent, quorum munus hoc maximum est:

Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum

Ludere quae vellem calamo permisit agresti;

quanti aestimamus hoc otium, quod inter deos agitur, quod deos facit?

[12]Ita dico, Lucili, et te in caelum compendiario voco.

Solebat Sextius dicere Iovem plus non posse quam bonum virum. Plura Iuppiter habet, quae praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior, qui locupletior, non magis quam inter duos, quibus par scientia regendi gubernaculum est, meliorem dixeris, cui maius speciosiusque navigium est.

[13]Iuppiter quo antecedit virum bonum ? Diutius bonus est; sapiens nihilo se minoris existimat, quod virtutes eius spatio breviore cluduntur. Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit, non est beatior eo, cuius intra pauciores annos terminata virtus est, sic deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit aetate.

[14]Non est virtus maior, quae longior. Iuppiter omnia habet, sed nempe aliis tradidit habenda; ad ipsum hic unus usus pertinet, quod utendi omnibus causa est. Sapiens tam aequo animo omnia apud alios videt contemnitque quam Iuppiter et hoc se magis suspicit, quod Iuppiter uti illis non potest, sapiens non vult.

[15]Credamus itaque Sextio monstranti pulcherrimum iter et clamanti: "hac itur ad astra, hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem."

Non sunt di fastidiosi, non invidi; admittunt et ascendentibus manum porrigunt.

[16]Miraris hominem ad deos ire ? Deus ad homines venit, immo quod est propius, in homines venit; nulla sine deo mens bona est. Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt, surgunt; si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus. VALE.

Letter 74

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.

Quidni tu, mi Lucili, maximum putes instrumentum beatae vitae hanc persuasionem, unum bonum esse, quod honestum est ? Nam qui alia bona iudicat, in fortunae venit potestatem, alieni arbitrii fit; qui omne bonum honesto circumscripsit, intra se est felix.[v2.n.114.1]

[2]Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliquam passis infamiam tristis. Illum videbis alienae uxoris amore cruciari, illum suae. Non deerit quem repulsa distorqueat; erunt quos ipse honor vexet.

[3]Illa vero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum, quam expectatio mortis exagitat undique inpendens. Nihil enim est, unde non subeat. Itaque ut in hostili regione versantibus huc et illuc circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda cervix; nisi hic timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis vivitur.

[4]Occurrent acti in exilium et evoluti bonis. Occurrent, quod genus egestatis gravissimum est, in divitiis inopes. Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt. Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.

[5]Omnium animos mala aliena ac repentina sollicitant. Quemadmodum aves etiam inanis fundae sonus territat, nos ita non ad ictum tantum exagitamur, sed ad crepitum. Non potest ergo quisquam beatus esse, qui huic se opinioni credidit. Non enim beatum est, nisi quod intrepidum; inter suspecta male vivitur.

[6]Quisquis se multum fortuitis dedit, ingentem sibi materiam perturbationis et inexplicabilem fecit; una haec via est ad tuta vadenti, externa despicere et honesto contentum esse. Nam qui aliquid virtute melius putat aut ullum praeter illam bonum, ad haec, quae a fortuna sparguntur, sinum expandit et sollicitus missilia eius expectat.

[7]Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia magno detrimento eorum, in quos devenerant, prensa. Ex quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam, quia nimis captabantur, amissa et, dum avide rapiuntur, expulsa sunt. Nulli vero etiam cui rapina feliciter cessit, gaudium rapti duravit in posterum.

Itaque prudentissimus quisque cum primum induci videt munuscula, a theatro fugit et scit magno parva constare. Nemo manum conserit cum recedente, nemo exeuntem ferit; circa praemium rixa est.

[8]Idem in his evenit, quae fortuna desuper iactat: aestuamus miseri, distringimur, multas habere cupimus manus, modo in hanc partem,[v2.n.118.1] modo in illam respicimus. Nimis tarde nobis mitti videntur, quae cupiditates nostras inritant, ad paucos perventum, expectata omnibus.

[9]Ire obviam cadentibus cupimus. Gaudemus, si quid invasimus, invadendique[v2.n.118.2] aliquos spes vana delusit; vilem praedam magno aliquo incommodo luimus aut destituti fallimur.[v2.n.118.3] Secedamus itaque ab istis ludis et demus raptoribus locum; illi spectent bona ista pendentia et ipsi magis pendeant.

[10]Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet, quod honestum est. Nam si ullum aliud esse existimat, primum male de providentia indicit, quia multa incommoda iustis viris accidunt et quia, quicquid nobis dedit, breve est et exiguum, si compares mundi totius aevo.

[11]Ex hac deploratione nascitur, ut ingrati divinorum interpretes simus; querimur, quod non semper, quod et pauca nobis et incerta et abitura contingant. Inde est, quod nec vivere nec mori volumus; vitae nos odium tenet, timor mortis. Natat omne consilium nec inplere nos ulla felicitas potest. Causa autem est, quod non pervenimus ad illud bonum inmensum et insuperabile, ubi necesse est resistat voluntas nostra, quia ultra summum[v2.n.120.1] non est locus.

[12]Quaeris, quare virtus nullo egeat ? Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia. Nihil non illi magnum est, quod satis.

Ab hoc discede iudicio; non pietas constabit, non fides. Multa enim utramque praestare cupienti patienda sunt ex iis, quae mala vocantur; multa inpendenda ex iis, quibus indulgemus tamquam bonis.

[13]Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui; perit magnanimitas, quae non potest eminere, nisi omnia velut minuta contempsit, quae pro maximis[v2.n.120.2] volgus optat; perit gratia et relatio gratiae, si timemus laborem,[v2.n.120.3] si quicquam pretiosius fide novimus, si non optima spectamus.

[14]Sed ut illa praeteream, aut ista bona non sunt, quae vocantur, aut homo felicior deo est, quoniam quidem quae parata nobis sunt, non habet in usu deus. Nec enim libido ad illum nec epularum lautitiae nec opes nec quicquam ex his hominem inescantibus et vili voluptate ducentibus pertinet. Ergo aut non[v2.n.122.1] incredibile est bona deo deesse aut hoc ipsum argumentum est bona non esse, quod deo desunt.

[15]Adice, quod multa, quae bona videri volunt, animalibus quam homini pleniora contingunt. Illa cibo avidius utuntur, venere non aeque fatigantur, virium illis maior est et aequabilior firmitas. Sequitur, ut multo feliciora sint homine. Nam sine nequitia, sine fraudibus degunt. Fruuntur voluptatibus, quas et magis capiunt et ex facili sine ullo pudoris aut paenitentiae metu.

[16]Considera tu itaque, an id bonum vocandum sit, quo deus ab homine vincitur. Summum bonum in animo contineamus; obsolescit, si ab optima nostri parte ad pessimam transit et transfertur ad sensus, qui agiliores sunt animalibus mutis. Non est summa felicitatis nostrae in carne ponenda; bona illa sunt vera, quae ratio dat, solida ac sempiterna, quae cadere non possunt, ne decrescere quidem aut[v2.n.122.2] minui.

[17]Cetera opinione bona sunt et nomen quidem habent commune cum veris, proprietas in illis boni non est. Itaque commoda vocentur et, ut nostra lingua loquar, producta. Ceterum sciamus mancipia nostra esse, non partes; et sint apud nos, sed ita, ut meminerimus extra nos esse. Etiam si apud nos sint, inter subiecta et humilia numerentur propter quae nemo se adtollere debeat. Quid enim stultius quam aliquem eo sibi placere, quod ipse non fecit ?

[18]Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine ulla nostri laceratione discedant. Utamur illis, non gloriemur, et utamur parce tamquam depositis apud nos et abituris. Quisquis illa sine ratione possedit, non diu tenuit, ipsa enim se felicitas, nisi temperatius premit. Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur et, ut non deseratur, adfligitur. Paucis deponere felicitatem molliter licuit; ceteri cum iis, inter quae eminuere, labuntur et illos degravant ipsa, quae extulerant.

[19]Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis aut parsimoniam imponat, quoniam quidem licentia opes suas praecipitat atque urget. Nec umquam inmodica durarunt, nisi illa moderatrix ratio conpescuit. Hoc multarum tibi urbium ostendet eventus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt et quicquid virtute partum erat, intemperantia corruit. Adversus hos casus muniendi sumus. Nullus autem contra fortunam inexpugnabilis murus est; intus instruamur. Si illa pars tuta est, pulsari homo potest, capi non potest.

[20]Quod sit hoc instrumentum, scire desideras ? Nihil indignetur sibi accidere sciatque illa ipsa, quibus laedi videtur, ad conservationem[v2.n.126.1] universi pertinere et ex iis esse, quae cursum mundi officiumque consummant. Placeat homini, quicquid deo placuit; ob hoc ipsum se[v2.n.126.2] suaque miretur, quod non potest vinci, quod mala ipsa sub se tenet, quod ratione, qua valentius nihil est, casum doloremque et iniuriam subigit.

[21]Ama rationem ! Huius te amor contra durissima armabit. Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas; iuvenilia nonnumquam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit; species quosdam atque umbra virtutis in mortem voluntariam trudit. Quanto his omnibus fortior ratio est, quanto constantior, tanto vehementius per metus ipsos et pericula exibit.

[22]"Nihil agitis," inquit, "quod negatis ullum[v2.n.126.3] esse aliud honesto bonum; non faciet vos haec munitio tutos a fortuna et inmunes. Dicitis enim inter bona esse liberos pios et bene moratam patriam et parentes bonos; horum pericula non potestis spectare securi. Perturbabit vos obsidio patriae, liberorum mors, parentum servitus."

[23]Quid adversus hos pro nobis responderi soleat, ponam; deinde tunc adiciam, quid praeterea respondendum putem.

Alia condicio est in iis, quae ablata in locum suum aliquid incommodi substituunt; tamquam bona valitudo vitiata in malam transfertur; acies oculorum exstincta caecitate nos adficit[v2.n.128.1] ; non tantum velocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro illa subit. Hoc non est periculum in iis, quae paulo ante rettulimus. Quare ? Si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit.

[24]Deinde non amicorum illic[v2.n.128.2] aut liberorum interitus, sed corporum est. Bonum autem uno modo perit, si in malum transit; quod natura non patitur, quia omnis virtus et opus omne virtutis incorruptum manet. Deinde etiam si amici perierunt, etiam si probati respondentesque voto patris liberi, est quod illorum expleat locum. Quid sit quaeris ? Quod illos quoque bonos fecerat, virtus.

[25]Haec nihil vacare patitur loci, totum animum tenet, desiderium omnium tollit; sola satis est, omnium enim bonorum vis et origo in ipsa est. Quid refert, an aqua decurrens intercipiatur atque abeat,[v2.n.130.1] si fons, ex quo Auxerat, salvus est ? Non dices vitam iustiorem salvis liberis quam amissis nec ordinatiorem nec prudentiorem nec honestiorem; ergo ne meliorem quidem. Non facit adiectio[v2.n.130.2] amicorum[v2.n.130.3] sapientiorem, non facit stultiorem detractio, ergo nec beatiorem aut miseriorem. Quamdiu virtus salva fuerit, non senties, quidquid[v2.n.130.4] abscesserit. "

[26]Quid ergo? Non est beatior et amicorum et liberorum turba succinctus?" Quidni non sit? Summum enim bonum nec infringitur nec augetur; in suo modo permanet, utcumque fortuna se gessit. Sive illi senectus longa contigit sive citra senectutem finitus est, eadem mensura summi boni est, quamvis aetatis diversa sit.

[27]Utrum maiorem an minorem circulum scribas, ad spatium eius pertinet, non ad formam. Licet alter diu manserit, alterum statim obduxeris et in eum in quo scriptus est pulverem sol veris, in eadem uterque forma fuit. Quod rectum est, nec magnitudine aestimatur nec numero nec tempore; non magis produci quam contrahi potest. Honestam vitam ex centum annorum numero in quantum voles corripe et in unum diem coge; aeque honesta est.

[28]Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine concluditur paupertatis exilii orbitatis. Non tamen minor est, si ex altiore fastigio in privatum, ex regio in humile[v2.n.132.1] subducitur, ex publico et spatioso iure in angustias domus vel anguli coit.

[29]Aeque magna est, etiam si in se recessit undique exclusa. Nihilominus enim magni spiritus est et erecti, exactae prudentiae, indeclinabilis iustitiae. Ergo aeque beata est. Beatum enim illud uno loco positum est, in ipsa mente, grande, stabile, tranquillum, quod sine scientia divinorum humanorumque non potest effici.

[30]Sequitur illud, quod me responsurum esse dicebam. Non adfligitur sapiens liberorum amissione, non amicorum. Eodem enim animo fert illorum mortem, quo suam expectat. Non magis hanc timet quam illam dolet. Virtus enim convenientia constat; omnia opera eius cum ipsa concordant et congruunt. Haec concordia perit, si animus, quem excelsum esse oportet, luctu aut desiderio summittitur. Inhonesta est omnis trepidatio et sollicitudo, in ullo actu pigritia. Honestum enim securum et expeditum est, interritum est, in procinctu stat. "

[31]Quid ergo? Non aliquid perturbationi simile patietur? Non et color eius mutabitur et vultus agitabitur et artus refrigescent? Et quicquid aliud non ex imperio animi, sed inconsulte quodam naturae impetu geritur." Fateor; sed manebit illi persuasio eadem, nihil illorum malum esse nec dignum, ad quod mens sana deficiat. Omnia, quae facienda erunt, audaciter facit et prompte.

[32]Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus. Nam propter illa ipsa, quibus extollit se miraturque, contempta est et ne illa quidem, quibus gloriatur, libenter facit. Si vero aliquod[v2.n.134.1] timetur malum, eo proinde, dum expectat, quasi venisset, urgetur et quicquid ne patiatur timet, iam metu patitur.

[33]Quemadmodum in corporibus insidentis languoris[v2.n.134.2] signa praecurrunt, quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens; sic infirmus animus multo ante quam opprimatur malis quatitur. Praesumit illa et ante tempus cadit.

Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere?

[34]Quas optimum est differre, si discutere non possit. Vis scire futuro neminem debere torqueri ? Quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatum nisi si medium spatium transiluerit et se in illam saeculo post futuram sollicitudinem inmiserit; eodem modo fit, ut animos libenter aegros et captantes causas doloris vetera atque obliterata contristent. Fit quae praeterierunt et quae futura sunt, absunt; neutra sentimus.[v2.n.136.1] Non est autem nisi ex eo, quod sentias, dolor. VALE.

Book 9

Letter 75

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Minus tibi accuratas a me epistulas mitti querens. Quis enim accurate loquitur, nisi qui vult putide loqui ? Qualis sermo meus esset, si una sederemus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo, quae nihil habent accersitum nec fictum.

[2]Si fieri posset, quid sentiam, ostendere quam loqui mallem. Etiam si disputarem, nec supploderem pedem nec manum iactarem nec attollerem vocem, sed ista oratoribus reliquissent!, contentus sensus meos ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abiecissem.

[3]Hoc unum plane tibi adprobare vellem: omnia me illa sentire, quae dicerem, nec tantum sentire, sed amare. Aliter homines amicam, aliter liberos osculantur; tamen in hoc quoque amplexu tam sancto et moderato satis apparet adfectus. Non mehercules ieiuna esse et arida volo, quae de rebus tam magnis dicentur; neque enim philosophia ingenio renuntiat. Multum tamen operae inpendi verbis non oportet.

[4]Haec sit propositi nostri summa: quod sentimus loquamur, quod loquimur sentiamus; concordet sermo cum vita. Ille promissum suum inplevit, qui, et cum videas illum et cum audias, idem est.

[5]Videbimus, qualis sit, quantus sit; unus sit. Non delectent verba nostra, sed prosint. Si tamen contingere eloquentia non sollicito potest, si aut parata est aut parvo constat, adsit et res pulcherrimus prosequatur. Sit talis, ut res potius quam se ostendat. Aliae artes ad ingenium totae pertinent, hic animi negotium agitur.

[6]Non quaerit aeger medicum eloquentem,[v2.n.138.1] sed, si ita conpetit, ut idem ille, qui sanare potest, compte de iis, quae facienda sunt, disserat, boni consulet. Non tamen erit, quare gratuletur sibi, quod inciderit in medicum etiam disertum. Hoc enim tale est, quale si peritus gubernator etiam formosus est.

[7]Quid aures meas scabis ? Quid oblectas ? Aliud agitur; urendus, secandus, abstinendus sum. Ad haec adhibitus es.

Curare debes morbum veterem, gravem, publicum. Tantum negotii habes, quantum in pestilentia medicus. Circa verba occupatus es? Iamdudum gaude, si sufficis rebus. Quando, quae multa disces ? Quando, quae didiceris, adfiges tibi ita, ut excidere non possint ? Quando illa experieris ? Non enim ut cetera, memoriae tradidisse satis est; in opere temptanda sunt. Non est beatus, qui scit illa, sed qui facit.[v2.n.140.1] " Quid ergo ?

[8]Infra illum nulli gradus sunt? Statim a sapientia praeceps est?" Non, ut existimo. Nam qui proficit, in numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab illis diducitur. Inter ipsos quoque proficientes sunt magna discrimina. In tres classes, ut quibusdam placet, dividuntur: primi sunt, qui sapientiam nondum habent, sed iam in vicinia eius constiterant.

[9]Tamen etiam quod prope est, extra[v2.n.140.2] est. Qui sint hi quaeris ? Qui omnes iam adfectus ac vitia posuerunt, quae erant complectenda, didicerunt, sed illis adhuc inexperta fiducia est. Bonum suum nondum in usu habent, iam tamen in illa, quae fugerunt, decidere non possunt. Iam ibi sunt, unde non est retro lapsus, sed hoc illis de se nondum liquet; quod in quadam epistula scripsisse me memini, " scire se nesciunt." Iam contigit illis bono suo frui, nondum confidere.

[10]Quidam hoc proficientium genus, de quo locutus sum, ita complectuntur, ut illos dicant iam effugisse morbos animi, adfectus nondum, et adhuc in lubrico stare, quia nemo sit extra periculum malitiae, nisi qui totam eam excussit. Nemo autem illam excussit, nisi qui pro illa sapientiam adsumpsit.

[11]Quid inter morbos animi intersit et adfectus, saepe iam dixi. Nunc quoque te admonebo: morbi sunt inveterata vitia et dura, ut avaritia, ut ambitio; nimio[v2.n.142.1] artius[v2.n.142.2] haec animum inplicuerunt et perpetua eius mala esse coeperunt. Ut breviter finiam, morbus est iudicium in pravo pertinax, tamquam valde expetenda sint, quae leviter expetenda sunt. Vel si mavis, ita finiamus: nimis inminere leviter petendis vel ex toto non petendis, aut in magno pretio habere in aliquo habenda vel in nullo.

[12]Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus phthisin. Itaque qui plurimum profecere, extra morbos sunt, adfectus adhuc sentiunt perfecto proximi.

[13]Secundum genus est eorum, qui et maxima animi mala et adfectus deposuerunt, sed ita, ut non sit illis securitatis suae certa possessio. Possunt enim in eadem relabi.

[14]Tertium illud genus extra multa et magna vitia est, sed non extra omnia. Effugit avaritiam, sed iram adhuc sentit; iam non sollicitatur libidine, etiamnunc ambitione; iam non concupiscit, sed adhuc timet. Et in ipso metu ad quaedam satis firmus est, quibusdam cedit. Mortem contemnit, dolorem reformidat.

[15]De hoc loco aliquid cogitemus. Bene nobiscum agetur, si in hunc admittimur numerum. Magna felicitate naturae magnaque et adsidua intentione studii secundus occupatur gradus; sed ne hic quidem contemnendus est color tertius. Cogita, quantum circa te videas malorum, aspice, quam nullum sit nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitia proficiat, quantum publice privatimque peccetur; intelleges satis nos consequi, si inter pessimos non sumus.

[16]" Ego vero," inquis, "spero me posse et amplioris ordinis fieri." Optaverim hoc nobis magis quam promiserim; praeoccupati sumus. Ad virtutem contendimus inter vitia districti. Pudet dicere: honesta colimus, quantum vacat. At quam grande praemium expectat, si occupationes nostras et mala tenacissima abrumpimus. Non cupiditas nos, non timor pellet,

[17]Inagitati terroribus, incorrupti voluptatibus nec mortem horrebimus nec deos; sciemus mortem malum non esse, deos malo[v2.n.144.1] non esse. Tam inbecillum est quod nocet quam cui nocetur, optima vi noxia carent.

[18]Expectant nos, si[v2.n.146.1] ex hac aliquando faece in illud evadimus sublime et excelsum, tranquillitas animi et expulsis erroribus absoluta libertas. Quaeris quae sit ista ? Non homines timere, non deos; nec turpia velle nec nimia; in se ipsum habere maximam potestatem. Inaestimabile bonum est suum fieri. VALE.

Letter 76

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Inimicitias mihi denuntias, si quicquam ex iis, quae cotidie facio, ignoraveris. Vide, quam simpliciter tecum vivam: hoc quoque tibi committam. Philosophum audio et quidem quintum iam diem habeo, ex quo in scholam eo et ab octava disputantem audio. "Bona," inquis, "aetate." Quidni bona? Quid autem stultius est quam, quia diu non didiceris, non discere ? "

[2]Quid ergo ? Idem faciam, quod trossuli et iuvenes?" Bene mecum agitur, si hoc unum senectutem meam dedecet.[v2.n.146.2] Omnis aetatis homines haec schola admittit. " In hoc senescamus, ut iuvenes sequamur ? " In theatrum senex ibo et in circum deferar et nullum par sine me depugnabit ad philosophum ire erubescam ?

[3]Tamdiu discendum est, quamdiu nescias; si proverbio credimus, quamdiu vivas. Nec ulli hoc rei magis convenit quam huic: tamdiu discendum est, quemadmodum vivas, quamdiu vivas. Ego tamen illic aliquid et doceo. Quaeris, quid doceam ? Etiam seni esse discendum.

[4]Pudet autem me generis humani, quotiens scholam intravi. Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petenti[v2.n.148.1] domum. Illud quidem fartum est et ingenti studio, quis sit pythaules bonus, iudicatur; habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum. At in illo loco, in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii habere quod agant; inepti et inertes vocantur. Mihi contingat iste derisus; aequo animo audienda sunt inperitorum convicia et ad honesta vadent! contemnenda est ipse contemptus.

[5]Perge, Lucili, et propera, tibi ne et ipsi[v2.n.148.2] accidat, quod mihi, ut senex discas; immo ideo magis propera, quoniam diu[v2.n.148.3] non adgressus es, quod perdiscere vix senex possis. " Quantum," inquis, " proficiam ? "

[6]Quantum temptaveris. Quid expectas ? Nulli sapere casu obtigit. Pecunia veniet ultro, honor offeretur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi; virtus in te non incidet. Ne levi quidem opera aut parvo labore cognoscitur; sed est tanti laborare omnia bona semel occupaturo. Unum est enim bonum, quod honestum; in illis nihil invenies veri, nihil certi, quaecumque famae placent.

[7]Quare autem unum sit bonum, quod honestum, dicam, quoniam parum me exsecutum priore epistula iudicas magisque hanc rem tibi laudatam quam probatam putas, et in artum, quae dicta sunt, contraham.

[8]Omnia suo bono constant. Vitem fertilitas commendat et sapor vini, velocitas cervum. Quam fortia dorso iumenta sint quaeris, quorum hic unus est usus, sarcinam ferre. In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere. Id in quoque optimum esse debet, cui nascitur, quo censetur.

[9]In homine optimum quid est ? Ratio; hac antecedit animalia, deos sequitur. Ratio ergo perfecta proprium bonum est, cetera illi cum animalibus satisque communia sunt. Valet; et leones. Formosus est; et pavones. Velox est; et equi. Non dico, in his omnibus vincitur. Non quaero, quid in se maximum habeat, sed quid suum. Corpus habet; et arbores. Habet impetum ac motum voluntarium; et bestiae et vermes. Habet vocem; sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii ?

[10]Quid in homine proprium ? Ratio. Haec recta et consummata felicitatem hominis implevit.[v2.n.152.1] Ergo si omnis res, cum bonum suum perfecit, laudabilis est et ad finem naturae suae pervenit; homini autem suum bonum ratio est; si hanc perfecit, laudabilis est et finem naturae suae tetigit. Haec ratio perfecta virtus vocatur eademque honestum est.

[11]Id itaque unum bonum est in homine, quod unum hominis est. Nunc enim non quaerimus, quid sit bonum, sed quid sit hominis bonum. Si nullum aliud est hominis quam ratio, haec erit unum eius bonum, sed pensandum cum omnibus. Si sit aliquis malus, puto improbabitur; si bonus, puto probabitur. Id ergo in homine primum solumque est, quo et probatur et inprobatur.

[12]Non dubitas, an hoc sit bonum; dubitas an solum bonum sit. Si quis omnia alia habeat, valetudinem, divitias, imagines multas, frequens atrium, sed malus ex confesso sit, inprobabis illum. Item si quis nihil quidem eorum, quae rettuli, habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum. Ergo hoc unum est bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis destituitur laudandus est, quod qui non habet, in omnium aliorum copia damnatur ac reicitur.

[13]Quae condicio rerum, eadem hominum est. Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.

[14]Gladium bonum dices non cui auratus est balteus nec cuius vagina gemmis distinguitur, sed cui et ad secandum subtilis acies est et mucro munimentum omne rupturus. Regula non quam formosa, sed quam recta sit quaeritur. Eo quidque laudatur, cui comparatur, quod illi proprium est.

[15]Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet, quantum aret, quantum faeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit. Bonus autem est, si ratio eius explicita et recta est et ad naturae suae voluntatem accommodata.

[16]Haec vocatur virtus, hoc est honestum et unicum hominis bonum. Nam cum sola ratio perficiat hominem, sola ratio perfecta beatum facit; hoc autem unum bonum est, quo uno beatus edicitur. Dicimus et illa bona esse, quae a virtute profecta contractaque sunt, id est opera eius omnia; sed ideo unum ipsa bonum est, quia nullum sine illa est.

[17]Si omne in animo bonum est, quicquid illum confirmat, extollit, amplificat, bonum est; validiorem autem animum et excelsiorem et ampliorem facit virtus. Nam cetera, quae cupiditates nostras inritant, deprimunt quoque animum et labefaciunt et, cum videntur adtollere, inflant ac multa vanitate deludunt. Ergo unum id bonum est, quo melior animus efficietur.

[18]Omnes actiones totius vitae honesti ac turpis respectu temperantur; ad haec faciendi et non faciendi ratio derigitur. Quid sit hoc, dicam: vir bonus quod honeste se facturum putaverit, faciet, etiam si[v2.n.156.1] laboriosum erit, faciet, etiam si damnosum erit, faciet, etiam si periculosum erit; rursus quod turpe erit, non faciet, etiam si pecuniam adferet, etiam si voluptatem, etiam si potentiam. Ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla invitabitur.

[19]Ergo si honestum utique secuturus est, turpe utique vitaturus et in omni actu vitae spectaturus haec duo, nec aliud bonum quam honestum[v2.n.158.1] nec aliud malum quam turpe, si una indepravata virtus est et sola permanet tenoris sui; unum est bonum virtus, cui iam accidere, ne sit bonum, non potest. Mutationis periculum effugit; stultitia ad sapientiam erepit, sapientia in stultitiam non revolvitur.

[20]Dixi, si forte meministi, concupita volgo et formidata inconsulto impetu plerosque calcasse. Inventus est, qui flammis inponeret manum, cuius risum non interrumperet tortor, qui in funere liberorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret. Amor enim, ira,[v2.n.158.2] cupiditas pericula depoposcerunt. Quod potest brevis obstinatio animi aliquo stimulo excitata, quanto magis virtus, quae non ex impetu nec subito, sed aequaliter valet, cui perpetuum robur est.

[21]Sequitur, ut quae ab inconsultis saepe contemnuntur, a sapientibus semper, ea nec bona sint nec mala. Unum ergo bonum ipsa virtus est, quae inter hanc fortunam et illam superba incedit cum magno utriusque contemptu.

[22]Si hanc opinionem receperis, aliquid bonum esse praeter honestum, nulla non virtus laborabit. Nulla enim optineri poterit, si quicquam extra se respexerit. Quod si est, rationi repugnat, ex qua virtutes sunt, et veritati, quae sine ratione non est. Quaecumque autem opinio veritati repugnat, falsa est.

[23]Virum bonum concedas necesse est summae pietatis erga deos esse. Itaque quicquid illi accidit, aequo animo sustinebit; sciet enim id accidisse lege divina, qua universa procedunt. Quod si est, unum illi bonum erit, quod honestum; in hoc enim positum est et parere dis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata.

[24]Si ullum aliud est bonum quam honestum, sequetur nos aviditas vitae, aviditas rerum vitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum, vagum. Solum ergo bonum est honestum, cui modus est.

[25]Diximus futuram hominum feliciorem vitam quam deorum, si ea bona sunt, quorum nullus[v2.n.160.1] dis usus est, tamquam pecunia, honores. Adice nunc, quod si modo solutae corporibus animae manent, felicior illis status restat quam est, dum versantur in corpore. Atqui si ista bona sunt, quibus per corpora utimur, emissis erit peius, quod contra fidem est, feliciores esse liberis et in universum datis clausas et obsessas.

[26]Illud quoque dixeram, si bona sunt ea, quae tam homini contingunt quam mutis animalibus, et muta animalia beatam vitam actura; quod fieri nullo modo potest. Omnia pro honesto patienda sunt; quod non erat faciendum, si esset ullum aliud bonum quam honestum.

Haec quamvis latius exsecutus essem priore epistula, constrinxi et breviter percucurri.

[27]Numquam autem vera tibi opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit, ut pro patria moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem non tantum patienter, sed etiam libenter. Si hoc facturus es, nullum aliud bonum est. Omnia enim relinquis, ut hoc habeas. Vide quanta vis honesti sit: pro re publica morieris, etiam si statim facturus hoc eris, cum scieris tibi esse faciendum.

[28]Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur.

[29]Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod[v2.n.162.1] tractatio operis maximi et ultimi[v2.n.164.1] praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus. Oppone etiamnunc illi multa quae dehortentur, dic: "factum tuum matura sequetur oblivio et parum grata existimatio civium"; respondebit[v2.n.164.2] tibi: "ista omnia extra opus meum sunt. Ego ipsum contemptor. Hoc esse honestum scio. Itaque quocumque ducit ac vocat, venio."

[30]Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus, sed generosus quoque et indolis bonae sentit; cetera levia sunt, mutabilia. Itaque sollicite possidentis. Etiam si favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis incubant gravia et illos semper premunt, aliquando et inlidunt.[v2.n.164.3] Nemo ex istis, quos purpuratos vides, felix est, non magis quam ex illis, quibus sceptrum et chlamydem in scaena fabulae adsignant; cum praesente populo lati incesserunt et coturnati, simul exierunt, excalceantur et ad staturam suam redeunt.

[31]Nemo istorum, quos divitiae honoresque in altiore fastigio ponunt, magnus est. Quare ergo magnus videtur? Cum basi illum sua metiris. Non est magnus pumilio, licet in monte constiterit; colossus magnitudinem suam servabit, etiam si steterit in puteo.

[32]Hoc laboramus errore, sic nobis imponitur, quod neminem aestimamus eo, quod est, sed adicimus illi et ea, quibus adornatus est. Atqui cum voles veram hominis aestimationem inire et scire, qualis sit, nudum inspice; ponat patrimonium, ponat honores et alia fortunae mendacia, corpus ipsum exuat. Animum intuere, qualis quantusque sit, alieno an suo magnus.

[33]Si rectis oculis gladios micantes videt et si scit sua nihil interesse, utrum anima per os an per iugulum exeat, beatum voca; si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quae casu veniunt et quae potentioris iniuria, si vincula et exilia et vanas humanarum formidines mentium securus audit et dicit:

Non ulla laborum,

O virgo, nova mi facies inopinave surgit;

Omnia praecepi atque animo mecum ipse peregi.

Tu hodie ista denuntias; ego semper denuntiavi mihi et hominem paravi ad humana."

[34]Praecogitati mali mollis ictus venit. At stultis et fortunae credentibus omnis videtur nova rerum et inopinata facies; magna autem pars est apud imperitos mali novitas. Hoc ut scias, ea quae putaverant aspera, fortius, cum adsuevere, patiuntur.

[35]Ideo sapiens adsuescit futuris malis et quae alii diu patiendo levia faciunt, hic levia facit diu cogitando. Audimus aliquando voces imperitorum dicentium: " sciebam[v2.n.168.1] hoc mihi restare "; sapiens scit sibi omnia restare. Quicquid factum est, dicit: " sciebam." VALE.

Letter 77

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti solent et nuntiare secuturae classis adventum; tabellarias vocant. Gratus illarum Campaniae aspectus est; omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit. Solis enim licet siparum intendere, quod in alto omnes habent naves.

[2]Nulla enim res aeque adiuvat cursum quam summa pars veli; illinc maxime navis urgetur. Itaque quotiens ventus increbruit maiorque est quam expedit, antemna summittitur; minus habet virium flatus ex humili. Cum intravere Capreas et promunturium, ex quo

Alta procelloso speculatur vertice Pallas,

ceterae velo iubentur esse contentae; siparum Alexandrinarum insigne est.[v2.n.168.2]

[3]In hoc omnium discursu properandum ad litus magnam ex pigritia mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum accepturus non properavi scire, quis illic esset rerum mearum status, quid adferrent; olim iam nec perit quicquam mihi nec adquiritur. Hoc, etiam si senex non essem, fuerat sentiendum; nunc vero multo magis. Quantulumcumque haberem, tamen plus iam mihi superesset viatici quam viae, praesertim cum eam viam simus[v2.n.170.1] ingressi, quam peragere non est necesse.

[4]Iter inperfectum erit, si in media parte aut citra petitum locum steteris; vita non est inperfecta, si honesta est. Ubicumque desines, si bene desines, tota est. Saepe autem et fortiter desinendum est et non ex maximis causis; nam nec eae[v2.n.170.2] maximae sunt, quae nos tenent.

[5]Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus[v2.n.170.3] et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte. Convocavit complures amicos. Unusquisque aut quia timidus erat, id illi suadebat, quod sibi suasisset, aut quia adulator et blandus, id consilium dabat, quod deliberanti gratius fore suspicabatur; amicus noster Stoicus, homo egregius et, ut verbis illum, quibus laudari dignus est, laudem, vir fortis ac strenuus, videtur mihi optime illum cohortatus.

[6]Sic enim coepit: " Noli, mi Marcelline, torqueri, tamquam de re magna deliberes. Non est res magna vivere; omnes servi tui vivunt, omnia animalia; magnum est honeste mori, prudenter, fortiter. Cogita, quamdiu iam idem facias: cibus, somnus, libido, per hunc circulum curritur. Mori velle non tantum prudens aut fortis aut miser, etiam fastidiosus potest."

[7]Non opus erat suasore illi, sed adiutore; servi parere nolebant. Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam periculum adire, cum incertum esset, an mors domini voluntaria fuisset; alioqui tam mali exempli esse occidere dominum quam prohibere.

[8]Deinde ipsum Marcellinum admonuit non esse inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiae circumstantibus dividantur, sic peracta vita aliquid porrigi iis, qui totius vitae ministri fuissent. Erat Marcellinus facilis animi et liberalis, etiam cum de suo fieret. Minutas itaque summulas distribuit Sentibus servis et illos ultro consolatus est.

[9]Non fuit illi opus ferro, non sanguine; triduo abstinuit et in ipso cubiculo poni tabernaculum iussit. Solium deinde inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus.

[10]In fabellam excessi non ingratam tibi. Exitum enim amici tui cognosces non difficilem nec miserum. Quamvis enim mortem sibi consciverit, tamen mollissime excessit et vita elapsus est. Sed ne inutilis quidem haec fabella fuerit. Saepe enim talia exempla necessitas exigit. Saepe debemus mori nec volumus, morimur nec volumus.

[11]Nemo tam imperitus est, ut nesciat quandoque moriendum; tamen cum prope accessit, tergiversatur, tremit, plorat. Nonne tibi videbitur stultissimus omnium, qui flevit, quod ante annos mille non vixerat? Aeque stultus est, qui fiet, quod post annos mille non vivet. Haec paria sunt; non eris nec fuisti. Utrumque tempus alienum est.

[12]In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quo usque extendes ? Quid fles ? Quid optas ? Perdis operam.

Desine fata deum flecti sperare precando.

Rata et fixa sunt et magna atque aeterna necessitate ducuntur. Eo ibis, quo omnia eunt. Quid tibi novi est ? Ad hanc legem natus es. Hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc maioribus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Series invicta et nulla mutabilis ope inligavit ac trahit cuncta.

[13]Quantus te populus moriturorum sequetur? Quantus comitabitur ? Fortior, ut opinor, esses, si multa milia tibi commorerentur; atqui multa milia et hominum et animalium hoc ipso momento, quo tu mori dubitas, animam variis generibus emittunt. Tu autem non putabas te aliquando ad id perventurum, ad quod semper ibas ? Nullum sine exitu iter est.

[14]Exempla nunc magnorum virorum me tibi iudicas relaturum ? Puerorum referam. Lacon ille memoriae traditur inpubis adhuc, qui captus clamabat " non serviam" sua illa Dorica lingua, et verbis fidem inposuit; ut primum iussus est servili fungi et contumelioso ministerio, adferre enim vas obscenum iubebatur, inlisum parieti caput rupit.

[15]Tam prope libertas est; et servit aliquis ? Ita non sic perire filium tuum malles quam per inertiam senem fieri ? Quid ergo est, cur perturberis, si mori fortiter etiam puerile est ? Puta nolle te sequi; duceris. Fac tui iuris, quod alieni est. Non sumes pueri spiritum, ut dicas " non servio" ? Infelix, servis hominibus, servis rebus, servis vitae. Nam vita, si moriendi virtus abest, servitus est.

[16]Ecquid habes, propter quod expectes ? Voluptates ipsas, quae te morantur ac retinent, consumpsisti. Nulla tibi nova est, nulla non iam odiosa ipsa satietate. Quis sit vini, quis mulsi sapor, scis. Nihil interest, centum per vesicam tuam an mille amphorae transeant; saccus es.[v2.n.178.1] Quid sapiat ostreum, quid mullus, optime nosti; nihil tibi luxuria tua in futuros annos intactum reservavit; atqui haec sunt, a quibus invitus divelleris.

[17]Quid est aliud, quod tibi eripi doleas? Amicos? Quis enim tibi potest[v2.n.178.2] amicus esse ? Patriam ? Tanti enim illam putas, ut tardius cenes ? Solem ? Quem, si posses, extingueres. Quid enim umquam fecisti luce dignum ? Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri; invitus relinquis macellum, in quo nihil reliquisti.

[18]Mortem times; at quomodo illam media boletatione contemnis ? Vivere vis; scis enim ? Mori times; quid porro ? Ista vita non mors est ? C Caesar,[v2.n.178.3] cum illum transeuntem per Latinam viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret mortem: " nunc enim," inquit, " vivis ? " Hoc istis respondendum est, quibus succursura mors est: mori times; nunc enim vivis ?

[19]"Sed ego," inquit, "vivere volo, qui multa honeste facio. Invitus relinquo officia vitae, quibus fideliter et industrie fungor." Quid ? Tu nescis unum esse ex vitae officiis et mori ? Nullum officium relinquis. Non enim certus numerus, quem debeas explere, finitur.

[20]Nulla vita est non brevis. Nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo iussit annis se nonaginta novem vixisse. Vides aliquem gloriari senectute longa. Quis illam ferre potuisset, si contigisset centesimum implere ? Quomodo fabula, sic vita non quam diu, sed quam bene acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet, quo loco desinas. Quocumque voles desine; tantum bonam clausulam inpone. VALE.

Letter 78

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Vexari te destillationibus crebris ac febriculis, quae longas destillationes et in consuetudinem adductas secuntur, eo molestius mihi est, quia expertus sum hoc genus valetudinis, quod inter initia contempsi; poterat adhuc adulescentia iniurias ferre et se adversus morbos contumaciter gerere. Deinde succubui et eo perductus sum, ut ipse destillarem ad summam maciem deductus.

[2]Saepe impetum cepi abrumpendae vitae; patris me indulgentissimi senectus retinuit. Cogitavi enim non quam fortiter ego mori possem, sed quam ille fortiter desiderare non posset. Itaque imperavi mihi, ut viverem. Aliquando enim et vivere fortiter facere est.

[3]Quae mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero,[v2.n.182.1] haec ipsa, quibus adquiescebam, medicinae vim habuisse. In remedium cedunt honesta solacia, et quicquid animum erexit, etiam corpori prodest. Studia mihi nostra saluti fuerunt. Philosophiae acceptum fero, quod surrexi, quod convalui. Illi vitam debeo et nihil illi minus debeo.

[4]Multum mihi contulerunt ad bonam valetudinem amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar. Nihil aeque, Lucili, virorum optime, aegrum reficit atque adiuvat quam amicorum adfectus; nihil aeque expectationem mortis ac metum subripit. Non iudicabam me, cum illos superstites relinquerent[v2.n.182.2] mori. Putabam, inquam, me victurum non cum illis, sed per illos. Non effundere mihi spiritum videbar, sed tradere.[v2.n.182.3] Haec mihi dederunt voluntatem adiuvandi me et patiendi omne tormentum; alioqui miserrimum est, cum animum moriendi proieceris, non habere vivendi.

[5]Ad haec ergo remedia te confer. Medicus tibi quantum ambules, quantum exercearis, monstrabit; ne indulgeas otio, ad quod vergit iners valetudo; ut legas clarius et spiritum, cuius iter ac receptaculum laborat, exerceas; ut naviges et viscera molli iactatione concutias; quibus cibis utaris, vinum quando virium causa advoces, quando intermittas, ne inritet et exasperet tussim. Ego tibi illud praecipio, quod non tantum huius morbi, sed totius vitae remedium est: contemne mortem. Nihil triste est, cum huius metum effugimus.

[6]Tria haec in omni morbo gravia sunt: metus mortis, dolor corporis, intermissio voluptatum. De morte satis dictum est; hoc unum dicam, non morbi hunc esse sed naturae metum Multorum mortem distulit morbus et saluti illis fuit videri perire. Morieris, non quia aegrotas, sed quia vivis. Ista te res et sanatum manet; cum convalueris, non mortem, sed valetudinem effugies.

[7]Ad illud nunc proprium incommodum revertamur: magnos cruciatus habet morbus. Sed hos tolerabiles intervalla faciunt. Nam summi doloris intentio invenit finem. Nemo potest valde dolere et diu; sic nos amantissima nostri natura disposuit, ut dolorem aut tolerabilem aut brevem faceret.

[8]Maximi dolores consistunt in macerrimis corporis partibus; nervi articulique et quicquid aliud exile est, acerrime saevit, eum in arto vitia concepit. Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.

[9]Sic podagra et cheragra et omnis vertebrarum dolor nervorumque[v2.n.186.1] interquiescit,[v2.n.186.2] cum illa, quae torquebat, hebetavit[v2.n.186.3] ; omnium istorum prima verminatio vexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse. Dentium, oculorum, aurium dolor ob hoc ipsum acutissimus est, quod inter angusta corporis nascitur, non minus, mehercule, quam capitis ipsius; sed si incitatior est, in alienationem soporemque convertitur.

[10]Hoc itaque solacium vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire, si nimis senseris. Illud autem est, quod imperitos in vexatione corporis male habet: non adsueverunt animo esse contenti. Multum illis cum corpore fuit. Ideo vir magnus ac prudens animum diducit a corpore et multum cum meliore ac divina parte versatur, cum hac querula et fragili quantum necesse est.

[11]"Sed molestum est," inquit, "carere adsuetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire." Haec prima abstinentia gravia sunt. Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quae[v2.n.186.4] cupimus fatigatis ac deficientibus; inde morosus est stomachus, inde cuius[v2.n.188.1] fuit aviditas cibi, odium est. Desideria ipsa moriuntur. Non est autem acerbum carere eo, quod cupere desieris.

[12]Adice, quod nullus non intermittitur dolor aut certe remittitur. Adice, quod licet cavere venturum et obsistere inminenti remediis. Nullus enim non signa praemittit, utique qui ex solito revertitur. Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur.

[13]Noli mala tua facere tibi ipse[v2.n.188.2] graviora et te querellis onerare. Levis est dolor, si nihil illi opinio adiecerit; contra, si exhortari te coeperis ac dicere: " Nihil est aut certe exiguum est. Duremus; iam desinet"; levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia. Ad opinionem dolemus. Tam miser est quisque quam credidit.

[14]Detrahendas praeteritorum dolorum conquestiones puto et illa verba: " Nulli umquam fuit peius. Quos cruciatus, quanta mala pertuli! Nemo me surrecturum putavit. Quotiens deploratus sum a meis, quotiens a medicis relictus ! In eculeum inpositi non sic distrahuntur.[v2.n.188.3] " Etiam si sunt vera ista, transierunt. Quid iuvat praeteritos dolores retractare et miserum esse, quia fueris ? Quid, quod nemo non multum malis suis adicit et sibi ipse mentitur ? Deinde quod acerbum fuit ferre,[v2.n.190.1] tulisse iucundum est; naturale est mali sui fine gaudere.

Circumcidenda ergo duo sunt, et futuri timor et veteris incommodi memoria; hoc ad me iam non pertinet, illud nondum.

[15]In ipsis positus difficultatibus dicat:

Forsan et haec olim meminisse iuvabit.

Toto contra ille[v2.n.190.2] pugnet animo; vincetur, si cesserit, vincet, si se contra dolorem suum intenderit. Nunc hoc plerique faciunt, ad trahunt in se ruinam, cui obstandum est. Istud quod premit, quod inpendet, quod urget, si subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet; si contra steteris et obniti volueris, repelletur.

[16]Athletae quantum plagarum ore, quantum toto corpore excipiunt ? Ferunt tamen omne tormentum gloriae cupiditate nec tantum quia pugnant, ista patiuntur, sed ut pugnent. Exercitatio ipsa tormentum est. Nos quoque evincamus omnia, quorum praemium non corona nec palma est nec tubicen praedicatum! nominis nostri silentium faciens, sed virtus et firmitas animi et pax in ceterum parta, si semel in aliquo certamine debellata fortuna est.

[17]" Dolorem gravem sentio." Quid ergo ? Non sentis, si illum muliebriter tuleris? Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso. " Sed grave est." Quid ? Nos ad hoc fortes sumus, ut levia portemus ? Utrum vis longum esse morbum an concitatum[v2.n.192.1] et brevem ? Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exurgit,[v2.n.192.2] et desinat. Brevis morbus ac praeceps alterutrum faciet: aut extinguetur aut extinguet. Quid autem interest, non sit an non sim ? In utroque finis dolendi est.

[18]Illud quoque proderit, ad alias cogitationes avertere animum et a dolore discedere. Cogita quid honeste, quid fortiter feceris; bonas partes tecum ipse tracta. Memoriam in ea, quae maxime miratus es, sparge. Tunc tibi fortissimus quisque et victor doloris occurrat: ille, qui cum[v2.n.192.3] varices exsecandas praeberet, legere librum perseveravit; ille, qui non desiit ridere, cum hoc ipsum irati tortores omnia instrumenta crudelitatis suae experirentur. Non vincetur dolor ratione, qui victus est risu ?

[19]Quicquid vis nunc licet dicas, destillationes et vim continuae tussis egerentem viscerum partes et febrem praecordia ipsa torrentem et sitim et artus in diversum articulis exeuntibus tortos; plus est flamma et eculeus et lammina et vulneribus ipsis intumescentibus quod illa renovaret et altius urgeret inpressum. Inter haec tamen aliquis non gemuit. " Parum est "; non rogavit. " Parum est "; non respondit. " Parum est"; risit et quidem ex animo. Vis tu post hoc dolorem deridere ?

[20]"Sed nihil," inquit, "agere sinit morbus, qui me omnibus abduxit officiis." Corpus tuum valetudo tenet, non et animum. Itaque cursoris moratur pedes, sutoris aut fabri manus inpediet; si animus tibi esse in usu solet, suadebis docebis, audies disces,[v2.n.194.1] quaeres recordaberis. Quid porro ? Nihil agere te credis, si temperans aeger sis ? Ostendes morbum posse superari vel certe sustineri.

[21]Est, mihi crede, virtuti etiam in lectulo locus. Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus; et in vestimentis vir fortis apparet. Habes, quod agas: bene luctare cum morbo. Si nihil te coegerit, si nihil exoraverit, insigne prodis exemplum. O quam magna erat gloriae materia, si spectaremur aegri! Ipse te specta,[v2.n.194.2] ipse te lauda.

[22]Praeterea duo genera sunt voluptatum. Corporales morbus inhibet, non tamen tollit. Immo, si verum aestimes, incitat; magis iuvat bibere sitientem; gratior est esurienti cibus. Quicquid ex abstinentia contigit, avidius exciditur. Illas vero animi voluptates, quae maiores certioresque sunt, nemo medicus aegro negat. Has quisquis sequitur et bene intellegit, omnia sensuum blandimenta contemnit. "

[23]O infelicem aegrum!" Quare? Quia non vino nivem diluit ? Quia non rigorem potionis suae, quam capaci scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie? Quia non ostrea illi Lucrina in ipsa mensa aperiuntur ? Quia non circa cenationem eius tumultus cocorum est ipsos cum opsoniis focos transferentium ? Hoc enim iam luxuria commenta est: ne quis intepescat cibus, ne quid palato iam calloso parum ferveat, cenam culina prosequitur. "

[24]O infelicem aegrum ! " edet, quantum concoquat. Non iacebit in conspectu aper ut vilis caro a mensa relegatus, nec in repositorio eius pectora avium, totas enim videre fastidium est, congesta ponentur. Quid tibi mali factum est ? Cenabis tamquam aeger, immo aliquando tamquam sanus.

[25]Sed omnia ista facile perferemus, sorbitionem, aquam calidam et quicquid aliud intolerabile videtur debeatis et luxu fluentibus magisque animo quam corpore morbidis; tantum mortem desinamus horrere. Desinemus autem, si fines bonorum ac malorum cognoverimus; ita demum nec vita taedio erit nec mors timori.

[26]Vitam enim occupare satietas sui non potest tot res varias, magnas, divinas percensentem; in odium illam sui adducere solet iners otium. Rerum naturam peragranti numquam in fastidium veritas veniet; falsa satiabunt.

[27]Rursus si mors accedit et vocat, licet inmatura sit, licet mediam praecidat aetatem, perceptus longissimae[v2.n.198.1] fructus est. Cognita est illi ex magna parte natura. Scit tempore honesta non crescere; iis necesse est videri omnem vitam brevem, qui illam voluptatibus vanis et ideo infinitis metiuntur.

[28]His te cogitationibus recrea et interim epistulis nostris vaca. Veniet aliquando[v2.n.198.2] tempus, quod nos iterum iungat ac misceat; quantulumlibet sit illud, longum faciet scientia utendi. Nam, ut Posidonius ait, " unus dies hominum eruditorum plus patet quam inperitis longissima aetas."

[29]Interim hoc tene, hoc morde: adversis non succumbere, laetis non credere, omnem fortunae licentiam in oculis habere, tamquam quicquid potest facere, factura sit. Quicquid expectatum est diu, lenius[v2.n.198.3] accedit. Vale.

Letter 79

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Expecto epistulas tuas, quibus mihi indices, circuitus Siciliae totius quid tibi novi ostenderit, et ante[v2.n.200.1] omnia de ipsa Charybdi certiora. Nam Scyllam saxum esse et quidem non terribile navigantibus optime scio; Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere.

[2]Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi. Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore.[v2.n.200.2] Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui devoretur cotidie, minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest,[v2.n.202.1] sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur. In ipso monte non alimentum habet, sed viam.

[3]In Lycia regio notissima est, Hephaestion incolae vocant, foratum pluribus locis solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circumit. Laeta itaque regio est et herbida nihil flammis adurentibus, sed tantum vi remissa ac languida refulgentibus.

[4]Sed reservemus ista tunc quaesituri, cum tu mihi scripseris, quantum ab ipso ore montis nives absint, quas ne aestas quidem solvit; adeo tutae sunt ab igne vicino. Non est autem quod istam curam imputes mihi. Morbo enim tuo daturus eras, etiam si nemo mandaret.

[5]Quid tibi do, ne Aetnam describas[v2.n.202.2] in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis locum adtingas ? Quem quo minus Ovidius tractaret, nihil obstitit, quod iam Vergilius impleverat. Ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit. Omnibus praeterea feliciter hic locus se dedit et qui praecesserant, non praeripuisse mihi videntur, quae dici poterant, sed aperuisse.

[6]M ultum[v2.n.202.3] interest, utrum ad consumptam materiam an ad subactam accedas; crescit in dies et inventuris inventa non obstant. Praeterea condicio optima est ultimi; parata verba invenit, quae aliter instructa novam faciem habent. Nec illis manus inicit tamquam alienis.

[7]Sunt enim publica.[v2.n.204.1] Aut ego te non novi aut Aetna tibi salivam movet. Iam cupis grande aliquid et par prioribus scribere. Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit, quae tanta in te est, ut videaris mihi retracturus ingenii tui vires, si vincendi periculum sit; tanta tibi priorum reverentia est.

[8]Inter cetera hoc habet boni sapientia: nemo ab altero potest vinci, nisi dum ascenditur. Cum[v2.n.204.2] ad summum perveneris, paria sunt, non est incremento locus, statur. Numquid sol magnitudini suae adicit ? Numquid ultra quam solet, luna procedit ? Maria non crescunt. Mundus eundem habitum ac modum servat.

[9]Extollere se, quae iustam magnitudinem implevere, non possunt. Quicumque fuerint sapientes, pares erunt et aequales. Habebit unusquisque ex iis proprias dotes: alius erit adfabilior, alius expeditior, alius promptior in eloquendo, alius facundior; illud, de quo agitur, quod beatum facit, aequalest[v2.n.204.3] in omnibus.

[10]An Aetna tua possit sublabi et in se ruere, an hoc excelsum cacumen et conspicuum per vasti maris spatia detrahat adsidua vis ignium, nescio; virtutem non flamma, non ruina inferius adducet. Haec una maiestas deprimi nescit. Nec proferri ultra nec referri potest. Sic huius, ut caelestium, stata magnitudo est. Ad hanc nos conemur educere.

[11]Iam multum operis effecti est; immo, si verum fateri volo, non multum. Nec enim bonitas est pessimis esse meliorem. Quis oculis glorietur, qui suspicetur diem ? Cui sol per caliginem splendet, licet contentus interim sit effugisse tenebras, adhuc non fruitur bono lucis.

[12]Tunc animus noster habebit, quod gratuletur sibi, cum emissus his tenebris, in quibus volutatur, non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et redditus caelo suo fuerit, cum receperit locum, quem occupavit sorte nascendi. Sursum illum vocant initia sua. Erit autem illic etiam antequam hac custodia exsolvatur, cum vitia disiecerit purusque ac levis in cogitationes divinas emicuerit.

[13]Hoc nos agere, Lucili carissime, in hoc ire impetu toto, licet pauci sciant, licet nemo, iuvat. Gloria umbra virtutis est; etiam invitam[v2.n.206.1] comitabitur. Sed quemadmodum umbra aliquando antecedit, aliquando sequitur vel a tergo est, ita gloria aliquando ante nos est visendamque se praebet, aliquando in averso est maiorque quo serior, ubi invidia secessit.

[14]Quamdiu videbatur furere Democritus ! Vix recepit Socraten fama. Quamdiu Catonem civitas ignoravit! Respuit nec intellexit, nisi cum perdidit. Rutili innocentia ac virtus lateret, nisi accepisset iniuriam; dum violatum effulsit. Numquid non sorti suae gratias egit et exilium suum complexus est? De his loquor, quos inlustravit fortuna, dum vexat; quam multorum profectus in notitiam evasere post ipsos ! Quam multos fama non excepit, sed eruit!

[15]Vides Epicurum quantopere non tantum eruditiores, sed haec quoque imperitorum turba miretur. Hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat. Multis itaque iam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit, nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse, quod ipsos illa nobilis Graecia non ignotos solum habuisset, sed paene inauditos.

[16]Numquid ergo non postea quam esse desierat, inventus est ? Numquid non opinio eius enituit? Hoc Metrodorus quoque in quadam epistula confitetur, se et Epicurum non satis enotuisse; sed post se et Epicurum magnum paratumque nomen habituros, qui voluissent per eadem ire vestigia.

[17]Nulla virtus latet, et latuisse non ipsius est damnum. Veniet qui conditam et saeculi sui malignitate conpressam dies publicet. Paucis natus est, qui populum aetatis suae cogitat. Multa annorum milia, multa populorum supervenient; ad illa respice. Etiam si omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit, venient qui sine offensa, sine gratia iudicent. Si quod est pretium virtutis ex fama, nec hoc interit. Ad nos quidem nihil pertinebit posterorum sermo; tamen etiam non sentientes colet ac frequentabit.

[18]Nulli non virtus et vivo et mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit, sive ex denuntiato videbatur, sive inparatus ac subito. Nihil simulatio proficit. Paucis inponit leviter extrinsecus inducta facies; veritas in omnem partem sui eadem est. Quae decipiunt, nihil habent solidi. Tenue est mendacium; perlucet, si diligenter inspexeris. VALE.

Letter 80

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Hodierno die non tantum meo beneficio mihi vaco, sed spectaculi, quod omnes molestos ad sphaeromachian avocavit. Nemo inrumpet, nemo cogitationem meam impediet, quae hac ipsa fiducia procedit audacius. Non crepuit subinde ostium, non adlevabitur velum; licebit tuto vadere,[v2.n.212.1] quod magis necessarium est per se eunti et suam sequenti viam. Non ergo sequor priores ? Facio, sed permitto mihi et invenire aliquid et mutare et relinquere. Non servio illis, sed adsentior.

[2]Magnum tamen verbum dixi, qui mihi silentium promittebam et sine interpellatore secretum. Ecce ingens clamor ex stadio perfertur et me non excutit mihi, sed in huius ipsius rei contentionem transfert. Cogito mecum, quam multi corpora exerceant, ingenia quam pauci; quantus ad spectaculum non fidele et lusorium fiat concursus, quanta sit circa artes bonas solitudo; quam inbecilli animo sint, quorum lacertos umerosque miramur.

[3]Illud maxime revolvo mecum: si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest, qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens aliquis et sanguine suo madens diem ducat; quanto facilius animus conroborari possit, ut fortunae ictus invictus excipiat, ut proiectus, ut conculcatus exsurgat.

Corpus enim multis eget rebus, ut valeat; animus ex se crescit, se ipse alit, se exercet. Illis multo cibo, multa potione opus est, multo oleo, longa denique opera; tibi continget virtus sine apparatu, sine inpensa. Quicquid facere te potest bonum, tecum est.

[4]Quid tibi opus est, ut sis bonus ? Velle. Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti, quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur ? Peculium suum, quod conparaverunt ventre fraudato, pro capite numerant; tu non concupisces qualiacumque ad libertatem pervenire, qui te in illa putas natum ?

[5]Quid ad arcam tuam respicis ? Emi non potest. Itaque in tabulas vanum coicitur nomen libertatis, quam nec qui emerunt, habent nec qui vendiderunt. Tibi des oportet istud bonum, a te petas.

Libera te primum metu mortis: illa nobis iugum inponit; deinde metu paupertatis.

[6]Si vis scire, quam nihil in illa mali sit, compara inter se pauperum et divitum vultus; saepius pauper et fidelius ridet; nulla sollicitudo in alto est; etiam si qua incidit cura, velut nubes levis transit. Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at[v2.n.216.1] gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.

[7]Saepius hoc exemplo mihi utendum est, nec enim ullo efficacius exprimitur hic humanae vitae mimus, qui nobis partes, quas male agamus, adsignat. Ille, qui in scaena latus incedit et haec resupinus dicit

En impero Argis; regna mihi liquit Pelops,

Qua ponto ab Helles atque ab Ionio mari

Urgetur Isthmos,

servus est, quinque modios accipit et quinque denarios; ille qui superbus atque inpotens et fiducia virium tumidus ait:

[8] Quod nisi quieris, Menelae, hac dextra occides, diurnum accipit, in centunculo dormit. Idem de istis licet omnibus dicas, quos supra capita hominum supraque turbam delicatos lectica suspendit; omnium istorum personata felicitas est. Contemnes illos, si despoliaveris.

[9]Equum empturus solvi iubes stratum, detrahis vestimenta venalibus, ne qua vitia corporis lateant; hominem involutum aestimas ? Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt. Sive crus alligatum sive brachium aspiceres, nudari iuberes et ipsum tibi corpus ostendi.

[10]Vides illum Scythiae Sarmatiaeve regem insigni capitis decorum ? Si vis illum aestimare totumque scire, qualis sit, fasciam solve; multum mali sub illa latet. Quid de aliis loquor ? Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera. Nunc qualis sis, aliis credis. VALE

Book 10

Letter 81

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Querens incidisse te in hominem ingratum. Si hoc nunc primum, age aut fortunae aut diligentiae tuae gratias. Sed nihil facere hoc loco diligentia potest nisi te malignum. Nam si hoc periculum vitare volueris, non dabis beneficia; ita ne apud alium pereant, apud te peribunt.

Non respondeant potius quam non dentur. Et post malam segetem serendum est; saepe quicquid perierat adsidua infelicis soli sterilitate, unius anni restituit ubertas.

[2]Est tanti, ut gratum in venias, experiri et ingratos. Nemo habet tam certam in beneficiis manum, ut non saepe fallatur; aberrent, ut aliquando haereant. Post naufragium maria temptantur. Faeneratorem non fugat a foro decoctor.[v2.n.220.1] Cito inerti otio vita torpebit, si relinquendum est, quicquid offendit; te vero benigniorem haec ipsa res faciat. Nam cuius rei eventus incertus est, id ut aliquando procedat, saepe temptandum est.

[3]Sed de isto satis multa in iis libris locuti sumus, qui de beneficiis inscribuntur.

Illud magis quaerendum videtur, quod non satis, ut existimo, explicatum est, an is, qui[v2.n.220.2] profuit nobis, si postea nocuit, paria fecerit et nos debito solverit. Adice, si vis, et illud: multo plus postea nocuit quam ante profuerat.

[4]Si rectam illam rigidi iudicis sententiam quaeris, alterum ab altero absolvet et dicet: " Quamvis iniuriae praeponderent, tamen beneficiis donetur, quod ex iniuria superest." Plus nocuit; sed prius[v2.n.220.3] profuit. Itaque habeatur et temporis ratio.

[5]Iam illa manifestiora sunt, quam ut admoneri debeas quaerendum esse, quam libenter profuerit, quam invitus nocuerit, quoniam animo et beneficia et iniuriae constant. " Nolui beneficium dare; victus sum aut verecundia aut instantis pertinacia aut spe."

[6]Eo animo quidque debetur, quo datur, nec quantum sit, sed a quali profectum voluntate, perpenditur. Nunc coniectura tollatur; et illud beneficium fuit et hoc, quod modum beneficii prioris excessit, iniuria est. Vir bonus utrosque calculos sic ponit, ut se ipse circumscribat; beneficio adicit, iniuriae demit.

Alter ille remissior iudex, quem esse me malo, iniuriae oblivisci iubebit,[v2.n.222.1] officii meminisse. "

[7]Hoc certe," inquis,[v2.n.222.2] " iustitiae convenit, suum cuique reddere, beneficio gratiam, iniuriae talionem aut certe malam gratiam." Verum erit istud, cum alius iniuriam fecerit, alius beneficium dederit; nam si idem est, beneficio vis iniuriae extinguitur. Nam cui, etiam si merita non antecessissent, oportebat ignosci, post beneficia laedenti plus quam venia debetur.

[8]Non pono utrique par pretium. Pluris aestimo beneficium quam iniuriam. Non omnes grati sciunt debere beneficium; potest etiam inprudens et rudis et unus e turba, utique dum prope est ab accepto; ignorat autem, quantum pro eo debeat. Uni sapienti notum est, quanti res quaeque taxanda sit. Nam ille, de quo loquebar modo, stultus etiam si bonae voluntatis est, aut minus quam debet aut alio quam debet tempore[v2.n.224.1] aut quo non debet loco reddit. Id quod referendum est, effundit atque abicit.

[9]Mira in quibusdam rebus verborum proprietas est et consuetudo sermonis antiqui quaedam efficacissimis et officia docentibus notis signat. Sic certe solemus loqui: "ille illi gratiam rettulit." Referre est ultro, quod debeas, adferre. Non dicimus " gratiam reddidit," reddunt enim et qui reposcuntur et qui inviti et qui ubilibet et qui per alium. Non dicimus "reposuit beneficium" aut "solvit"; nullum nobis placuit, quod aeri alieno convenit, verbum.

[10]Referre est ad eum, a quo acceperis, rem ferre. Haec vox significat voluntariam relationem; qui rettulit, ipse se appellavit.

Sapiens omnia examinabit secum: quantum acceperit, a quo, quando, ubi, quemadmodum. Itaque negamus quemquam scire gratiam referre nisi sapientem; non magis quam beneficium dare quisquam scit nisi sapiens, hic scilicet, qui magis dato gaudet quam alius accepto.

[11]Hoc aliquis inter illa numerat, quae videmur inopinata omnibus dicere, παράδοξα Graeci vocant, et ait : " Nemo ergo scit praeter sapientem referre gratiam ? Ergo nec quod debet, creditori suo reponere quisquam scit alius nec, cum emit aliquam rem, pretium venditori persolvere ? " Ne nobis fiat invidia, scito idem dicere Epicurum. Metrodorus certe ait solum sapientem referre gratiam scire

[12] Deinde idem admiratur, cum dicimus : "Solus sapiens scit amare. Solus sapiens amicus est." Atqui et amoris et amicitiae pars est referre gratiam, immo hoc magis vulgare est et in plures cadit quam vera amicitia. Deinde idem admiratur, quod dicimus fidem nisi in sapiente non esse, tamquam non ipse idem dicat. An tibi videtur fidem habere, qui referre gratiam nescit?

[13] Desinant itaque infamare nos tam quam incredibilia iactantes et sciant apud sapientem esse ipsa honesta, apud vulgum simulacra rerum honestarum et effigies. Nemo referre gratiam scit nisi sapiens. Stultus quoque, utcumque scit et quemadmodum potest, referat; scientia illi potius quam voluntas desit. Velle non discitur.

[14]Sapiens inter se omnia conparabit, maius enim aut minus fit, quamvis idem sit, tempore, loco, causa, Saepe enim hoc non potuere divitiae in domum infusae, quod opportune dati mille denarii. Multum enim interest, donaveris an succurreris, servaverit illum tua liberalitas an instruxerit. Saepe quod datur, exiguum est, quod sequitur ex eo, magnum. Quantum autem existimas interesse, utrum aliquis quod derat a se,[v2.n.228.1] quod praestabat, sumpserit an beneficium acceperit ut daret?

[15]Sed ne in eadem, quae satis scrutati sumus, revolvamur. In hac conparatione beneficii et iniuriae vir bonus iudicabit quidem quod erit aequissimum, sed beneficio favebit; in hanc erit partem proclivior.

[16]Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi: " Dedisti mihi beneficium in servo, iniuriam fecisti in patre. Servasti mihi filium, sed patrem[v2.n.228.2] abstulisti." Alia deinceps, per quae procedit omnis conlatio, prosequitur et, si pusillum erit, quod intersit, dissimulabit. Etiam si multum fuerit, sed si id donari salva pietate ac fide poterit, remittet; id est, si ad ipsum tota pertinebit iniuria.

[17]Summa rei haec est: facilis erit in conmutando. Patietur plus inputari sibi. Invitus beneficium per conpensationem iniuriae solvet. In hanc partem inclinabit, huc verget, ut cupiat debere gratiam, cupiat referre. Errat enim, si quis beneficium accipit libentius quam reddit. Quanto hilarior est, qui solvit quam qui mutuatur, tanto debet laetior esse, qui se maximo aere alieno accepti benefici exonerat, quam qui cum maxime obligatur.

[18]Nam in hoc quoque falluntur ingrati, quod creditori quidem praeter sortem extra ordinem numerant, beneficiorum autem usum esse gratuitum putant. Et illa crescunt mora tantoque plus solvendum est, quanto tardius. Ingratus est, qui beneficium reddit sine usura. Itaque huius quoque rei habebitur ratio, cum conterentur accepta et expensa.

[19]Omnia facienda sunt, ut quam gratissimi simus.

Nostrum enim hoc bonum est, quemadmodum iustitia non est, ut vulgo creditur, ad alios pertinens; magna pars eius in se redit. Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est. Non enim exercentur ad praemium; recte facti fecisse merces est.

[20]Gratus sum, non ut alius mihi libentius praestet priore inritatus exemplo, sed ut rem iucundissimam ac pulcherrimam faciam; gratus sum, non quia expedit, sed quia iuvat. Hoc ut scias ita esse, si gratum esse non licebit, nisi ut videar ingratus, si reddere beneficium non aliter quam per speciem iniuriae potero, aequissimo animo ad honestum consilium per mediam infamiam tendam. Nemo mihi videtur pluris aestimare virtutem, nemo illi magis esse devotus quam qui boni viri famam perdidit, ne conscientiam perderet.

[21]Itaque, ut dixi, maiori tuo quam alterius bono gratus es. Illi enim vulgaris et cottidiana res contigit, recipere, quod dederat, tibi magna et ex beatissimo animi statu profecta, gratum fuisse. Nam si malitia miseros facit, virtus beatos, gratum autem esse virtus est, rem usitatam reddidisti, inaestimabilem consecutus es, conscientiam grati, quae nisi in animum divinum fortunatumque non pervenit. Contrarium autem huic adfectum summa infelicitas urget; nemo si ingratus est, miser erit. Non differo illum, statim miser est.

[22]Itaque ingrati esse vitemus, non aliena causa, sed nostra. Minimum ex nequitia levissimumque ad alios redundat. Quod pessimum ex illa est et, ut ita dicam, spississimum, domi remanet et premit habentem, quemadmodum Attalus noster dicere solebat: "malitia ipsa maximam partem veneni sui bibit." Illud venenum, quod serpentes in alienam perniciem proferunt, sine sua continent, non est huic simile; hoc habentibus pessimum est.

[23]Torquet ingratus se et macerat; odit, quae accepit, quia redditurus est, et extenuat, iniurias vero dilatat atque auget. Quid autem eo miserius, cui beneficia excidunt haerent iniuriae ?

At contra sapientia exornat omne beneficium ac sibi ipsa commendat et se adsidua eius commemoratione delectat.

[24]Malis una voluptas est et haec brevis, dum accipiunt beneficia, ex quibus sapienti longum gaudium manet ac perenne. Non enim illum accipere, sed accepisse delectat, quod inmortale est et adsiduum. Illa contemnit, quibus laesus est, nec obliviscitur per neglegentiam, sed volens.

[25]Non vertit omnia in peius nec quaerit, cui inputet casum, et peccata hominum ad fortunam potius refert. Non calumniatur verba nec vultus; quicquid accidit, benigne interpretando levat. Non offensae potius quam officii meminit. Quantum potest, in priore ac meliore se memoria detinet nec mutat animum adversus bene meritos, nisi multum male facta praecedunt et manifestum etiam coniventi[v2.n.236.1] discrimen est; tunc quoque in hoc dumtaxat, ut talis sit post maiorem iniuriam qualis ante beneficium. Nam cum beneficio par est iniuria, aliquid in animo benivolentiae remanet.

[26]Quemadmodum reus sententiis paribus absolvitur et semper quicquid dubium est humanitas inclinat in melius, sic animus[v2.n.236.2] sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt, desinet quidem debere, sed non desinit velle debere et hoc facit, quod qui post tabulas novas solvunt.

[27]Nemo autem gratus esse potest, nisi contempsit ista, propter quae vulgus insanit; si referre vis gratiam, et in exilium eundum est et effundendus sanguis et suscipienda egestas et ipsa innocentia saepe maculanda indignisque obicienda rumoribus.

[28]Non parvo sibi constat homo gratus. Nihil carius aestimamus quam beneficium, quamdiu petimus, nihil vilius, cum accepimus. Quaeris quid sit, quod oblivionem nobis acceptorum faciat ? Cupiditas accipiendorum. Cogitamus non quid inpetratum, sed quid petendum sit. Abstrahunt a recto divitiae, honores, potentia et cetera, quae opinione nostra cara sunt, pretio suo vilia.

[29]Nescimus aestimare res, de quibus non cum fama, sed cum rerum natura deliberandum est; nihil habent ista magnificum, quo mentes in se nostras trahant, praeter hoc, quod mirari illa consuevimus. Non enim, quia concupiscenda sunt, laudantur, sed concupiscuntur, quia laudata sunt, et cum singulorum error publicum fecerit, singulorum errorem facit publicus.

[30]Sed quemadmodum illa credidimus, sic et hoc eidem populo credamus, nihil esse grato animo honestius. Omnes hoc urbes, omnes etiam ex barbaris regionibus gentes conclamabunt. In hoc bonis malisque conveniet.

[31]Erunt qui voluptates laudent, erunt qui labores malint; erunt qui dolorem maximum malum dicant, erunt qui ne malum quidem appellent; divitias aliquis ad summum bonum admittet, alius illas dicet malo vitae humanae repertas, nihil esse eo locupletius, cui quod donet fortuna non invenit. In tanta iudiciorum diversitate referendam bene merentibus gratiam omnes tibi uno, quod aiunt, ore adfirmabunt. In hoc tam discors turba consentiet; cum interim iniurias pro beneficiis reddimus, et prima causa est, cur quis ingratus sit, si satis gratus esse non potuit.

[32]Eo perductus est furor, ut periculosissima res sit beneficia in aliquem magna conferre; nam quia putat turpe non reddere, non vult esse, cui reddat. Tibi habe, quod accepisti; non repeto, non exigo. Profuisse tutum sit. Nullum est odium perniciosius quam e beneficii violati pudore. VALE.

Letter 82

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Desii iam de te esse sollicitus. "Quem," inquis, "deorum sponsorem accepisti?" Eum scilicet, qui neminem fallit, animum recti ac boni amatorem. In tuto pars tui melior est. Potest fortuna tibi iniuriam facere; quod ad rem magis pertinet, non timeo, ne tu facias tibi. I, qua ire coepisti et in isto te vitae habitu conpone placide, non molliter.

[2]Male mihi esse malo quam molliter; male[v2.n.240.1] nunc sic excipe, quemadmodum a populo solet dici: dure, aspere, laboriose. Audire solemus sic quorundam vitam laudari, quibus invidetur: "molliter vivit"; hoc dicunt: " mollis est." Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur. Quid ergo? Viro non vel obrigescere satius est? Deinde idem delicati timent,[v2.n.240.2] cui vitam suam fecere similem. Multum interest inter otium et conditivum. "

[3]Quid ergo?" inquis, " non satius est vel sic iacere quam in istis officiorum verticibus volutari ?" Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor. Puto, aeque qui in odoribus iacet, mortuus est quam qui rapitur unco.

Otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura.

[4]Quid deinde prodest secessisse ? Tamquam non trans maria nos sollicitudinum causae persequantur ! Quae latebra est, in quam non intret metus mortis ? Quae tam emunita et in altum subducta vitae quies, quam non dolor territet ? Quacumque te abdideris, mala humana circumstrepent. Multa extra sunt, quae circumeunt nos, quo aut[v2.n.242.1] fallant aut urgeant, multa intus, quae in media solitudine exaestuant.

[5]Philosophia circumdanda est, inexpugnabilis murus, quem fortuna multis machinis lacessitum non transit. In insuperabili loco stat animus, qui externa deseruit, et arce se sua vindicat; infra illum omne telum cadit. Non habet, ut putamus, fortuna longas manus; neminem occupat nisi haerentem sibi.

[6]Itaque quantum possumus, ab illa resiliamus; quod sola praestabit sui naturaeque cognitio.[v2.n.242.2] Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.

[7]Haec quidam[v2.n.244.1] putant ipsos etiam sine philosophia repressisse. Sed, cum securos aliquis casus expertus est, exprimitur sera confessio. Magna verba excidunt, cum tortor poposcit manum, cum mors propius[v2.n.244.2] accessit. Possis illi dicere: facile provocabas mala absentia; ecce dolor, quem tolerabilem esse dicebas, ecce mors, quam contra multa animose locutus es; sonant flagella, gladius micat:

Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.

[8]Faciet autem illud firmum adsidua meditatio, si non verba exercueris, sed animum, si contra mortem te praeparaveris, adversus quam non exhortabitur nec adtollet, qui cavillationibus tibi persuadere temptaverit mortem malum non esse. Libet enim, Lucili virorum optime, ridere ineptias Graecas, quas nondum, quamvis mirer, excussi.

[9]Zenon noster hac collectione utitur: "nullum malum gloriosum est; mors autem gloriosa est; mors ergo non est malum." Profecisti; liberatus sum metu; post hoc non dubitabo porrigere cervicem. Non vis severius loqui nec moritura risum movere ? Non mehercules facile tibi dixerim, utrum ineptior fuerit, qui se hac interrogatione iudicavit mortis metum extinguere, an qui hoc, tamquam ad rem pertineret, conatus est solvere.

[10]Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit ex eo natam, quod mortem inter indifferentia ponimus, quae ἀδιάφορα Graeci vocant. " Nihil," inquit, " indifferens gloriosum est; mors autem gloriosum est; ergo mors non est indifferens." Haec interrogatio vides ubi obrepat: mors non est gloriosa, sed fortiter mori gloriosum est. Et cum dicis: " indifferens nihil gloriosum est," concedo tibi ita, ut dicam nihil gloriosum esse nisi circa indifferentia. Tamquam indifferentia esse dico, id est nec bona nec mala, morbum, dolorem, paupertatem, exilium, mortem.

[11]Nihil horum per se gloriosum est, nihil tamen sine his. Laudatur enim non paupertas, sed ille, quem paupertas[v2.n.246.1] non summittit nec[v2.n.246.2] incurvat. Laudatur non exilium, sed ille qui in exilium ivit tanquam[v2.n.246.3] misisset. Laudatur non dolor, sed ille, quem nihil coegit dolor. Nemo mortem laudat, sed eum, cuius mors ante abstulit animum quam conturbavit.

[12]Omnia ista per se non sunt honesta nec gloriosa, sed quicquid ex illis virtus adiit tractavitque, honestum et gloriosum facit; illa in medio posita sunt; interest, utrum malitia illis an virtus manum admoverit. Mors enim illa, quae in Catone gloriosa est, in Bruto statim turpis est et erubescenda. Hic est enim Brutus, qui cum periturus mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem: "praebebo," inquit, "ita vivam." Quae dementia est fugere, cum retro ire non possis ? "Praebebo," inquit, "ita vivam." Paene adiecit' "vel sub Antonio." O hominem dignum, qui vitae dederetur!

[13]Sed, ut coeperam dicere, vides ipsam mortem nec malum esse nec bonum; Cato illa honestissime usus est, turpissime Brutus. Omnis res quod non habuit decus, virtute addita sumit. Cubiculum lucidum dicimus, hoc idem obscurissimum est nocte.

[14]Dies illi lucem infundit, nox eripit; sic istis, quae a nobis indifferentia ac media dicuntur, divitiis, viribus, formae, honoribus, regno et contra morti, exilio, malae valetudini,doloribus quaeque alia aut minus aut magis pertimuimus, aut malitia aut virtus dat boni vel mali nomen. Massa per se nec calida nec frigida est; in fornacem coniecta concaluit, in aquam demissa[v2.n.248.1] refrixit. Mors honesta est per illud, quod honestum[v2.n.248.2] est, id est virtus et animus extrema contemnens.

[15]Est et horum, Lucili, quae appellamus media, grande discrimen. Non enim sic mors indifferens est, quomodo utrum capillos pares an inpares[v2.n.248.3] habeas. Mors inter illa est, quae mala quidem non sunt, tamen habent mali speciem; sui amor est et permanendi conservandique se insita voluntas atque aspernatio dissolutionis, quia videtur multa nobis bona eripere et nos ex hac, cui adsuevimus, rerum copia educere. Illa quoque res morti nos alienat, quod haec iam novimus, illa, ad quae transituri sumus, nescimus, qualia sint, et horremus ignota. Naturalis praeterea tenebrarum metus est, in quas adductura mors creditur.

[16]Itaque etiam si indifferens mors est, non tamen ea est, quae facile neglegi possit. Magna exercitatione durandus est animus, ut conspectum eius accessumque patiatur.

Mors contemni debet magis quam solet. Multa enim de illa credidimus. Multorum ingeniis certatum est ad augendam eius infamiam. Descriptus est carcer infernus et perpetua nocte oppressa regio, in qua Ingens ianitor Orci Ossa super recubans antro semesa cruento, Aeternum latrans exsangues terreat umbras.

Etiam cum persuaseris istas fabulas esse nec quicquam defunctis superesse, quod timeant, subit alius metus. Aeque enim timent, ne apud inferos sint, quam ne nusquam.

[17]His adversantibus, quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mortem quidni gloriosum sit et inter maxima opera mentis humanae ? Quae numquam ad virtutem exsurget, si mortem malum esse crediderit; exsurget, si putabit indifferens esse. Non recipit rerum natura, ut aliquis magno animo accedat ad id, quod malum iudicat; pigre veniet et cunctanter. Non est autem gloriosum, quod ab invito et tergiversante fit; nihil facit virtus, quia necesse est.

[18]Adice nunc, quod nihil honeste fit, nisi cui totus animus incubuit atque adfuit, cui nulla parte sui repugnavit. Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis. Hinc est, quod iubeat proposita perficere, illinc, quod retrahat et ab re suspecta ac periculosa fugiat. Igitur in diversa distrahitur; si hoc est, perit gloria. Virtus enim concordi animo decreta peragit. Non timet, quod facit.

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito

Qua tua te fortuna sinet.

[19]Non ibis audentior, si mala illa esse credideris. Eximendum hoc e pectore est; alioqui haesitabit inpetum moratura suspicio. Tradetur in id, quod invadendum est.

Nostri quidem videri volunt Zenonis interrogationem veram esse, fallacem autem alteram et falsam, quae illi opponitur. Ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad illos artificii veternosissimi nodos. Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat. Pro veritate simplicius agendum est, contra metum fortius.

[20]Haec ipsa, quae volvuntur ab illis, solvere malim et expendere, ut persuadeam, non ut inponam.

In aciem educturus exercitum pro coniugibus ac liberis mortem obiturum quomodo exhortantur ? Do tibi Fabios totum rei publicae bellum in unam transferentes domum. Laconas tibi ostendo in ipsis Thermopylarum angustiis positos. Nec victoriam sperant nec reditum. Ille locus illis sepulchrum futurus est.

[21]Quemadmodum exhortaris, ut totius gentis ruinam obiectis corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant ? Dices: " quod malum est, gloriosum non est; mors gloriosa est; mors ergo non malum " ? O efficacem contionem ! Quis post hanc dubitet se infestis ingerere mucronibus et stans mori ! At ille Leonidas quam fortiter illos adlocutus est! "Sic," inquit, "commilitones, prandete tamquam apud inferos cenaturi." Non in ore crevit cibus, non haesit in faucibus, non elapsus est manibus; alacres et ad prandium illi promiserunt et ad cenam.

[22]Quid? Dux ille Romanus, qui ad occupandum locum milites missos, cum per ingentem hostium exercitum ituri essent, sic adlocutus est: " ire, commilitones, illo necesse est, unde redire non est necesse."

Vides, quam simplex et imperiosa virtus sit; quem mortalium circumscriptiones vestrae fortiorem facere, quem erectiorem possunt ? Frangunt animum, qui numquam minus contrahendus est et in minuta ac spinosa cogendus, quam cum aliquid grande componitur.

[23]Non trecentis, sed omnibus mortalibus mortis timor detrahi debet. Quomodo illos doces malum non esse ? Quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus infantia inbuitur, evincis ? Quod auxilium invenis[v2.n.256.1] inbecillitati humanae ? Quid dicis, quo inflammati in media pericula inruant ? Qua oratione hunc timendi consensum, quibus ingeni viribus obnixam contra te persuasionem humani generis avertis ? Verba mihi captiosa conponis et interrogatiunculas nectis ? Magnis telis magna portenta feriuntur.

[24]Serpentem illam in Africa saevam et Romanis legionibus bello ipso terribiliorem frustra sagittis fundisque petierunt; ne Pythio quidem venerabilis erat, cum ingens magnitudo pro vastitate corporis solida ferrum et quicquid humanae torserant manus reiceret. Molaribus demum fracta saxis est. Et adversus mortem tu tam[v2.n.258.1] minuta iacularis? Subula leonem excipis ? Acuta sunt ista, quae dicis: nihil est acutius arista. Quaedam inutilia et inefficacia ipsa subtilitas reddit. VALE.

Letter 83

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Singulos dies tibi meos et quidem totos indicari iubes; bene de me iudicas, si nihil esse in illis putas, quod abscondam. Sic certe vivendum est, tamquam in conspectu vivamus; sic cogitandum, tamquam aliquis in pectus intimum introspicere[v2.n.258.2] possit; et potest. Quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum ? Nihil deo clusum est. Interest animis nostris et cogitationibus mediis intervenit—sic intervenit, dico, tamquam aliquando discedat.

[2]Faciam ergo, quod iubes, et quid agam et quo ordine, libenter tibi scribam. Observabo me protinus et, quod est utilissimum, diem meum recognoscam. Hoc nos pessimos facit, quod nemo vitam suam respicit. Quid facturi simus cogitamus. Atqui consilium futuri ex praeterito venit.

[3]Hodiernus dies solidas est; nemo ex illo quicquam mihi eripuit. Totus inter stratum lectionemque divisus est. Minimum exercitationi corporis datum, et hoc nomine ago gratias senectuti: non magno mihi constat; cum me movi, lassus sum. Hic autem est exercitationis etiam fortissimis finis.

[4]Progymnastas meos quaeris ? Unus mihi sufficit Pharius[v2.n.260.1] puer, ut scis, amabilis, sed mutabitur. Iam aliquem teneriorem quaero. Hic quidem ait nos eandem crisin habere, quia utrique dentes cadunt. Sed iam vix illum adsequor currentem et intra paucissimos dies non potero; vide, quid exercitatio cotidiana proficiat. Cito magnum intervallum fit inter duos in diversum euntes. Eodem tempore ille adscendit, ego descendo, nec ignoras, quanto ex his velocius alterum fiat. Mentitus sum; iam enim aetas nostra non descendit, sed cadit.

[5]Quomodo tamen hodiernum certamen nobis cesserit quaeris ? Quod raro cursoribus evenit, hieran fecimus. Ab hac fatigatione magis quam exercitatione in frigidam descendi; hoc apud me vocatur parum calda. Ille tantus psychrolutes, qui kalendis Ianuariis euripum salutabam, qui anno novo quemadmodum legere, scribere, dicere aliquid, sic auspicabar in Virginem desilire, primum ad Tiberim transtuli castra, deinde ad hoc solium, quod, cum fortissimus sum et omnia bona fide fiunt, sol temperat. Non multum mihi ad balneum superest.

[6]Panis deinde siccus et sine mensa prandium, post quod non sunt lavandae manus. Dormio minimum. Consuetudinem meam nosti: brevissimo somno utor et quasi interiungo. Satis est mihi vigilare desisse. Aliquando dormisse me scio, aliquando suspicor.

[7]Ecce circensium obstrepit clamor. Subita aliqua et universa voce feriuntur aures meae. Nec cogitationem meam excutiunt, ne interrumpunt quidem. Fremitum patientissime fero. Multae voces et in unum confusae pro fluctu mihi sunt aut vento silvam verberante et ceteris sine intellectu sonantibus.

[8]Quid ergo est nunc, cui animum adiecerim ? Dicam. Superest ex hesterno mihi cogitatio: quid sibi voluerint prudentissimi viri, qui rerum maximarum probationes levissimas et perplexas fecerunt, quae ut sint verae, tamen mendacio similes sunt.

[9]Vult nos ab ebrietate deterrere Zenon, vir maximus, huius sectae fortissimae ac sanctissimae conditor. Audi ergo, quemadmodum colligat virum bonum non futurum ebrium: "ebrio secretum sermonem nemo committit; viro autem bono committit; ergo vir bonus ebrius non erit." Quemadmodum opposita interrogatione simili derideatur, adtende. Satis est enim unam ponere ex multis: "dormienti nemo secretum sermonem committit; viro autem bono committit; vir bonus ergo non dormit."

[10]Quo uno modo potest, Posidonius Zenonis nostri causam agit, sed ne sic quidem, ut existimo, agi potest. Ait enim ebrium duobus modis dici: altero, cum aliquis vino gravis est et inpos sui; altero, si solet ebrius fieri et huic obnoxius vitio est. Hunc a Zenone dici, qui soleat fieri ebrius, non qui sit.

[11]Huic autem neminem commissurum arcana, quae per vinum eloqui possit. Quod est falsum. Prima enim illa interrogatio conplectitur eum, qui est ebrius, non eum, qui futurus est. Plurimum enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum. Potest et qui ebrius est, tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse. Itaque id intellego, quod significari verbo isto solet, praesertim cum ab homine diligentiam professo ponatur et verba examinante. Adice nunc quod, si hoc intellexit Zenon et nos intellegere voluit, ambiguitate verbi quaesiit locum fraudi, quod faciendum non est, ubi veritas quaeritur.

[12]Sed sane hoc senserit; quod sequitur, falsum est, ei qui soleat ebrius fieri, non committi sermonem secretum. Cogita enim, quam multis militibus non semper sobriis et imperator et tribunus et centurio tacenda mandaverint. De illa C. Caesaris caede, illius dico, qui superata Pompeio rem publicam tenuit, tam creditum est Tillio Cimbro[v2.n.266.1] quam C Cassio. Cassius tota vita aquam bibit, Tillius Cimber et nimius erat in vino et scordalus. In hanc rem locutus est ipse: " ego," inquit, " quemquam feram, qui vinum ferre non possum?"

[13]Sibi quisque nunc nominet eos, quibus scit et vinum male credi et sermonem bene, unum tamen exemplum, quod occurrit mihi, referam, ne intercedat Instruenda est enim vita exemplis inlustribus. Non semper confugiamus ad vetera.

[14]L. Piso, urbis custos, ebrius ex quo semel factus est, fuit. Maiorem noctis partem in convivio exigebat; usque in horam fere sextam dormiebat; hoc eius erat matutinum. Officium tamen suum, quo tutela urbis continebatur, diligentissime administravit. Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta relinqueret et invisa.

[15]Puto, quia illi bene cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum et vino madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, obpressus inexcitabili somno tolleretur. Huic tamen Tiberius multa sua manu scripsit, quae committenda ne ministris quidem suis iudicabat. Nullum Cosso aut privatum secretum aut publicum elapsum est.

[16]Itaque declamationes istas de medio removeamus: " Non est animus in sua potestate ebrietate devinctus. Quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur et omne, quod in imo iacet, in summam partem vis caloris eiectat; sic vino exaestuante, quicquid in imo iacet abditum, effertur et prodit in medium. Onerati mero quemadmodum non continent cibum vino redundante, ita ne secretum quidem. Quod suum alienumque est, pariter effundunt."

[17]Sed quamvis hoc soleat accidere, ita et illud solet, ut cum iis, quos sciamus libentius bibere, de rebus necessariis deliberemus. Falsum ergo est hoc, quod patrocinii loco ponitur, ei qui soleat ebrius fieri, non dari tacitum.

Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit.

[18]Nam de illo videbimus, an sapientis animus nimio vino turbetur et faciat ebriis solita; interim, si hoc colligere vis virum bonum non debere ebrium fieri, cur syllogismis agis ? Dic, quam turpe sit plus sibi ingerere quam capiat et stomachi sui non nosse mensuram, quam multa ebrii faciant, quibus sobrii erubescant, nihil aliud esse ebrietatem quam voluntariam insaniam. Extende in plures dies illum ebrii habitum; numquid de furore dubitabis ?

[19]Nunc quoque non est minor, sed brevior. Refer Alexandri Macedonis exemplum, qui Clitum, carissimum sibi ac fidelissimum, inter epulas transfodit et intellecto facinore mori voluit, certe debuit.[v2.n.270.1] Omne vitium ebrietas et incendit et detegit, obstantem malis conatibus verecundiam removet. Plures enim pudore peccandi quam bona voluntate prohibitis abstinent.

[20]Ubi possedit animum nimia vis vini, quicquid mali latebat, emergit. Non facit ebrietas vitia, sed protrahit; tunc libidinosus ne cubiculum quidem expectat, sed cupiditatibus suis quantum petierunt sine dilatione permittit; tunc inpudicus morbum profitetur ac publicat; tunc petulans non linguam, non manum continet. Crescit insolenti superbia, crudelitas saevo, malignitas livido.

[21]Omne vitium laxatur[v2.n.270.2] et prodit. Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit. Tunc tamen utcumque tolerabile est, dum illi vis sua est; quid, cum somno vitiatur et quae ebrietas fuit, cruditas facta est ?

[22]Cogita, quas clades ediderit publica ebrietas; haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinaci[v2.n.272.1] bello defensa moenia patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit.

[23]Alexandrum, cuius modo feci mentionem, tot itinera, tot proelia, tot hiemes, per quas victa temporum locorumque difficultate transierat, tot flumina ex ignoto cadentia, tot maria tutum dimiserunt; intemperantia Iubendi et ille Herculaneus ac fatalis scyphus condidit.

[24]Quae gloria est capere multum ? Cum penes te palma fuerit et propinationes tuas strati somno ac vomitantes recusaverint, cum superstes toti convivio fueris, cum omnes viceris virtute magnifica et nemo vini tam capax fuerit, vincens a dolio.

[25]M. Antonium, magnum virum et ingenii nobilis, quae alia res perdidit et in externos mores ac vitia non Romana traiecit quam ebrietas nec minor vino Cleopatrae amor? Haec illum res hostem rei publicae, haec hostibus suis imparem reddidit; haec crudelem fecit, cum capita principum civitatis cenanti referrentur, cum inter apparatissimas epulas luxusque regales ora ac manus proscriptorum recognosceret, cum vino gravis sitiret tamen sanguinem. Intolerabile erat, quod ebrius fiebat, cum haec faceret; quanto intolerabilius, quod haec in ipsa ebrietate faciebat!

[26]Fere vinolentiam crudelitas sequitur; vitiatur enim exasperaturque sanitas mentis. Ut querulos difficilesque[v2.n.274.1] faciunt diutini morbi et ad minimam rabidos[v2.n.274.2] offensionem, ita ebrietates continuae efferant animos. Nam eum saepe apud se non sint,[v2.n.274.3] consuetudo insaniae durat et[v2.n.274.4] vitia vino concepta etiam sine illo valent.

[27]Dic ergo, quare sapiens non debeat ebrius fieri. Deformitatem rei et inportunitatem ostende rebus, non verbis. Quod facillimum est, proba istas, quae voluptates vocantur, ubi transcenderant modum, poenas esse. Nam si illud argumentaberis, sapientem multo vino inebriari et retinere rectum tenorem, etiam si temulentus sit; licet colligas nec veneno poto moriturum nec sopore sumpto dormiturum nec elleboro accepto, quicquid in visceribus haerebit, eiecturum deiecturumque. Sed si temptantur pedes, widely used by the ancients. It was also applied in cases of mental derangement. The native Latin term is veratrum. lingua non constat, quid est, quare illum existimes in parte sobrium esse, in parte ebrium ? VALE.

Book 11

Letter 84

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Itinera ista, quae segnitiam mihi excutiunt, et valitudini meae prodesse iudico et studiis. Quare valitudinem adiuvent, vides: cum pigrum me[v2.n.276.1] et neglegentem corporis litterarum amor faciat, aliena opera exerceor; studio quare prosint, indicabo: a lectionibus nihil[v2.n.276.2] recessi. Sunt autem, ut existimo, necessariae, primum ne sim me uno contentus; deinde ut, cum ab aliis quaesita cognovero, tum et de inventis iudicem et cogitem de inveniendis. Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit.

[2]Nec scribere tantum nec tantum legere debemus; altera res contristabit vires et exhauriet, de stilo dico, altera solvet ac diluet. Invicem hoc et illo commeandum est et alterum altero temperandum, ut quicquid lectione collectum est, stilus redigat in corpus.

[3]Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae vagantur et flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quicquid attulere, disponunt ac per favos digerunt et, ut Vergilius noster ait, liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas.

[4]De illis non satis constat, utrum sucum ex floribus ducant, qui protinus mel sit, an quae collegerunt, in hunc saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutent. Quibusdam enim placet non faciendi mellis scientiam esse illis, sed colligendi. Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior gignat. In nostris quoque herbis vim eandem, sed minus manifestam et notabilem poni, quam persequatur et contrahat animal huic rei genitum. Quidam existimant conditura et dispositione in hanc qualitatem verti, quae ex tenerrimis virentium florentiumque decerpserint, non sine quodam, ut ita dicam, fermento, quo in unum diversa coalescunt.

[5]Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar,[v2.n.278.1] nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat. Quod in corpore nostro videmus sine ulla opera nostra facere naturam:

[6] alimenta, quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera sunt; at cum ex eo, quod erant, mutata sunt, tum demum in vires et in sanguinem transeunt. Idem in his, quibus aluntur ingenia, praestemus, ut quaecumque hausimus, non patiantur integra esse, ne aliena sint.

[7]Concoquamus illa; alioqui in memoriam ibunt, non in ingenium. Adsentiamur illis fideliter et nostra faciamus, ut unum quiddam fiat ex multis, sicut unus numerus fit ex singulis, cum minores summas et dissidentes conputatio una comprendit. Hoc faciat animus noster: omnia, quibus est adiutus, abscondat, ipsum tantum ostendat, quod effecit.

[8]Etiam si cuius in te comparebit similitudo, quem admiratio tibi altius fixerit, similem esse te volo quomodo filium, non quomodo imaginem; imago res mortua est. "Quid ergo? Non intellegetur, cuius imiteris orationem, cuius argumentationem, cuius sententias?" Puto aliquando ne intellegi quidem posse, si imago vera sit; haec enim[v2.n.280.1] omnibus, quae ex quo velut exemplari traxit, formam suam inpressit, ut in unitatem illa conpetant.[v2.n.280.2] Non vides, quam multorum vocibus chorus constet ?

[9]Unus tamen ex omnibus redditur; aliqua illic acuta est, aliqua gravis, aliqua media. Accedunt viris feminae, interponuntur tibiae.

[10]Singulorum illic latent voces, omnium apparent. De choro dico, quem veteres philosophi noverant; in commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit. Cum omnes vias ordo canentium inplevit et cavea aeneatoribus[v2.n.282.1] cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis.

Talem animum nostrum esse volo; multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatum exempla, sed in unum conspirata. "

[11]Quomodo," inquis, "hoc effici poterit?" Adsidua intentione; si nihil egerimus nisi ratione suadente. Hanc si audire volueris, dicet tibi: relinque ista iamdudum, ad quae discurritur. Relinque divitias, aut periculum possidendum aut onus. Relinque corporis atque animi voluptates; molliunt et enervant. Relinque ambitum; tumida res est, vana, ventosa, nullum habet terminum, tam sollicita est, ne quem ante se videat, quam ne quem post se.[v2.n.282.2] Laborat invidia et quidem duplici; vides autem, quam miser sit, si is cui invidetur et invidet.

[12]Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina ? Multum habent contumeliarum, ut intres, plus, cum intraveris. Praeteri istos gradus divitum et magno adgestu suspensa vestibula; non in praerupto tantum istic stabis, sed in lubrico. Huc potius te ad sapientiam derige tranquillissimasque res eius et simul amplissimas pete.

[13]Quaecumque videntur eminere in rebus humanis, quamvis pusilla sint et comparatione humillimorum extent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur. Confragosa in fastigium dignitatis via est; at si conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te, quae pro excelsissimis habentur, aspicies, sed tamen venies ad summa per planum. VALE.

Letter 85

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Peperceram tibi et quicquid nodosi adhuc supererat, praeterieram, contentus quasi gustum tibi dare eorum, quae a nostris dicuntur, ut probetur virtus ad explendam beatam vitam sola satis efficax. Iubes me quicquid est interrogationum aut nostrarum aut ad traductionem nostram excogitatarum comprendere. Quod si facere voluero, non erit epistula, sed liber. Illud totiens testor, hoc me argumentorum genere non delectari. Pudet in aciem descendere pro dis hominibusque susceptam subula armatum.

[2]" Qui prudens est, et temperans est. Qui temperans est, et constans. Qui constans est, inperturbatus est. Qui inperturbatus est, sine tristitia est. Qui sine tristitia est, beatus est; ergo prudens beatus est et prudentia ad beatam vitam satis est."

[3]Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur, tamquam inperturbatus dicatur, qui raro perturbatur et modice, non qui numquam. Item sine tristitia eum dici aiunt, qui non est obnoxius tristitiae nec frequens nimiusve in hoc vitio. Illud enim humanam naturam negare, alicuius animum inmunem esse tristitia. Sapientem non vinci maerore, ceterum tangi. Et cetera in hunc modum sectae suae respondentia.

[4]Non his tollunt adfectus, sed temperant. Quantulum autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior ? Quid, si miretur velocitatem suam Ladas[v2.n.286.1] ad claudos debilesque respiciens ?

Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina nec cursu teneras laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter celeres nec tingueret aequore plantas. Haec est pernicitas per se aestimata, non quae tardissimorum conlatione laudatur. Quid, si sanum voces leviter febricitantem ? Non est bona valitudo mediocritas morbi. "

[5]Sic," inquit, "sapiens inperturbatus dicitur, quomodo apyrina dicuntur, non quibus nulla inest duritia granorum, sed quibus minor." Falsum est. Non enim deminutionem malorum in bono viro intellego, sed vacationem; nulla debent esse, non parva. Nam si ulla sunt, crescent et interim inpedient. Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat.

[6]Si das aliquos adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et velut torrente quodam auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum des,[v2.n.288.1] cum quo conluctetur, sed omnis. Plus potest quamvis mediocrium turba quam posset unius magni violentia.

[7]Habet pecuniae cupiditatem, sed modicam. Habet ambitionem, sed non concitatam. Habet iracundiam, sed placabilem. Habet inconstantiam, sed minus vagam ac mobilem. Habet libidinem non insanam. Melius cum illo ageretur, qui unum vitium integrum haberet, quam cum eo, qui leviora quidem, sed omnia.

[8]Deinde nihil interest, quam magnus sit adfectus; quantumcumque est, parere nescit, consilium non accipit. Quemadmodum rationi nullum animal optemperat, non ferum, non domesticum et mite, natura enim illorum est surda suadenti; sic non secuntur, non audiunt adfectus, quantulicumque sunt. Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt, et cum minime expectaveris, exasperatur torvitas mitigata. Numquam bona fide vitia mansuescunt.

[9]Deinde, si ratio proficit, ne incipient quidem adfectus; si invita ratione coeperint, invita perseverabunt. Facilius est enim initia illorum prohibere quam impetum regere. Falsa est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco habenda, quo si quis diceret modice insaniendum, modice aegrotandum.

[10]Sola virtus habet, non recipiunt animi mala temperamentum. Facilius sustuleris illa quam rexeris. Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia[v2.n.290.1] ? Ergo inmoderati sunt et adfectus.

[11]Ab his enim ad illa transitur. Deinde si das aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus[v2.n.290.2] pravis, non erunt in nostra potestate. Quare ?Quia extra nos sunt, quibus inritantur. Itaque crescent, prout magnas habuerint[v2.n.290.3] minoresve causas, quibus concitentur. Maior erit timor, si plus, quo exterreatur, aut propius aspexerit, acrior cupiditas, quo illam amplioris rei spes evocaverit.

[12]Si in nostra potestate non est, an sint adfectus, ne illud quidem est, quanti sint; si ipsis permisisti incipere, cum causis suis crescent tantique erunt, quanti fient. Adice nunc, quod ista, quamvis exigua sint, in maius excedunt. Numquam perniciosa servant modum. Quamvis levia initia morborum serpunt et aegra corpora minima interdum mergit accessio.

[13]Illud vero cuius dementiae est, credere, quarum rerum extra nostrum arbitrium posita principia sunt, earum nostri esse arbitrii terminos ? Quomodo ad id timendum satis valeo, ad quod prohibendum parum valui, cum facilius sit excludere quam admissa conprimere?

[14]Quidam ita distinxerunt, ut dicerent: " Temperans ac prudens positione quidem mentis et habitu tranquillus est, eventu non est. Nam, quantum ad habitum mentis suae, non perturbatum nec contristatur nec timet, sed multae extrinsecus causae incidunt, quae illi perturbationem adferant."

[15]Tale est, quod volunt dicere: iracundum quidem illum non esse, irasci tamen aliquando; et timidum quidem non esse, timere tamen aliquando; id est, vitio timoris carere, adfectu non carere. Quod si recipitur, usu frequenti timor transibit in vitium, et ira in animum admissa habitum illum ira parentis animi retexet.

[16]Praeterea si non contemnit venientes extrinsecus causas et aliquid timet, cum fortiter eundum erit adversus tela, ignes, pro patria, legibus, libertate, cunctanter exibit et animo recedente.

[17]Non cadit autem in sapientem haec diversitas mentis.

Illud praeterea iudico observandum, ne duo, quae separatim probanda sunt, misceamus. Per se enim colligitur unum bonum esse, quod honestum, per se rursus, ad vitam beatam satis esse virtutem. Si unum bonum est, quod honestum, omnes concedunt ad beate vivendum sufficere virtutem; e contrario non remittetur, si beatum sola virtus facit, unum bonum esse, quod honestum est.

[18]Xenocrates et Speusippus putant beatum vel sola virtute fieri posse, non tamen unum bonum esse, quod honestum est. Epicurus quoque iudicat eum qui[v2.n.294.1] virtutem habeat, beatum esse, sed ipsam virtutem non satis esse ad beatam vitam, quia beatum efficiat voluptas, quae ex virtute est, non ipsa virtus. Inepta distinctio. Idem enim negat umquam virtutem esse sine voluptate; ita si ei iuncta semper est atque inseparabilis, et sola satis est. Habet enim secum voluptatem, sine qua non est, etiam cum sola est.

[19]Illud autem absurdum est, quod dicitur beatum quidem futurum vel sola virtute, non futurum autem perfecte beatum. Quod quemadmodum fieri possit, non reperio. Beata enim vita bonum in se perfectum habet, inexsuperabile. Quod si est, perfecte beata est.

Si deorum vita nihil habet maius aut melius, beata autem vita divina est; nihil habet, in quod amplius possit attolli.

[20]Praeterea si beata vita nullius est indigens, omnis beata vita perfecta est eademque est et beata et beatissima. Numquid dubitas, quin beata vita summum bonum sit ? Ergo si summum bonum habet, summe beata est. Quemadmodum summum bonum adiectionem non recipit (quid enim supra summum erit ?), ita ne beata quidem vita, quae sine summo bono non est. Quod si aliquem magis beatum induxeris, induces et multo magis; innumerabilia discrimina summi boni facies, cum summum bonum intellegam, quod supra se gradum non habet.

[21]Si est aliquis minus beatus quam alius, sequitur, ut hic alterius vitam beatioris magis concupiscet quam suam. Beatus autem nihil suae praefert. Utrumlibet ex his incredibile est: aut aliquid beato restare, quod esse quam quod est malit, aut id illum non malle, quod illo[v2.n.296.1] melius est. Utique enim quo prudentior est, hoc magis se ad id, quod est optimum, extendet et id omni modo consequi cupiet. Quomodo autem beatus est, qui cupere etiamnunc potest, immo qui debet ?

[22]Dicam, quid sit, ex quo veniat hic error: nesciunt beatam vitam unam esse. In optimo illam statu ponit qualitas sua, non magnitudo. Itaque in aequo est longa et brevis, diffusa et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in unum coacta. Qui illam numero aestimat et mensura et partibus, id illi, quod habet eximium, eripit. Quid autem est in beata vita eximium ? Quod plena est.

[23]Finis, ut puto, edendi bibendique satietas est. Hic plus edit, ille minus; quid refert ? Uterque iam satur est. Hic plus bibit, ille minus; quid refert ? Uterque non sitit. Hic pluribus annis vixit, hic paucioribus; nihil interest, si tam illum multi anni beatum fecerunt quam hunc pauci. Ille, quem tu minus beatum vocas, non est beatus; non potest nomen inminui.

[24]" Qui fortis est, sine timore est. Qui sine timore est, sine tristitia est. Qui sine tristitia est, beatus est." Nostrorum haec interrogatio est. Adversus hanc sic respondere conantur: falsam nos rem et controversiosam pro confessa vindicare, eum, qui fortis est, sine timore esse. "Quid ergo?" inquit, "fortis inminentia mala non timebit? Istuc dementis alienatique, non fortis est. Ille vero," inquit, "moderatissime timet, sed in totum extra metum non est."

[25]Qui hoc dicunt, rursus in idem revolvuntur, ut illis virtutum loco sint minora vitia. Nam qui timet quidem, sed rarius et minus, non caret malitia, sed leviore vexatur. " At enim dementem puto, qui mala imminentia non extimescit." Verum est, quod dicis, si mala sunt; sed si scit mala illa non esse et unam tantum turpitudinem malum iudicat, debebit secure pericula aspicere et aliis timenda contemnere. Aut si stulti et amentis est mala non timere, quo quis prudentior est, hoc timebit magis. "

[26]Ut vobis," inquit, " videtur, praebebit se periculis fortis." Minime; non timebit illa, sed vitabit. Cautio illum decet, timor non decet. "Quid ergo?" inquit, "mortem, vincla, ignes, alia tela fortunae non timebit ? " Non. Scit enim illa non esse mala, sed videri. Omnia ista humanae vitae formidines[v2.n.300.1] putat.

[27]Describe captivitatem, verbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes vel per morbum vel per iniuriam et quicquid aliud adtuleris: inter lymphatos metus numerat. Ista timidis timenda sunt. An id existimas malum, ad quod aliquando nobis nostra sponte veniendum est?

[28]Quaeris quid sit malum ? Cedere iis, quae mala vocantur, et illis libertatem suam dedere, pro qua cuncta patienda sunt. Perit libertas, nisi illa contemnimus, quae nobis iugum inponunt. Non dubitarent, quid conveniret forti viro, si scirent, quid esset fortitudo. Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio; scientia est distinguendi, quid sit malum et quid non sit. Diligentissima in tutela sui[v2.n.302.1] fortitudo est et eadem patientissima eorum, quibus falsa species malorum est. "

[29]Quid ergo ? Si ferrum intentatur cervicibus viri fortis, si pars subinde alia atque alia suffoditur, si viscera sua in sinu suo vidit, si ex intervallo, quo magis tormenta sentiat, reperitur et per adsiccata viscera recens demittitur sanguis, non timet? Istum tu dices nec dolere?" Iste vero dolet. Sensum enim hominis nulla exuit virtus. Sed non timet; invictus ex alto dolores suos spectat. Quaeris quis tunc animus illi sit ? Qui aegrum amicum adhortantibus.

[30]" Quod malum est, nocet. Quod nocet, deteriorem facit. Dolor et paupertas deteriorem non faciunt; ergo mala non sunt." "Falsum est," inquit, "quod proponitis; non enim, si quid nocet, etiam deteriorem facit. Tempestas et procella nocet gubernatori, non tamen illum deteriorem facit."

[31]Quidam e Stoicis ita adversus hoc respondent: deteriorem fieri gubernatorem tempestate ac procella, quia non possit id, quod proposuit, efficere nec tenere cursum suum; deteriorem illum in arte sua non fieri, in opere fieri. Quibus Peripateticus "ergo," inquit, "et sapientem deteriorem faciet paupertas, dolor et quicquid aliud tale fuerit. Virtutem enim illi non eripiet, sed opera eius inpediet."

[32]Hoc recte diceretur, nisi dissimilis esset gubernatoris condicio et sapientis. Huic enim propositum est in vita agenda non utique, quod temptat, efficere, sed omnia recte facere. Gubernatori propositum est utique navem in portum perducere. Artes ministrae sunt, praestare debent, quod promittunt. Sapientia domina rectrixque est; artes serviunt vitae, sapientia imperat.

[33]Ego aliter respondendum iudico: nec artem gubernatoris deteriorem ulla tempestate fieri nec ipsam administrationem artis. Gubernator tibi non felicitatem promisit, sed utilem operam et navis regendae scientiam. Haec eo magis apparet, quo illi magis aliqua fortuita vis obstitit. Qui hoc potuit dicere "Neptune, numquam hanc navem nisi rectam," arti satis fecit; tempestas non opus gubernatoris impedit, sed successum. "

[34]Quid ergo ? " inquit, " non nocet gubernatori ea res, quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat ? " Non tamquam gubernatori, sed tamquam naviganti nocet; alioqui gubernator ille non est. Gubernatoris[v2.n.306.1] artem adeo non inpedit, ut ostendat; tranquillo enim, ut aiunt, quilibet gubernator est. Navigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est.

[35]Duas personas habet gubernator: alteram communem cum omnibus, qui eandem conscenderunt navem: ipse quoque vector est; alteram propriam: gubernator est. Tempestas tamquam vectori nocet, non tamquam gubernatori.

[36]Deinde gubernatoris ars alienum bonum est: ad eos, quos vehit, pertinet, quomodo medici ad eos, quos curat. Commune bonum est sapientis[v2.n.306.2] : est et eorum, cum quibus vivit, et proprium ipsius. Itaque gubernatori fortasse noceatur,[v2.n.306.3] cuius ministerium aliis[v2.n.306.4] promissum tempestate inpeditur; sapienti non nocetur a paupertate, non a dolore, non ab aliis tempestatibus vitae.

[37]Non enim prohibentur opera eius omnia, sed tantum ad alios pertinentia; ipse semper in actu est, in effectu tunc maximus, cum illi fortuna se opposuit. Tunc enim ipsius sapientiae negotium agit, quam diximus et alienum bonum esse et suum.

[38]Praeterea ne aliis quidem tunc prodesse prohibetur, cum illum aliquae necessitates premunt. Propter paupertatem prohibetur docere, quemadmodum tractanda res publica sit, at illud docet, quemadmodum sit tractanda paupertas. Per totam vitam opus eius extenditur.

Ita nulla fortuna, nulla res actus sapientis excludit. Id enim ipsum agit, quo alia agere prohibetur. Ad utrosque casus aptus est: bonorum rector est, malorum victor.

[39]Sic, inquam, se exercuit, ut virtutem tam in secundis quam in adversis exhiberet nec materiam eius, sed ipsam intueretur. Itaque nec paupertas illum nec dolor nec quicquid aliud imperitos avertit et praecipites agit, prohibet. Tu illum premi putas malis ?

[40]Utitur. Non ex ebore tantum Phidias sciebat facere simulacra; faciebat ex aere. Si marmor illi, si adhuc viliorem materiam obtulisses, fecisset, quale ex illa fieri optimum posset. Sic sapiens virtutem, si licebit, in divitiis explicabit, si minus, in paupertate; si poterit, in patria, si minus, in exilio; si poterit, imperator, si minus, miles; si poterit, integer, si minus, debilis. Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet.

[41]Certi sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum expavescenda[v2.n.308.1] hominem pati subigunt[v2.n.308.2] nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant. Leonibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem. Sic sapiens artifex est domandi mala. Dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium ubique horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt. VALE.

Letter 86

Seneca Lucilio suo salutem

[1]In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicor. Animum quidem eius in caelum, ex quo erat, redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit, hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit, sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico, cum reliquit patriam, quam cum defendit; aut Scipio Romae esse debebat aut Roma in libertate. "

[2]Nihil," inquit, " volo derogare legibus, nihil institutis. Aequum inter omnes cives ius sit. Utere sine me beneficio meo, patria. Causa tibi libertatis fui, ero et argumentum; exeo, si plus quam tibi expedit, crevi."

[3]Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium voluntarium secessit et civitatem exoneravit ? Eo perducta res erat, ut aut libertas Scipioni aut Scipio libertati faceret iniuriam. Neutrum fas erat. Itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis.

[4]Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatur, silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam, quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua; non videbatur maioribus nostris caldum nisi obscurum. Magna ergo me voluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros.

[5]In hoc angulo ille Carthaginis horror, cui Roma debet, quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum. Exercebat enim opere se terramque, ut mos fuit priscis, ipse subigebat. Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pavimentum tam vile sustinuit.

[6]At nunc quis est, qui sic lavari sustineat ? Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita[v2.n.312.1] demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.

[7]Et adhuc plebeias fistulas loquor; quid, cum ad balnea libertinorum pervenero ? Quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium, sed in ornamentum positarum inpensae causa! Quantum aquarum per gradus cum fragore labentium ! Eo deliciarum pervenimus, ut nisi gemmas calcare nolimus.

[8]In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam fenestrae muro lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti lumen admitterent; at nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt, ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt. Itaque quae concursum et admirationem habuerant, cum dedicarentur, devitantur et in[v2.n.314.1] antiquorum numerum reiciuntur, cum aliquid novi luxuria commenta est, quo ipsa se obrueret.

[9]At olim et pauca erant balnea nec ullo cultu exornata. Cur enim exornaretur res quadrantaria et in usum, non in oblectamentum reperta ? Non suffundebatur aqua nec recens semper velut ex calido fonte currebat, nec referre credebant, in quam perlucida sordes deponerent.

[10]Sed, di boni, quam iuvat illa balinea intrare obscura et gregali tectorio inducta, quae scires Catonem tibi aedilem aut Fabium Maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua temperasse ? Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca, quae populum receptabant, exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc, quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem, ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat. Nihil mihi videtur iam interesse, ardeat balineum an calcat.

[11]Quantae nunc aliqui rusticitatis damnant Scipionem, quod non in caldarium suum latis specularibus diem admiserat, quod non in multa luce decoquebatur et expectabat,[v2.n.316.1] ut in balneo concoqueret. O hominem calamitosum! Nesciit[v2.n.316.2] vivere. Non saccata aqua lavabatur, sed saepe turbida et, cum plueret vehementius, paene lutulenta. Nec multum eius intererat, an[v2.n.316.3] sic lavaretur; veniebat enim ut sudorem illic ablueret, non ut unguentum.

[12]Quas nunc quorundam voces futuras credis ? " Non invideo Scipioni; vere in exilio vixit, qui sic lavabatur." Immo, si scias, non cotidie lavabatur. Nam, ut aiunt, qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lavabantur. Hoc loco dicet aliquis: "olim[v2.n.316.4] liquet mihi inmundissimos fuisse. Quid putas illos oluisse?" Militiam, laborem, virum. Postquam munda balnea inventa sunt, spurciores sunt.

[13]Descripturus infamem et nimiis[v2.n.318.1] notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait ?

Pastillos Buccillus olet.

Dares nunc Buccillum; proinde esset ac si hircum oleret, Gargonii loco esset, quem idem Horatius Buccillo opposuit. Parum est sumere unguentum, nisi bis die terque renovatur, ne evanescat in corpore. Quid, quod hoc odore tamquam suo gloriantur ?

[14]Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissime patre familiae, is enim nunc huius agri possessor est, quamvis vetus arbustum posse transferri. Hoc nobis senibus discere necessarium est, quorum nemo non olivetum alteri ponit. Quod vidi illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut deponere.[v2.n.318.2] [15]Te quoque proteget illa, quae

Tarda venit seris factura nepotibus umbram,

ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime, sed quid decentissime diceretur aspexit nec agricolas docere voluit, sed legentes delectare.

[16]Nam, ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie necesse fuit deprehendere, adscribam:

Vere fabis satio est: tunc te quoque, medica, putres

Accipiunt sulci, et milio venit annua cura.

An uno[v2.n.320.1] tempore ista ponenda sint et an utriusque verna sit satio, hinc aestimes licet: Iunius mensis est, quo tibi scribo, iam proclivis in Iulium; eodem die vidi fabam metentes, milium serentes.

[17]Ad olivetum revertar, quod vidi duobus modis depositum[v2.n.320.2] : magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo suo transtulit amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso, ex quo illae pependerant. Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit tantum, sed calcavit et pressit.

[18]Negat quicquam esse hac, ut ait, pisatione efficacius; videlicet frigus excludit et ventum. Minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas[v2.n.320.3] adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio. Rapum[v2.n.320.4] autem arboris, antequam obruat, radit.[v2.n.320.5] Ex omni enim materia, quae nudata est, ut ait, radices exeunt novae. Non plures autem super terram eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes. Statim enim ab imo vestietur nec magna pars quemadmodum in olivetis veteribus arida et retorrida erit.

[19]Alter ponendi modus hic fuit: ramos fortes nec corticis duri, quales esse novellarum arborum solent, eodem genere deposuit. Hi paulo tardius surgunt, sed cum tamquam a planta processerint, nihil habent in se abhorridum aut triste.

[20]Illud etiamnunc vidi, vitem ex arbusto suo annosam transferri; huius capillamenta quoque, si fieri potest, colligenda sunt, deinde liberalius sternenda vitis, ut etiam ex corpore radicescat. Et vidi non tantum mense Februario positas, sed etiam Martio exacto; tenent et conplexae sunt non suas ulmos.

[21]Omnes autem istas arbores, quae, ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina, quae si prodest, habemus pluviam in nostra potestate.

Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi adversarium paravit, sic ego parem te mihi. VALE.

Letter 87

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Naufragium, antequam navem adscenderem, feci. Quomodo acciderit, non adicio, ne et hoc putes inter Stoica paradoxa ponendum, quorum nullum esse falsum nec tam mirabile quam prima facie videtur, cum volueris, adprobabo, immo etiam si nolueris. Interim hoc me iter docuit, quam multa haberemus supervacua et quam facile iudicio possemus deponere, quae, si quando necessitas abstulit, non sentimus ablata.

[2]Cum paucissimis servis, quos unum capere vehiculum potuit, sine ullis rebus, nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maximus meus biduum iam beatissimum agimus. Culcita in terra iacet, ego in culcita. Ex duabus paenulis altera stragulum, altera opertorium facta est.

[3]De prandio nihil detrahi potuit; paratum fuit non magis hora, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus. Illae, si panem habeo, pro pulmentario sunt, si non habeo, pro pane. Cotidie mihi annum novum faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam maior est, quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, fecit sibi divitias nihil concupiscendo.

[4]Vehiculum, in quod inpositus sum, rusticum est; nudae vivere se ambulando testantur; mulio excalceatus, non propter aestatem. Vix a me obtineo, ut hoc vehiculum velim[v2.n.324.1] videri meum. Durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista, quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et inmobilem. Qui sordido vehiculo erubescit, pretioso gloriabitur.

[5]Parum adhuc profeci. Nondum audeo frugalitatem palam ferre. Etiamnunc curo opiniones viatorum. Contra totius generis humani opiniones mittenda vox erat: " Insanitis, erratis, stupetis ad supervacua, neminem aestimatis suo. Cum ad patrimonium ventum est, diligentissimi conputatores sic rationem ponitis singulorum, quibus aut pecuniam credituri estis aut beneficia, nam haec quoque iam expensa fertis:

[6] late possidet, sed multum debet; habet domum formosam, sed alienis nummis paratam: familiam nemo cito speciosiorem producet, sed nominibus non respondet; si creditoribus solverit, nihil illi supererit Idem in reliquis quoque facere debebitis, excutere quantum proprii quisque habeat."

[7]Divitem illum putas, quia aurea supellex etiam in via sequitur, quia in omnibus provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur, quia tantum suburbani agri possidet, quantum invidiose in desertis Apuliae possideret. Cum omnia dixeris, pauper est. Quare ? Quia debet. " Quantum ? " inquis. Omnia. Nisi forte iudicas interesse, utrum aliquis ab homine an a fortuna mutuum sumpserit.

[8]Quid ad rem pertinent mulae saginatae unius omnes coloris ? Quid ista vehicula caelata ?

Instratos ostro alipedes pictisque tapetis,

Aurea pectoribus demissa monilia pendent,

Tecti auro fulvom mandunt sub dentibus aurum.

Ista nec dominum meliorem possunt facere nec mulam.

[9]M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem, alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit, cantherio vehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret. O quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis in via[v2.n.328.1] cursores et Numidas et multum ante se pulveris agentem ! Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M. Cato videretur, hic, qui inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat, utrum se ad gladium locet an ad cultrum.

[10]O quantum erat saeculi decus, imperatorem triumphalem, censorium, quod super omnia haec est, Catonem uno caballo esse contentum et ne toto quidem ! Partem enim sarcinae ab utroque latere dependentes occupabant. Ita non omnibus obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso Catone defrictum ?

[11]Video non futurum finem in ista materia ullum, nisi quem ipse mihi fecero. Hic itaque conticescam, quantum ad ista, quae sine dubio talia divinavit futura, qualia nunc sunt, qui primus appellavit " inpedimenta." Nunc volo paucissimas adhuc interrogationes nostrorum tibi reddere ad virtutem pertinentes, quam satisfacere vitae beatae contendimus.

[12]"Quod bonum est, bonos facit. Nam et in arte musica quod bonum est, facit musicum. Fortuita bonum non faciunt. Ergo non sunt bona." Adversus hoc sic respondent Peripatetici, ut quod primum proponimus, falsum esse dicant. " Ab eo," inquiunt, " quod est bonum, non utique fiunt boni. In musica est aliquid bonum tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod aptatum ad usus canendi. Nihil tamen horum facit musicum."

[13]Hic respondebimus: " Non intellegitis, quomodo posuerimus quod bonum est in musica. Non enim id dicimus, quod instruit musicum, sed quod facit; tu ad supellectilem artis, non ad artem venis. Si quid autem in ipsa arte musica bonum est, id utique musicum faciet."

[14]Etiamnunc facere istuc[v2.n.330.1] planius volo. Bonum in arte musica duobus modis dicitur, alterum, quo effectus musici adiuvatur, alterum, quo ars. Ad effectum pertinent instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam non pertinent. Est enim artifex etiam sine istis; uti forsitan non potest arte. Hoc non est aeque duplex in homine; idem enim est bonum et hominis et vitae.

[15]"Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest, bonum non est. Opes autem et lenoni et lanistae contingunt. Ergo non sunt bona." "Falsum est," inquiunt, "quod proponitis. Nam et in grammatice et in arte medendi aut gubernandi videmus bona humillimis quibusque contingere."

[16]Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae, non consurgunt in altum nec fortuita fastidiunt. Virtus extollit hominem et super cara mortalibus conlocat; nec ea, quae bona, nec ea, quae mala vocantur, aut cupit nimis aut expavescit. Chelidon, unus ex Cleopatrae mollibus, patrimonium grande possedit. Nuper Natalis tam inprobae linguae quam inpurae, in cuius ore feminae purgabantur, et multorum heres fuit et multos habuit heredes. Quid ergo ? Utrum illum pecunia inpurum effecit an ipse pecuniam inspurcavit ? Quae sic in quosdam homines quomodo denarius in cloacam cadit.

[17]Virtus super ista consistit. Suo aere censetur. Nihil ex istis quolibet incurrentibus bonum iudicat. Medicina et gubernatio non interficit sibi ac suis admiratione talium rerum Qui non est vir bonus, potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus. Cui contingit habere rem non quamlibet, hunc non quemlibet dixeris; qualia quisque habet, talis est.

[18]Fiscus tanti est, quantum habet; immo in accessionem eius venit, quod habet. Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit? Idem evenit magnorum dominis patrimoniorum: accessiones illorum et appendices sunt.

Quare ergo sapiens magnus est? Quia magnum animum habet. Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit, bonum non esse.

[19]Itaque in dolentiam numquam bonum dicam; habet illam cicada, habet pulex. Ne quietem quidem et molestia vacare bonum dicam; quid est otiosius verme ? Quaeris, quae res sapientem faciat ? Quae deum. Des oportet illi divinum aliquid, caeleste, magnificum. Non in omnes bonum cadit nec quemlibet possessorem patitur.

[20]Vide

Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset:

Hic segetes, illic veniunt felicius uvae.

Arborei fetus alibi atque iniussa virescunt

Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,

India mittat ebur, molles sua tura Sabaei?

At Chalybes nudi ferrum.

[21]Ista in regiones discripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium, si invicem alius aliquid ab alio peteret. Summum illud bonum habet et ipsum suam sedem. Non nascitur, ubi ebur, nec ubi ferrum. Quis sit summi boni locus quaeris ? Animus. Hic nisi purus ac sanctus est, deum non capit.

[22]" Bonum ex malo non fit. Divitiae fiunt autem[v2.n.334.1] ex avaritia. Divitiae ergo non sunt bonum." " Non est," inquit, "verum, bonum ex malo non nasci. Ex sacrilegio enim et furto pecunia nascitur. Itaque malum quidem est sacrilegio enim et furtum, sed ideo, quia plura mala facit quam bona. Dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, tormentis et animi et corporis."

[23]Quisquis hoc dicit, necesse est recipiat sacrilegium, sicut malum sit, quia multa mala facit, ita bonum quoque ex aliqua parte esse, quia aliquid boni facit. Quo quid fieri portentuosius potest ? Quamquam[v2.n.336.1] sacrilegium, furtum, adulterium inter bona haberi prorsus persuasimus. Quam multi furto non erubescunt, quam multi adulterio gloriantur! Nam sacrilegia minuta puniuntur, magna in triumphis feruntur.

[24]Adice nunc, quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit et recte factum vocabitur: nostra enim actio est.[v2.n.336.2] Quod nullius mortalium cogitatio recipit.

Ergo bona nasci ex malo non possunt. Nam si, ut[v2.n.336.3] dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali adfert, si remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis, ex toto bonum erit. Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis est.

[25]Erras, inquam, si illa ad carnificem aut carcerem differs; statim puniuntur, cum facta sunt, immo dum fiunt. Non nascitur itaque ex malo bonum, non magis quam ficus ex olea. Ad semen nata respondent, bona degenerare non possunt. Quemadmodum ex turpi honestum non nascitur, ita ne ex malo quidem bonum. Nam idem est honestum et bonum.

[26]Quidam ex nostris adversus hoc sic respondent: " Putemus pecuniam bonum esse undecumque sumptam; non tamen ideo ex sacrilegio pecunia est, etiam si ex sacrilegio sumitur. Hoc sic intellege: in eadem urna et aurum est et vipera. Si aurum ex urna sustuleris, quia illic et vipera est, non ideo, inquam, mihi urna aurum dat, quia viperam habet, sed aurum dat, cum et viperam habeat. Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et sceleratum est sacrilegium, sed quia et lucrum habet. Quemadmodum in illa urna vipera malum est, non aurum, quod cum vipera iacet, sic in sacrilegio malum est scelus, non lucrum."

[27]A quibus dissentio[v2.n.338.1] : dissimillima enim utriusque rei condicio est. Illic aurum possum sine vipera tollere, hic lucrum sine sacrilegio facere non possum. Lucrum istud non est adpositum sceleri, sed inmixtum.

[28]"Quod dum consequi volumus, in multa mala incidimus, id bonum non est. Dum divitias autem consequi volumus, in multa mala incidimus; ergo divitiae bonum non sunt." "Duas," inquit, "significationes habet propositio vestra, unam: dum divitias consequi volumus, in multa nos mala incidere. In multa autem mala incidimus et dum virtutem consequi volumus. Aliquis dum navigat studii causa, naufragium fecit, aliquis captus est.

[29]Altera significatio talis est: per quod in mala incidimus, bonum non est. Huic propositioni non erit consequens per divitias nos aut per voluptates in mala incidere; aut si per divitias in multa mala incidimus, non tantum bonum non sunt divitiae, sed malum sunt; vos autem illas dicitis tantum bonum non esse. Praeterea," inquit, "conceditis divitias habere aliquid usus. Inter commoda illas numeratis; atqui eadem ratione ne[v2.n.340.1] commodum quidem erunt. Per illas enim multa nobis incommoda eveniunt."

[30]His quidam hoc respondent: " Erratis, qui incommoda[v2.n.340.2] divitiis inputatis. Illae neminem laedunt; aut sua nocet cuique stultitia aut aliena nequitia, sic quemadmodum gladius neminem occidit; occidentis telum est. Non ideo divitiae tibi nocent, si propter divitias tibi nocetur."

[31]Posidonius, ut ego existimo, melius, qui ait divitias esse causam malorum, non quia ipsae faciunt aliquid, sed quia facturos inritant. Alia est enim causa e(iiciens, quae protinus necesse est noceat, alia praecedens. Hanc praecedentem causam divitiae habent; inflant animos, superbiam pariunt, invidiam contrahunt et usque eo mentem alienant, ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet.

[32]Bona autem omnia carere culpa decet; pura sunt, non corrumpunt animos, non sollicitant. Extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore. Quae bona sunt fiduciam faciunt, divitiae audaciam. Quae bona sunt magnitudinem animi dant, divitiae insolentiam. Nihil autem alii est insolentia quam species magnitudinis falsa.

[33] " Isto modo," inquit, " etiam malum sunt divitia non tantum bonum non sunt." Essent malum, ipsae nocerent, si, ut dixi, haberent efficientem causam ; nunc praecedentem habent et quidem non inritantem tantum animos, sed adtrahentem. Specie enim boni offundunt veri similem ac plerisque credibilem.

[34]Habet virtus quoque praecedentem causan adducit invidiam,[v2.n.342.1] multis enim propter sapientiam multis propter iustitiam invidetur. Sed nec ex se hanc causam habet nec veri similem. Contra enim veri similior illa species hominum animis obicitur virtute, quae illos in amorem et admirationem vocet.

[35]Posidonius sic interrogandum ait : " quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, non sunt bona. Divitiae autem et bona valetudo et similia his nihil horum faciunt; ergo non sunt bona." Hanc interrogationem magis etiam nunc hoc modo intendit: "quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt. A fortuitis autem in haec inpellimur[v2.n.342.2] ergo non sunt bona." "

[36]Hac," inquit, "ratione ne commoda quidem ista erunt." Alia est commodorum condicio, alia bonorum; commodum est, quod plus usus habet quam molestiae. Bonum sincerum esse debet et ab omni parte innoxium. Non est id bonum, quod plus prodest, sed quod tantum prodest.

[37]Praeterea commodum et ad animalia pertinet et ad inperfectos homines et ad stultos. Itaque potest ei esse incommodum mixtum, sed commodum dicitur a maiore sui parte aestimatum; bonum ad unum sapientem pertinet; inviolatum esse oportet.

[38]Bonum animum habere; unus tibi nodus, sed Herculaneus restat: " ex malis bonum non fit. Ex multis paupertatibus divitiae fiunt; ergo divitiae bonum non sunt." Hanc interrogationem nostri non agnoscunt, Peripatetici et fingunt illam et solvunt. Ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes dialecticorum scholas iactatum, sic ab Antipatro refelli: " paupertas non per possessionem dicitur, sed per detractionem vel, ut antiqui dixerunt, orbationem.

[39]Graeci κατὰ στέρησιν dicunt. Non quod habeat dicit, sed quod non habeat.[v2.n.344.1] Itaque ex multis inanibus nihil inpleri potest; divitias multae res faciunt, non multae inopiae. Aliter," inquit, "quam debes, paupertatem intellegis. Paupertas enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet; ita non ab eo dicitur, quod habet, sed ab eo, quod ei deest."

[40]Facilius, quod volo, exprimerem, si Latinum verbum esset, quo ἀνυπαρξία, significatum Hanc paupertati Antipater adsignat; ego non video, quid aliud sit paupertas quam parvi possessio. De isto videbimus, si quando valde vacabit, quae sit divitiarum, quae paupertatis substantia; sed tunc quoque considerabimus, numquid satius sit paupertatem permulcere, divitiis demere supercilium quam litigare de verbis, quasi iam de rebus iudicatum sit.

[41]Putemus nos ad contionem vocatos; lex de abolendis divitiis fertur. His interrogationibus suasuri aut dissuasuri sumus ? His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet,[v2.n.346.1] divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ? Hanc satius est suadere[v2.n.348.1] et expugnare adfectus, non circumscribere. Si possumus, fortius loquamur; si minus, apertius. VALE.

Letter 88

Seneca Lucilio suo salutem

[1]De liberalibus studiis quid sentiam, scire desideras: nullum suspicio, nullum in bonis numero, quod ad aes exit. Meritoria artificia sunt, hactenus utilia, si praeparant ingenium, non detinent. Tamdiu enim istis inmorandum est, quamdiu nihil animus agere maius potest; rudimenta sunt nostra, non opera.

[2]Quare liberalia studia dicta sint, vides; quia homine libero digna sunt. Ceterum unum studium vere liberale est, quod liberum facit. Hoc est sapientiae, sublime, forte, magnanimum. Cetera pusilla et puerilia sunt; an tu quicquam in istis esse credis boni, quorum professores turpissimos omnium ac flagitiosissimos cernis ? Non discere debemus ista, sed didicisse.

Quidam illud de liberalibus studiis quaerendum iudicaverunt, an virum bonum facerent; ne promittunt quidem nec huius rei scientiam adfectant.

[3]Grammaticus circa curam sermonis versatur et, si latius evagari vult, circa historias, iam ut longissime fines suos proferat, circa carmina. Quid horum ad virtutem viam sternit ? Syllabarum enarratio et verborum diligentia et fabularum memoria et versuum lex ac modificatio ? Quid ex his metum demit, cupiditatem eximit, libidinem frenat ? [4]Quaeritur[v2.n.350.1] utrum doceant isti virtutem an non; si non docent, ne tradunt quidem. Si docent, philosophi sunt. Vis scire, quam non ad docendam virtutem consederint ? Aspice, quam dissimilia inter se omnium studia sint; atqui similitudo esset idem docentium.

[5]Nisi forte tibi Homerum philosophum fuisse persuadent, cum his ipsis, quibus colligunt, negent. Nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugientem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, tria bonorum genera inducentem, modo Academicum, omnia incerta dicentem. Adparet nihil horum esse in illo, quia omnia sunt. Ista enim inter se dissident. Demus illis Homerum philosophum fuisse; nempe sapiens factus est, antequam carmina ulla cognosceret. Ergo illa discamus, quae Homerum fecere sapientem.

[6]Hoc quidem me quaerere, uter maior aetate fuerit, Homerus an Hesiodus, non magis ad rem pertinet quam scire, cum minor Hecuba fuerit quam Helena, quare tam male tulerit aetatem. Quid ? Inquam, annos Patrocli et Achillis inquirere ad rem existimas pertinere ?

[7]Quaeris, Vlixes ubi erraverit, potius quam efficias, ne nos semper erremus ? Non vacat audire, utrum inter Italiam et Siciliam iactatus sit an extra notum nobis orbem, neque enim potuit in tam angusto error esse tam longus; tempestates nos animi cotidie iactant et nequitia in omnia Vlixis mala inpellit. Non deest forma, quae sollicitet oculos, non hostis; hinc monstra effera et humano cruore gaudentia, hinc insidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia et tot varietates malorum. Hoc me doce, quomodo patriam amem, quomodo uxorem, quomodo patrem, quomodo ad haec tam honesta vel naufragus navigem.

[8]Quid inquiris, an Penelopa pudica[v2.n.352.1] fuerit, an verba saeculo suo dederit ? An Vlixem illum esse, quem videbat, antequam sciret, suspicata sit ? Doce me, quid sit pudicitia et quantum in ea bonum, in corpore an in animo posita sit.

[9]Ad musicum transeo: doces me, quomodo inter se acutae ac graves consonent, quomodo nervorum disparem reddentium sonum fiat concordia; fac potius, quomodo animus secum meus consonet nec consilia mea discrepent. Monstras mihi, qui sint modi flebiles; monstra potius, quomodo inter adversa non emittam flebilem vocem.

[10]Metiri me geometres docet latifundia potius quam doceat, quomodo metiar, quantum homini satis sit. Numerare docet me et avaritiae commodat digitos potius quam doceat nihil ad rem pertinere istas conputationes, non esse feliciorem, cuius patrimonium tabularios lassat, immo quam supervacua possideat, qui infelicissimus futurus est, si quantum habeat per se conputare cogetur.

[11]Quid mihi prodest scire agellum in partes dividere, si nescio cum fratre dividere ? Quid prodest colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si quid decempedam effugit, si tristem me facit vicinus inpotens et aliquid ex meo abradens ? Docet quomodo nihil perdam ex finibus meis; at ego discere volo, quomodo totos hilaris amittam. "

[12]Paterno agro et avito," inquit, "expellor." Quid? Ante avum tuum quis istum agrum tenuit ? Cuius, non dico hominis, sed populi fuerit, expedire potes ? Non dominus isto, sed colonus intrasti. Cuius colonus es? Si bene tecum agitur, heredis. Negant iurisconsulti quicquam usu capi[v2.n.356.1] publicum; hoc, quod tenes, quod tuum dicis, publicum est et quidem generis humani.

[13]O egregiam artem! Scis rotunda metiri, in quadratum redigis quamcumque acceperis formam, intervalla siderum dicis, nihil est, quod in mensuram tuam non cadat. Si artifex es, metire hominis animum. Dic quam magnus sit, dic quam pusillus sit. Scis, quae recta sit linea; quid tibi prodest, si quid in vita rectum sit ignoras ?

[14]Venio nunc ad illum, qui caelestium notitia gloriatur:

Frigida Saturni sese quo stella receptet,

Quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes.

Hoc scire quid proderit ? Ut sollicitus sim, cum Saturnus et Mars ex contrario stabunt aut cum Mercurius vespertinum faciet occasum vidente Saturno, potius quam hoc discam, ubicumque sunt ista, propitia esse, non posse mutari?

[15]Agit illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus. Per statas vices remeant et effectus rerum omnium aut movent aut greatly under Tiberius. Cf. Horace, Od. i. 11. 1 f.; Juv. iii. 42 f., and F. Cumont, Astrology and Religion among the Greeks and Romans (trans.), esp. pp. 68 ff. and 84 ff. notant. Sed sive quicquid evenit faciunt, quid inmutabilis rei notitia proficiet ? Sive significant, quid refert providere quod effugere non possis ? Scias ista, nescias;

[16] fient.

Si vero solem ad rapidum stellasque sequentes

Ordine respicies, numquam te crastina fallet

Hora nec insidiis noctis cupiere serenae.

Satis abundeque provisum est, ut ab insidiis tutus essem. "

[17]Numquid me crastina non fallit hora? Fallit enim quod nescienti evenit." Ego quid futurum sit, nescio; quid fieri possit, scio. Ex hoc nihil desperabo, totum expecto; si quid remittitur, boni consido. Fallit me hora, si parcit, sed ne sic quidem fallit. Nam quemadmodum scio omnia accidere posse, sic scio et non utique casura. Utique secunda expecto, malis paratus sum.

[18]In illo feras me necesse est non per praescriptum euntem. Non enim adducor, ut in numerum liberalium artium pictores recipiam, non magis quam statuarios aut marmorarios aut ceteros luxuriae ministros. Aeque luctatores et totam oleo ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus; aut et unguentarios recipiam et cocos et ceteros[v2.n.358.1] voluptatibus nostris ingenia accommodantes sua. >Quid enim, oro te, liberale habent isti ieiuni vomitores, quorum corpora in sagina, animi in macie et veterno sunt ?

[19]An liberale studium istuc esse iuventuti nostrae credimus, quam maiores nostri rectam exercuerunt hastilia iacere, sudem torquere, equum agitare, arma tractare ? Nihil liberos suos docebant, quod discendum esset iacentibus. Sed nec hae nec illae docent aluntve virtutem. Quid enim prodest equum regere et cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi ? Quid prodest multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia vinci ?

[20]" Quid ergo ? Nihil nobis liberalia conferunt studia?" Ad alia multum, ad virtutem nihil. Nam et hae viles ex professo artes, quae manu constant, ad instrumenta vitae plurimum conferunt, tamen ad virtutem non pertinent. "Quare ergo liberalibus studiis filios erudimus ?" Non quia virtutem dare possunt, sed quia animum ad accipiendam virtutem praeparant. Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes, sed mox percipiendis locum parat, sic liberales artes non perducunt animum ad virtutem, sed expediunt.

[21]Quattuor ait esse artium Posidonius genera: sunt volgares et sordidae, sunt ludicrae, sunt pueriles, sunt liberales. Volgares opificum, quae manu constant et ad instruendam vitam occupatae sunt, in quibus nulla decoris, nulla honesti simulatio est.

[22]Ludicrae sunt, quae ad voluptatem oculorum atque aurium tendunt. His adnumeres licet machinatores, qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates aut dehiscentibus, quae cohaerebant, aut bis, quae distabant, sua sponte coeuntibus aut his, quae eminebant, paulatim in se residentibus. His imperitorum feriuntur oculi omnia subita, quia causas non novere, mirandum.

[23]Pueriles sunt et aliquid habentes liberalibus simile hae artes, quas ἐγκυκλίους Graeci, nostri autem liberales vocant. Solae autem liberales sunt, immo, ut dicam verius, liberae, quibus curae virtus est.

[24]"Quemadmodum," inquit, " est aliqua pars philosophiae naturalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec quoque liberalium artium turba locum sibi in philosophia vindicat. Cum ventum est ad naturales quaestiones, geometriae testimonio statur; ergo eius, quam adiuvat, pars est."

[25]Multa adiuvant nos nec ideo partes nostri[v2.n.364.1] sunt. Immo si partes essent, non adiuvarent. Cibus adiutorium corporis nec tamen pars est. Aliquid nobis praestat geometriae ministerium; sic philosophiae necessaria est, quomodo ipsi faber. Sed nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae.

[26]Praeterea utraque fines suos habet. Sapiens enim causas naturalium et quaerit et novit, quorum numeros mensurasque geometres persequitur et subputat. Qua ratione constent caelestia, quae illis sit vis quaeve natura, sapiens scit; cursus et recursus et quasdam observationes, per quas descendunt et adlevantur ac speciem interdum standum praebent, cum caelestibus stare non liceat, colligit mathematicus.

[27]Quae causa in speculo imagines exprimat, sciet sapiens; illud tibi geometres potest dicere, quantum abesse debeat corpus ab imagine et qualis forma speculi quales imagines reddat. Magnum esse solem philosophus probabit; quantus sit, mathematicus, qui usu quodam et exercitatione procedit; sed ut procedat, impetranda illi quaedam principia sunt. Non est autem ars sui iuris, cui precarium fundamentum est.

[28]Philosophia nil ab alio petit, totum opus a solo excitat; mathematice, ut ita dicam, superficiaria est, in alieno aedificat. Accipit prima, quorum beneficio ad ulteriora perveniat. Si per se iret ad verum, si totius mundi naturam posset conprendere, dicerem multum conlaturam mentibus nostris, quae tractatu caelestium crescunt trahuntque aliquid ex alto.[v2.n.366.1] Una re consummatur animus, scientia bonorum ac malorum inmutabili; nihil[v2.n.366.2] autem ulla ars alia de bonis ac malis quaerit.

[29]Singulas Iubet[v2.n.366.3] circumire virtutes. Fortitudo contemptrix timendorum est; terribilia et sub iugum libertatem nostram mittentia despicit, provocat, frangit. Numquid ergo hanc liberalia studia corroborant ? Fides sanctissimum humani pectoris bonum est, nulla necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur praemio. " Ure," inquit, " caede, occide; non prodam, sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa altius condam." Numquid liberalia studia hos animos facere possunt ? Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas venit. Scit optimum esse modum cupitorum non quantum velis, sed quantum debeas sumere.

[30]Humanitas vetat superbum esse adversus socios, vetat avarum. Verbis, rebus, adfectibus comem[v2.n.366.4] se facilemque omnibus praestat. Nullum alienum malum putat. Bonum autem suum ideo maxime, quod alicui bono futurum est, amat. Numquid liberalia studia hos mores praecipiunt ? Non magis quam simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum.

[31]"Cum dicatis," inquit, "sine liberalibus studiis ad virtutem non perveniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre virtuti?" Quia nec sine cibo ad virtutem pervenitur, cibus tamen ad virtutem non pertinet. Ligna navi nihil conferunt, quamvis non fiat navis nisi ex lignis. Non est, inquam, cur aliquid putes eius adiutorio fieri, sine quo non potest fieri.

[32]Potest quidem etiam illud dici: sine liberalibus studiis veniri ad sapientiam posse; quamvis enim virtus discenda sit, tamen non per haec discitur.

Quid est autem, quare existimem non futurum sapientem eum, qui litteras nescit, cum sapientia non sit in litteris ? Res tradit, non verba, et nescio an certior memoria sit, quae nullum extra se subsidium habet.

[33]Magna et spatiosa res est sapientia. Vacuo illi loco opus est. De divinis humanisque discendum est, de praeteritis de futuris, de caducis de aeternis, de tempore. De quo uno vide quam multa quaerantur: primum an per se sit aliquid; deinde an aliquid ante tempus sit sine tempore; cum mundo coeperit an etiam ante mundum quia fuerit aliquid, fuerit et tempus.

[34]Innumerabiles quaestiones sunt de animo tantum: unde sit, qualis sit, quando esse incipiat, quamdiu sit; aliunde alio transeat et domicilia mutet in[v2.n.370.1] alias animalium formas aliasque coniectus, an non amplius quam semel serviat et emissus vagetur in toto; utrum corpus sit an non sit; quid sit facturus, cum per nos aliquid facere desierit, quomodo libertate sua usurus, cum ex hac effugerit cavea; an obliviscatur priorum et illinc[v2.n.370.2] nosse se incipiat, unde corpori abductus in sublime secessit.

[35]Quamcumque partem rerum humanarum divinarumque conprenderis, ingenti copia quaerendorum ac discendorum fatigaberis. Haec tam multa, tam magna ut habere possint liberum hospitium, supervacua ex animo tollenda sunt. Non dabit se in has angustias virtus; laxum spatium res magna desiderat. Expellantur omnia, totum pectus illi vacet.

[36]"At enim delectat artium notitia multarum." Tantum itaque ex illis retineamus, quantum necessarium est. An tu existimas reprendendum, qui supervacua usibus conparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas eum, qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile ? Plus scire velle quam sit satis, intemperantiae genus est.

[37]Quid? Quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes necessaria, quia supervacua didicerunt. Quattuor milia librorum Didymus grammaticus scripsit. Misererer, si tam multa supervacua legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires.

[38]I nunc et longam esse vitam nega. Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus reddenda.

Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat: O hominem litteratum ! Simus hoc titulo rusticiore contenti: O virum bonum!

[39]Itane est? Annales evolvam omnium gentium et quis primus carmina scripserit quaeram ? Quantum temporis inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non habeam, computabo ? Et Aristarchi ineptias, quibus aliena carmina conpunxit, recognoscam et aetatem in syllabis conteram? Itane in geometriae pulvere haerebo ? Adeo mihi praeceptum illud salutare excidit: "Tempori parce" ? Haec sciam ? Et quid ignorem ?

[40]Apion grammaticus, qui sub C. Caesare tota circulatus[v2.n.374.1] est Graecia et in nomen Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adiecisse operi suo, quo bellum Troianum complexus est. Huius rei argumentum adferebat, quod duas litteras in primo versu posuisset ex industria librorum suorum numerum continentes.

[41]Talia sciat oportet, qui multa vult scire, non cogitare, quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio privata, quantum occupatio cotidiana, quantum somnus. Metire aetatem tuam; tam multa non capit.

[42]De liberalibus studiis loquor; philosophi quantum habent supervacui, quantum ab usu recedentis ! Ipsi quoque ad syllabarum distinctiones et coniunctionum ac praepositionum proprietates descenderunt et invidere grammaticis, invidere geometris. Quicquid in illorum artibus supervacuum erat, transtulere in suam. Sic effectum est, ut diligentius loqui scirent quam vivere.

[43]Audi, quantum mali faciat nimia subtilitas et quam infesta veritati sit. Protagoras ait de omni re in utramque partem disputari posse ex aequo et de hac ipsa, an omnis res in utramque partem disputabilis sit. Nausiphanes ait ex his, quae videntur esse, nihil magis esse quam non esse.

[44]Parmenides ait ex his, quae videntur, nihil esse uno excepto[v2.n.376.1] universo. Zenon Eleates omnia negotia de negotio deiecit: ait nihil esse. Circa eadem fere Pyrrhonei versantur et Megarici et Eretrici[v2.n.376.2] et Academici, qui novam induxerunt scientiam, nihil scire.

[45]Haec omnia in illum supervacuum studiorum liberalium gregem coice; illi mihi non profuturam scientiam tradunt, hi spem omnis scientiae eripiunt. Satius est supervacua scire quam nihil. Illi non praeferunt lumen, per quod acies derigatur ad verum; hi oculos mihi effodiunt. Si Protagorae credo, nihil in rerum natura est nisi dubium; si Nausiphani, hoc unum certum est, nihil esse certi; si Parmenidi, nihil est praeter unum; si Zenoni, ne unum quidem.

[46]Quid ergo nos sumus ? Quid ista, quae nos circumstant, aiunt, sustinent ? Tota rerum natura umbra est aut inanis aut fallax. Non facile dixerim, utris magis irascar, illis, qui nos nihil scire voluerunt, an illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire. VALE.

Book 14

Letter 89

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Rem utilem desideras et ad sapientiam[v2.n.376.3] properanti necessariam, dividi philosophiam et ingens corpus eius in membra disponi. Facilius enim per partes in cognitionem[v2.n.378.1] totius adducimur. Utinam quidem quemadmodum universa mundi facies in conspectum venit, ita philosophia tota nobis posset occurrere, simillimum mundo spectaculum. Profecto enim omnes mortales in admirationem sui raperet relictis iis, quae nunc magna magnorum ignorantia credimus. Sed quia contingere hoc non potest, est sic[v2.n.378.2] nobis aspicienda,[v2.n.378.3] quemadmodum mundi secreta cernuntur.

[2]Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur nec minus illam velociter obit quam caelum acies nostra; nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt universi nondum capacibus. Faciam ergo quod exigis, et philosophiam in partes, non in frusta,[v2.n.378.4] dividam. Dividi enim illam, non concidi, utile est. Nam conprehendere quemadmodum maxima ita minima difficile est.

[3]Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus. Quicquid in maius crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas non oportet. Idem enim vitii habet nimia quod nulla divisio; simile confuso est, quidquid usque in pulverem sectum est.

[4]Primum itaque, si videtur[v2.n.380.1] tibi, dicam, inter sapientiam et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae. Philosophia sapientiae amor est et adfectatio. Haec eo tendit,[v2.n.380.2] quo illa pervenit. Philosophia unde dicta sit, apparet. Ipso enim nomine fatetur quid amet.[v2.n.380.3]

[5]Sapientiam quidam ita finierunt, ut dicerent divinorum et humanorum scientiam. Quidam ita: sapientia est nosse divina et humana et horum causas. Supervacua mihi haec videtur adiectio, quia causae divinorum humanorumque pars divinorum sunt. Philosophiam quoque fuerunt qui aliter atque aliter finirent. Alii studium illam virtutis esse dixerunt, alii studium corrigendae mentis, a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis.

[6]Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse. Neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo multum inter avaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur, sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus ac praemium est; illa venit, ad hanc venitur.[v2.n.380.4] Sapientia est, quam Graeci σοφίαν vocant.

[7]Hoc verbo Romani quoque utebantur, sicut philosophia nunc quoque utuntur. Quod et togatae tibi antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento titulus:

Hospes resiste et sophian Dossenni lege.

[8]Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium virtutis esset et haec peteretur, illa peteret, tamen non putaverunt illas distrahi posse. Nam nec philosophia sine virtute est nec sine philosophia virtus. Philosophia studium virtutis est, sed per ipsam virtutem; nec virtus autem esse sine studio sui potest nec virtutis studium sine ipsa. Non enim quemadmodum in iis, qui aliquid ex distanti loco ferire conantur, alibi est qui petit, alibi quod petitur. Nec quemadmodum itinera quae ad urbes perducunt, sic viae ad virtutem sunt[v2.n.382.1] extra ipsam; ad virtutem venitur per ipsam; cohaerent inter se philosophia virtusque.

[9]Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores: moralem, naturalem, rationalem. Prima conponit animum. Secunda rerum naturam scrutatur. Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant. Ceterum inventi sunt et qui in pauciora philosophiam et qui in plura diducerent.

[10]Quidam ex Peripateticis quartam partem adiecerunt[v2.n.382.2] civilem, quia propriam quandam exercitationem desideret et circa aliam materiam occupata sit. Quidam adfecerunt his partem, quam οἰκονομικὴν vocant, administrandae familiaris rei scientiam. Quidam et de generibus vitae locum separaverunt. Nihil autem horum non in illa[v2.n.384.1] parte morali reperietur.

[11]Epicurei duas partes philosophiae putaverunt esse, naturalem atque moralem; rationalem removerunt. Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum, quem de iudicio et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant.

[12]Cyrenaici naturalia cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt monilibus, sed hi quoque quae removent, aliter inducunt. In quinque enim partes moralia dividunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis. Causae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex rationali.[v2.n.384.2] Ariston Chius non tantum supervacuas esse dixit naturalem et rationalem,[v2.n.384.3] sed etiam contrarias.

[13]Moralem quoque, quam solam reliquerat, circumcidit; nam eum locum, qui monitiones continet, sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam quidquam aliud sit sapiens quam humani generis paedagogus.

[14]Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem primum incipiamus disponere. Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis. Quid enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere ? Secunda de impetu, de actionibus tertia.[v2.n.386.1] Primum enim est, ut quanti[v2.n.386.2] quidque sit iudices, secundum, ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque, tertium, ut inter impetum tuum actionemque conveniat, ut in omnibus istis tibi ipse consentias.

[15]Quicquid ex tribus defuit, turbat et cetera. Quid enim prodest inter se[v2.n.386.3] aestimati habere omnia, si sis in impetu nimius ? Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua[v2.n.386.4] potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat ? Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere. Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior,[v2.n.388.1] prout illa digna est peti.

[16]Naturalis pars philosophiae in duo scinditur: corporalia et incorporalia. Utraque dividuntur in suos, ut ita dicam, gradus. Corporum locus in hos primum, in ea quae faciunt et quae ex his gignuntur; gignuntur autem elementa. Ipse de[v2.n.388.2] elementis locus, ut quidam putant, simplex est, ut quidam, in materiam et causam omnia moventem et elementa dividitur.

[17]Superest ut rationalem partem philosophiae dividam. Omnis oratio aut continua est aut inter respondentem et interrogantem discissa. Hanc διαλεκτικήν, illam ῥητορικὴν placuit vocari. Ῥητορικὴ verba curat et sensus et ordinem; διαλεκτικὴ in duas partes dividitur, in verba et significationes, id est in res quae dicuntur et vocabula quibus dicuntur. Ingens deinde sequitur utriusque divisio. Itaque hoc loco finem faciam et

Summa sequar fastigia rerum;

alioqui si voluero facere partium partes, quaestionum liber fiet.

[18]Haec, Lucili virorum optime, quo minus legas non deterreo, dummodo quicquid legeris,[v2.n.388.3] ad mores statim referas.

Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes vexa; et istis dicentibus " quo usque eadem?" responde: "ego debebam dicere quo usque eadem peccabitis?"

[19]Remedia ante vultis quam vitia desinere? Ego vero eo magis dicam et, quia recusatis, perseverabo. Tunc incipit medicina proficere, ubi in corpore alienato dolorem tactus expressit. Dicam etiam invitis profutura. Aliquando aliqua ad vos non blanda vox veniat, et quia verum singuli audire non vultis, publice audite.

[20]Quo usque fines possessionum propagabitis ? Ager uni domino, qui populum cepit, angustus est. Quo usque arationes vestras[v2.n.390.1] porrigetis, ne provinciarum quidem spatio[v2.n.390.2] contenti circumscribere praediorum modum ? Inlustrium fluminum per privatum decursus est et amnes magni magnarumque gentium termini usque ad ostium a fonte vestri sunt. Hoc quoque parum est, nisi latifundiis vestris maria cinxistis, nisi trans Hadriam et Ionium Aegaeumque vester vilicus regnat, nisi insulae, ducum domicilia magnorum, inter vilissima rerum numerantur. Quam vultis late possidete, sit fundus quod aliquando imperium vocabatur; facite vestrum quicquid potestis, dum plus sit alieno.

[21]Nunc vobiscum loquor, quorum aeque spatiose luxuria quam illorum avaritia diffunditur. Vobis dico: quo usque nullus erit lacus cui non villarum vestrarum fastigia immineant? Nullum flumen cuius non ripas aedificia vestra praetexant? Ubicumque scatebunt aquarum calentium venae, ibi nova deversoria luxuriae excitabuntur. Ubicumque in aliquem sinum litus curvabitur, vos protinus fundamenta iacietis[v2.n.392.1] nec contenti solo nisi quod manu feceritis, mare[v2.n.392.2] agetis introrsus. Omnibus licet locis tecta vestra resplendeant, aliubi inposita montibus in vastum terrarum marisque prospectum, aliubi ex plano in altitudinem montium educta, cum multa aedificaveritis, cum ingentia, tamen et singula corpora estis et parvola. Quid prosunt multa cubicula ? In uno iacetis, Non est vestrum ubicumque non estis.

[22]Ad vos deinde transeo, quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis generibus cum magno labore persequitur; nullis animalibus nisi ex fastidio pax est. Quantulum[v2.n.392.3] ex istis epulis, quae per tot comparatis manus, fesso voluptatibus ore libatis ? Quantulum ex ista fera periculose capta dominus crudus ac nauseans gustat ? Quantulum ex tot conchyliis tam longe advectis per istum stomachum inexplebilem labitur? Infelices, ecquid[v2.n.392.4] intellegitis maiorem vos famem habere quam ventrem ?

[23]Haec aliis dic, ut dum dicis, audias ipse; scribe, ut dum scribis, legas, omnia ad mores et ad sedandam rabiem adfectuum referens. Stude, non ut plus aliquid scias, sed ut melius. VALE.

Letter 90

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Quis dubitare, mi Lucili, potest, quin deorum immortalium munus sit quod vivimus, philosophiae quod bene vivimus ? Itaque tanto plus huic nos debere quam dis, quanto maius beneficium est bona vita quam vita, pro certo haberetur, nisi ipsam philosophiam di tribuissent. Cuius scientiam nulli[v2.n.394.1] dederunt, facultatem omnibus.

[2]Nam si hanc quoque bonum vulgare fecissent[v2.n.394.2] et prudentes nasceremur, sapientia quod in se optimum habet, perdidisset: inter fortuita non esse.[v2.n.394.3] Nunc enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non obvenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio petitur.

Quid haberes quod in philosophia suspiceres, si beneficiaria res esset?

[3]Huius opus unum est de divinis humanisque verum invenire.[v2.n.394.4] Ab hac numquam recedit religio, pietas, iustitia et omnis alius comitatus virtutum consertarum et inter se cohaerentium. Haec docuit colere divina, humana diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consortium. Quod aliquandiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam is, quos fecit locupletissimos, fuit. Desierunt[v2.n.396.1] enim omnia possidere, dum volunt propria.

[4]Sed primi mortalium quique ex his geniti naturam incorrupti sequebantur, eundem habebant et ducem et legem, commissi melioris arbitrio. Naturae est enim potioribus deteriora summittere. Mutis quidem gregibus aut maxima corpora praesunt aut vehementissima. Non praecedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros mares vicit. Elephantorum gregem excelsissimus ducit; inter homines pro summo[v2.n.396.2] est optimum. Animo itaque rector eligebatur, ideoque summa felicitas erat gentium, in quibus non poterat potentior esse nisi melior. Tuto[v2.n.396.3] enim quantum vult potest, qui se nisi quod debet non putat posse.[v2.n.396.4]

[5]Illo ergo saeculo, quod aureum perhibent, penes sapientes fuisse regnum Posidonius iudicat. Hi continebant manus et infirmiorem a validioribus tuebantur, suadebant dissuadebantque et utilia atque inutilia monstrabant. Horum prudentia ne quid deesset suis providebat, fortitudo pericula arcebat, beneficentia augebat[v2.n.398.1] ornabatque subiectos. Officium erat imperare, non regnum. Nemo quantum posset, adversus eos experiebatur, per quos coeperat posse, nec erat cuiquam aut animus in iniuriam aut causa, cum bene imperanti bene pareretur nihilque rex maius minari male parentibus posset, quam ut abirent[v2.n.398.2] e regno.

[6]Sed postquam subrepentibus vitiis in tyrannidem regna conversa sunt, opus esse legibus coepit, quas et ipsas inter initia tulere sapientes. Solon qui Athenas aequo iure fundavit, inter septem fuit[v2.n.398.3] sapientia notos. Lycurgum si eadem aetas tulisset, sacro illi numero accessisset octavus. Zaleuci leges Charondaeque laudantur. Hi non in foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura, quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Graeciae ponerent.

[7]Hactenus Posidonio adsentior; artes[v2.n.398.4] quidem a philosophia inventas, quibus in cotidiano vita utitur, non concesserim nec illi fabricae adseram gloriam. " Illa," inquit, " sparsos et aut cavis tectos[v2.n.398.5] aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit tecta moliri." Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.

[8]Quid ais ? Philosophia homines docuit habere clavem et seram? Quid[v2.n.400.1] aliud erat avaritiae signum dare ? Philosophia haec cum tanto habitantium periculo inminentia tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum. Mihi crede, felix illud saeculum ante architectus fuit, ante tectores.[v2.n.400.2] [9] Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere,

Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.

Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent. Furcae utrimque suspensae fulciebant casam.

[10]Spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive disposita decursus imbribus quamvis magnis erat. Sub his tectis habitavere, sed securi. Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.

In illo quoque dissentio a Posidonio, quod ferramenta fabrilia excogitata a sapientibus viris iudicat.

[11]Isto enim modo dicat licet sapientes fuisse, per quos

Tunc laqueis captare feras et fallere visco

Inventum et magnos canibus circumdare saltus.

Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit.

[12]In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefactas[v2.n.402.1] fudisset; ista[v2.n.402.2] tales inveniunt, quales colunt.

[13]Ne illa quidem tam suptilis mihi quaestio videtur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an forcipes coeperint. Utraque invenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec elati, et quicquid aliud corpore incurvato et animo humum spectante quaerendum est.

Sapiens facilis victu fuit, quidni ?. Cum hoc quoque saeculo esse quam expeditissimus cupiat.

[14]Quomodo, oro te, convenit, ut et Diogenen mireris et Daedalum ? Uter ex his sapiens tibi videtur ? Qui serram commentus est, an ille qui cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem cum[v2.n.404.1] hac obiurgatione sui: " quamdiu homo stultus supervacuas sarcinas habui ! " qui se conplicuit in dolio et in eo cubitavit ?

[15]Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum,[v2.n.404.2] posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo ? Quem si audire humanum genus voluerit, tam supervacuum sciet sibi cocum esse quam militem.

[16]Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus similes, quibus expedita erat tutela corporis. Simplici cura constant necessaria; in delicias laboratum Non desiderabis artifices; sequere naturam.

Illa noluit esse districtos. Ad quaecumque nos cogebat, instruxit. "Frigus intolerabilest corpori nudo." Quid ergo ? Non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt? Non corticibus arborum pleraeque gentes tegunt corpora ? Non avium plumae in usum vestis conseruntur ? Non hodieque magna Scytharum pars tergis vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia ventis sunt? "

[17]Opus est tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere." Quid ergo ? Non vetustas multa dedit[v2.n.406.1] loca, quae vel iniuria temporis vel alio quolibet casu excavata in specum recesserunt ? Quid ergo ? Non quilibet[v2.n.406.2] virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipula[v2.n.406.3] aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transiere[v2.n.406.4] securi ? Quid ergo ? Non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus ?

[18]Non fuit tam inimica natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, homo solus non posset sine tot artibus vivere. Nihil horum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit vita produci. Ad parata nati sumus; nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt, obvia erant et Among many accounts by Roman writers of early man, compare this passage of Ovid, and that in the fifth book of Lucretius. gratuita et opera levi parabilia. Modus enim omnium prout necessitas erat; nos ista pretiosa, nos mira,[v2.n.408.1] nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus.

[19]Sufficit ad id natura, quod poscit. A natura luxuria descivit, quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuvat vitia. Primo supervacua coepit concupiscere, inde contraria, novissime animum corpori addixit et illius deservire libidini iussit. Omnes istae artes, quibus aut circitatur civitas aut strepit, corporis[v2.n.408.2] negotium gerunt, cui omnia olim tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino parantur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc mollitia[v2.n.408.3] molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos. Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et miseriae est velle, quantum sat est.

[20]Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat vero. Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is[v2.n.408.4] qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque[v2.n.410.1] conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi. Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo

Tela iugo vincta[v2.n.410.2] est, stamen secernit harundo,

Inseritur medium radiis subtemen acutis,

Quod lato paviunt[v2.n.410.3] insecti pectine dentes.

Quid, si contigisset illi adire[v2.n.410.4] has nostri temporis telas, quibus[v2.n.410.5] vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?

[21]Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum,[v2.n.410.6] quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem. Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur.

[22]Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit. Narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere. " Receptas," inquit, "in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit, et quicquid excidit, ad eosdem dentes lingua refertur; tunc vero miscetur, ut facilius per fauces lubricas transeat. Cum pervenit in ventrem, aequali eius fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit.

[23]Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius exspectat; deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur. Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio." Non multum afuit, quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret.

[24]Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta est. Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt. "

[25]Omnia," inquit, "haec sapiens quidem invenit; sed minora quam ut ipse tractaret, sordidioribus ministris dedit." Immo non aliis excogitata ista sunt quam quibus hodieque curantur. Quaedam nostra demum prodisse[v2.n.414.1] memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter. Quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent ? Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus ? Quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur ? Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt;

[26] sapientia altius sedet nec manus edocet, animorum magistra est.

Vis scire, quid illa eruerit, quid effecerit ? Non decores[v2.n.414.2] corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in vocem. Non arma nec muros nec bello[v2.n.414.3] utilia molitur, paci favet et genus humanum ad concordiam vocat.

[27]Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex. Quid illi tam parvola adsignas ? Artificem vides vitae. Alias quidem artes sub dominio habet. Nam cui vita, illi vitam ornantia quoque[v2.n.416.1] serviunt; ceterum ad beatum statum tendit, illo ducit, illo vias aperit.

[28]Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit. Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinum[v2.n.416.2] formam animae perpetuatae,[v2.n.416.3] ubi consistunt, quid agant, quid possint, quid velint.

Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum, sed ingens deorum omnium templum, mundus ipse reseratur, cuius vera simulacra verasque facies cernendas[v2.n.416.4] mentibus protulit. Nam ad spectacula tam magna hebes visus est.

[29]Ad initia deinde rerum redit aeternamque rationem toti inditam et vim omnium seminum singula proprie figurantem. Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatemque et argumenta eius excussit, post haec quemadmodum discernerentur vitae aut vocis ambigua, in utraque enim falsa veris inmixta sunt.

[30]Non abduxit, inquam, se, ut Posidonio videtur, ab istis artibus sapiens, sed ad illas omnino non venit. Nihil enim dignum inventu iudicasset, quod non erat dignum perpetuo usu iudicaturus. Ponenda non sumeret.

[31]" Anacharsis," inquit, "invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur." Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, malunt[v2.n.418.1] videri versus falsos esse quam fabulam. Ego nec Anacharsim auctorem huius rei fuisse contendo et, si fuit, sapiens quidem hoc invenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa sapientes faciunt, qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocissimum esse sapientem; cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens. Cuperem Posidonio aliquem vitrearium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu effingerentur. Haec inventa sunt, postquam sapientiam[v2.n.418.2] invenire desîmus. known in preMycenean times, and was a very ancient invention to the oldest Epic poets." Seneca is right.

[32]" Democritus," inquit, " invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur." Hoc dicam falsum esse; necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa curvantur.

[33]Excidit porro vobis eundem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctum inventi lapides in[v2.n.420.1] hoc utiles colorantur. Ista sapiens licet invenerit, non qua sapiens erat, invenit; multa enim facit, quae ab inprudentissimis aut aeque fieri videmus[v2.n.420.2] aut peritius atque exercitatius.

[34]Quid sapiens investigaverit, quid in lucem protraxerit, quaeris ? Primum verum naturamque, quam non ut cetera animalia oculis secutus est tardis ad divina. Deinde vitae legem, quam ad universa derexit, nec nosse tantum sed sequi deos docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata. Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit. Damnavit mixtas paenitentia voluptates et bona semper placitum laudavit et palam fecit felicissimum esse cui felicitate non opus est, potentissimum esse qui se habet in potestate.

[35]Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati, sed de illa,[v2.n.422.1] quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri[v2.n.422.2] potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi. Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo, quo adhuc artificia deerant et ipso usu discebantur utilia, non credo.

[36]Secutast[v2.n.422.3] fortunata tempora,cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia atque luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex consortio discurrere.[v2.n.422.4] Non erant illi sapientes viri, etiam si faciebant facienda sapientibus.

[37]Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos Nulli subigebant arva coloni, Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat; in medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat.

[38]Quid hominum illo genere felicius ? In commune rerum natura fruebantur; sufficiebat illa ut parens ita tutela[v2.n.424.1] omnium, haec erat publicarum opum secura possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim, in quo pauperem invenire non posses ?

Inrupit in res optime positas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit.[v2.n.424.2] Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit.

[39]Licet itaque nunc conetur reparare[v2.n.424.3] quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens[v2.n.424.4] vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.

Cum omnia fecerimus, multum habebimus; universum habebamus.

[40]Terra ipsa fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripientium larga. Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse quam inventum monstrare alteri voluptas erat. Nec ulli aut superesse poterat aut deesse; inter concordes dividebatur. Nondum valentior inposuerat infirmiori manum, nondum avarus abscondendo quod sibi iaceret, alium necessariis quoque excluserat; par erat alterius ac sui cura.

[41]Arma cessabant incruentaeque humano sanguine manus odium omne in feras verterant. Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctis. Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis; at quam mollem somnum illis dura tellus dabat!

[42]Non inpendebant caelata laquearia, sed in aperto iacentes sidera superlabebantur et insigne spectaculum noctium mundus in praeceps agebatur silentio tantum opus ducens.[v2.n.426.1] Tam interdiu illis quam nocte patebant[v2.n.426.2] prospectus huius pulcherrimae domus. Libebat intueri signa ex media caeli parte vergentia, rursus ex occulto alia surgentia.

[43]Quidni iuvaret vagari inter tam late sparsa miracula ? At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti. Non habebant domos instar urbium. Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu. Haec erat secundum naturam domus, in qua libebat habitare nec ipsam nec pro ipsa timentem; nunc magna pars nostri metus tecta sunt.

[44]Sed quamvis egregia illis vita fuerit et carens fraude, non fuere sapientes, quando hoc iam in opere maximo nomen est. Non tamen negaverim fuisse alti spiritus viros et, ut ita dicam, a dis recentes. Neque enim dubium est, quin meliora mundus nondum effetus ediderit. Quemadmodum autem omnibus indoles fortior fuit et ad labores paratior, ita non erant ingenia omnibus consummata. Non enim dat natura virtutem; ars est bonum fieri.

[45]Illi quidem non aurum nec argentum nec perlucidos lapides[v2.n.428.1] in[v2.n.428.2] ima terrarum faece quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis[v2.n.428.3] animalibus; tantum aberat ut[v2.n.428.4] homo hominem non iratus, non timens, tantum spectaturus occideret. Nondum vestis illis erat picta, nondum texebatur aurum, adhuc nec eruebatur.

[46]Quid ergo est[v2.n.428.5] ? Ignorantia rerum innocentes erant. Multum autem interest, utrum peccare aliquis nolit an[v2.n.428.6] nesciat. Deerat illis iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo. Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam rudis vita; virtus non contingit animo nisi instituto et edocto et ad summum adsidua exercitatione perducto. Ad hoc quidem, sed sine hoc nascimur et in optimis quoque, antequam erudias, virtutis materia, non virtus est. VALE.

Letter 91

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Liberalis noster nunc tristis est nuntiato incendio, quo Lugdunensis colonia exusta est. Movere hic casus quemlibet posset, nedum hominem patriae suae amantissimum. Quae res effecit, ut firmitatem animi sui quaerat, quam videlicet ad ea, quae timeri posse putabat, exercuit. Hoc vero tam inopinatum malum et paene inauditum non miror si sine metu fuit, cum esset sine exemplo. Multas enim civitates incendium vexavit, nullam abstulit. Nam etiam ubi hostili manu in tecta[v2.n.430.1] ignis inmissus est, multis locis deficit,[v2.n.430.2] et quamvis subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur, ut nihil ferro relinquat. Terrarum quoque vix umquam tam gravis et perniciosus fuit motus, ut tota oppida everteret. Numquam denique tam infestum ulli exarsit incendium, ut nihil alteri superesset incendio.

[2]Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit. Quis hoc credat ? Ubique annis quiescentibus, cum toto orbe terrarum diffusa securitas sit, Lugudunum, quod ostendebatur in Gallia, quaeritur.

Omnibus fortuna, quos publice adflixit, quod passuri erant, timere permisit. Nulla res magna non aliquod habuit ruinae suae spatium; in hac una nox interfuit inter urbem maximam et nullam. Denique diutius illam tibi perisse quam perit narro.

[3]Haec omnia Liberalis nostri adfectum inclinant[v2.n.432.1] adversus sua firmum et erectum. Nec sine causa concussus est; inexpectata plus adgravant; novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est, doluit.

[4]Ideo nihil nobis inprovisum esse debet. In omnia praemittendus[v2.n.432.2] animus cogitandumque non quidquid solet, sed quicquid potest fieri. Quid enim est, quod non fortuna, cum voluit, ex florentissimo detrahat ? Quod non eo magis adgrediatur et quatiat, quo speciosius fulget ? Quid illi arduum quidve difficile est ?

[5]Non una via semper, ne tota quidem incurrit, modo nostras in nos manus advocat, modo suis contenta viribus invenit pericula sine auctore. Nullum tempus exceptum est; in ipsis voluptatibus causae doloris oriuntur. Bellum in media pace consurgit et auxilia securitatis in metum transeunt; ex amico inimicus, hostis ex socio. In subitas tempestates hibernisque maiores agitur aestiva tranquillitas. Sine hoste patimur hostilia, et cladis causas, si alia deficiunt, nimia sibi felicitas invenit. Invadit temperantissimos morbus, validissimos phthisis, innocentissimos poena, secretissimos tumultus.

Eligit aliquid novi casus, per quod velut oblitis vires suas ingerat.

[6]Quidquid longa series multis laboribus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat. Longam moram dedit malis properantibus, qui diem dixit; hora[v2.n.434.1] momentumque temporis evertendis imperiis sufficit. Esset aliquod inbecillitatis nostrae solacium rerumque nostrarum, si tam tarde perirent[v2.n.434.2] cuncta quam fiunt[v2.n.434.3] ; nunc incrementa lente exeunt, festinatur in damnum.

[7]Nihil privatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam urbium fata volvuntur. Inter placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala, unde minime exspectabantur, erumpunt Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt. Quota quaeque felicitatem civitas pertulit ?

Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus ea, quae possunt evenire, firmandus.

[8]Exilia, tormenta morbi,[v2.n.436.1] bella, naufragia meditare.[v2.n.436.2] Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere,[v2.n.436.3] potest hoc ipsum, in quo turba suffocatur, fieri solitudo. Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri; in plenum cogitanda fortuna est.

[9]Quotiens Asiae, quotiens Achaiae urbes uno tremore ceciderunt ? Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt ? Cypron quotiens vastavit haec clades ? Quotiens in se Paphus corruit ? Frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus, et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, quota pars omnium sumus ?

Consurgamus itaque adversus fortuita et quicquid inciderit, sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur.

[10]Civitas arsit opulenta ornamentumque provinciarum, quibus et inserta erat et excepta, uni tamen inposita et huic non latissimo[v2.n.436.4] monti; omnium istarum civitatium, quas nunc magnificas ac nobiles audis, vestigia quoque tempus eradet. Non vides, quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam extet, ex quo[v2.n.438.1] appareat illas saltim fuisse?

[11]Non tantum manu facta labuntur, nec tantum humana arte atque industria posita vertit dies; iuga montium diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a conspectu maris stabant. Vasta vis[v2.n.438.2] ignium colles, per quos relucebat, erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigandum ac speculas, ad humile deduxit. Ipsius naturae opera vexantur et ideo aequo animo ferre debemus urbium excidia.

[12]Casurae stant.[v2.n.438.3] Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus,[v2.n.438.4] sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus[v2.n.438.5] in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua[v2.n.438.6] nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit. Enumerare omnes fatorum vias longum est. Hoc unum scio: omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt, inter peritura vivimus.

[13]Haec ergo atque eiusmodi solacia admoveo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est, ut in melius excitaretur. Saepe maiori fortunae locum fecit iniuria. Multa ceciderunt, ut altius surgerent. Timagenes felicitati urbis inimicus aiebat Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora surrectura quam arsissent.

[14]In hac quoque urbe veri simile est certaturos omnes, ut maiora certioraque quam amisere restituantur.[v2.n.440.1] Sint utinam diuturna et melioribus auspiciis in aevum longius condita! Nam huic coloniae ab origine sua centensimus annus est, aetas ne homini quidem extrema. A Planco deducta in hanc frequentiam[v2.n.440.2] loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.[v2.n.440.3]

[15]Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat[v2.n.440.4] nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines. Nihil horum indignandum (unnecessarily) emend to read centesimus septimus. But Seneca was using round numbers. est. In eum intravimus mundum, in quo his legibus vivitur. Placet; pare. Non placet; quacumque vis, exi. Indignare, si quid in te iniqui proprie constitutum est; sed si haec summos imosque necessitas alligat, in gratiam cum fato revertere, a quo omnia resolvuntur.

[16]Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis, quae viam disparia praetexunt; aequat omnes cinis. Inpares nascimur, pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium incolis dico: tam Ardea capta quam Roma est. Conditor ille iuris humani non natalibus[v2.n.442.1] nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus. Ubi vero ad finem mortalium ventum est, "discede," inquit, "ambitio! omnium, quae terram premunt, siremps[v2.n.442.2] lex esto." Ad omnia patienda pares sumus; nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior.

[17]Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat. Ita dico: infelix ob hoc, quod intellegere debebat falsum se gerere cognomen. Quis enim esse magnus in pusillo potest? Erant illa, quae tradebantur, suptilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus homo et trans oceanum cogitationes suas mittens. " Facilia," inquit, "me doce." Cui praeceptor "ista," inquit, "omnibus eadem sunt, aeque difficilia."

[18]Hoc puta rerum naturam dicere: " ista, de quibus querelis, omnibus eadem sunt. Nulli dare faciliora possum,[v2.n.444.1] sed quisquis volet, sibi ipse[v2.n.444.2] illa reddet faciliora." Quomodo ? Aequanimitate. Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et perdas aliquid et pereas.

[19]Non est tamen quod istis, qui te circumstrepunt, credas; nihil horum malum est, nihil intolerabile aut durum. Ex consensu istis metus est. Sic mortem times quomodo famam. Quid autem stultius homine verba metuente ? Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse voces inperitorum, quo ventre redditos crepitus. "Quid enim," inquit, "mea,[v2.n.444.3] susum isti an deosum sonent ? "

[20]Quanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus ? Quemadmodum famam extimuistis sine causa, sic et illa, quae numquam timeretis, nisi fama iussisset. Num quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus?

[21]Ne morti quidem hoc apud nos[v2.n.444.4] noceat; et haec malam olitionem habet. Nemo eorum, qui illam accusant,[v2.n.444.5] expertus est. Interim temeritas est damnare, quod nescias. At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio. Non sumus in ullius potestate, cum mors in nostra potestate sit. VALE.

Letter 92

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Puto, inter me teque conveniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas movemur alimurque, propter ipsum principale nobis datas. In hoc principali est aliquid inrationale, est et rationale. Illud huic servit, hoc unum est, quod alio non refertur, sed omnia ad se refert.[v2.n.446.1] Nam illa quoque divina ratio omnibus praeposita est, ipsa sub nullo est; et haec autem nostra eadem est, quia[v2.n.446.2] ex illa est.

[2]Si de hoc inter nos convenit, sequitur ut de illo quoque conveniat, in hoc uno positam esse beatam vitam, ut in nobis ratio perfecta sit. Haec enim sola non submittit animum, stat contra fortunam; in quolibet rerum habitu securos[v2.n.446.3] servat. Id autem unum bonum est, quod numquam defringitur. Is est, inquam, beatus quem nulla res minorem facit; tenet summa, et ne ulli quidem nisi sibi innixus. Nam qui aliquo auxilio sustinetur, potest cadere. Si aliter est, incipient multum in nobis valere non nostra. Quis autem vult constare fortunam[v2.n.448.1] aut quis se prudens ob aliena miratur ?

[3]Quid est beata vita ? Securitas et perpetua tranquillitas. Hanc dabit animi magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax. Ad haec quomodo pervenitur ? Si veritas tota perspecta est; si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque. Denique ut breviter tibi formulam scribam, talis animus esse sapientis viri debet, qualis deum deceat.

[4]Quid potest desiderare is, cui omnia honesta contingunt ? Nam si possunt aliquid non honesta conferre ad optimum statum, in his erit beata vita, sine quibus honesta.[v2.n.448.2] Et quid turpius stultiusve quam bonum rationalis animi ex inrationalibus nectere ?

[5]Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit fortuitis repugnantibus. Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum. Vides autem quale sit die non[v2.n.448.3] esse contentum, nisi aliquis igniculus adluxerit. Quod potest in hac claritate solis habere scintilla momentum ?

[6]Si non es sola honestate[v2.n.450.1] contentus, necesse est aut quietem adici velis, quam ἀοχλησίαν vocant Graeci, aut voluptatem. Horum alterum utcumque recipi potest. Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae. Alterum illud, voluptas, bonum pecoris est. Adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum. Ad hanc vitam[v2.n.450.2] facit titillatio corporis; quid ergo dubitaris dicere bene esse homini, si palato bene est ?

[7]Et hunc tu, non dico inter viros numeras, sed inter homines, cuius summum bonum saporibus et coloribus[v2.n.450.3] sonisque[v2.n.450.4] constat? Excedat ex hoc animalium numero pulcherrimo ac dis secundo: mutis adgregetur animal pabulo laetum.

[8]Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, voluptatibus deditam; illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem viro reliquerunt, hanc necessariam beatae vitae putaverunt, enervem[v2.n.450.5] et abiectam.

[9]Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summum[v2.n.450.6] bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac male[v2.n.450.7] congruentibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in Scylla

Prima hominis facies et pulchro pectore virgo

Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix

Delphinum caudas utero commissa luporum.

Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, velocia; at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis !

[10]Prima ars hominis est ipsa virtus; huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius. Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur. Illa utcumque altera quies nihil quidem ipsa praestabat animo, sed inpedimenta removebat; voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit. Quae invenietur tam discors inter se iunctura corporum ? Fortissimae rei inertissima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta.[v2.n.452.1] "Quid ergo?" inquit,"si virtutem nihil inpeditura sit bona valitudo et quies et dolorum vacatio,[v2.n.452.2] non petes illas ?"

[11]Quidni petam ? Non quia bona sunt, sed quia secundum naturam sunt, et quia bono a me iudicio sumentur. Quid erit tunc in illis bonum ? Hoc unum, bene eligi. Nam cum[v2.n.452.3] vestem qualem decet, sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum.

[12]Etiamnunc adiciam: mundae vestis electio adpetenda est homini. Natura enim homo mundum[v2.n.454.1] et elegans animal est. Itaque non est bonum per se munda vestis, sed mundae vestis electio, quia non in re bonum est, sed in electione quali. Actiones nostrae honestae sunt, non ipsa quae aguntur.

[13]Quod de veste dixi, idem me dicere de corpore existima. Nam hoc quoque natura ut quandam vestem animo circumdedit; velamentum eius est. Quis autem umquam vestimenta aestimavit arcula ? Nec bonum nec malum vagina gladium facit. Ergo de corpore quoque idem tibi respondeo: sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et vires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa.

[14]"Est quidem," inquit, "sapiens beatus; summum tamen illud bonum non consequitur, nisi illi et naturalia instrumenta respondeant. Ita miser quidem esse, qui virtutem habet, non potest, beatissimus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur ut valitudine, ut membrorum integritate."

[15]Quod incredibilius videtur, id concedis, aliquem in maximis et continuis doloribus non esse miserum, esse etiam beatum; quod levius est, negas, beatissimum esse. Atqui si potest virtus efficere, ne miser aliquis sit, facilius efficiet, ut beatissimus sit. Minus enim intervalli a beato[v2.n.456.1] ad beatissimum restat quam a misero ad beatum. An quae res tantum valet, ut ereptum calamitatibus inter beatos locet, non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat ? In summo deficit clivo?

[16]Commoda sunt in vita[v2.n.456.2] et incommoda, utraque extra nos. Si non est miser vir bonus, quamvis omnibus prematur incommodis, quomodo non est beatissimus, si aliquibus commodis deficitur ? Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est, quam non est sub incommodis miser; aut potest illi eripi bonum suum, si potest minui.

[17]Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis. Claritate enim eius quicquid sine illo luceret absconditur. " Sed quaedam," inquit, " soli quoque opstant." At sol integer est[v2.n.456.3] etiam inter opposita, et quamvis aliquid interiacet, quod nos prohibeat eius aspectu, in opere est, cursu suo fertur. Quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat.

[18]Eodem modo virtuti opposita nihil detrahunt; non est minor, sed minus fulget. Nobis forsitan non aeque apparet ac nitet, sibi eadem est et more solis obscuri in occulto vim suam exercet. Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus solem potest nebula.

[19]Invenitur, qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum. Hic quoque fallitur, exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus. Quid autem foedius, quid indignius quam comparari veneranda contemptis ? Veneranda enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia; e contrario vilia sunt, quae saepe contingunt pleniora vilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et tororum[v2.n.458.1] sanitas firmitasque.

[20]Deinde si sapiens, cui corpus molestum est, nec miser habebitur nec beatus, sed in medio[v2.n.458.2] relinquetur, vita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda. Quid autem tam absurdum quam sapientis vitam adpetendam non esse ? Aut quid tam extra fidem quam esse aliquam vitam nec adpetendam nec fugiendam ? Deinde si damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur. Nam quibus potentia non est in peiorem transferendi[v2.n.460.1] statum, ne interpellandi quidem optimum.

[21]" Frigidum," inquit, " aliquid et calidum novimus, inter utrumque tepidum est; sic aliquis beatus est, aliquis miser, aliquis nec beatus nec miser." Volo hanc contra nos positam imaginem excutere. Si tepido illi plus frigidi ingessero, fiet frigidum. Si plus calidi adfudero, fiet novissime calidum. At huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias adiecero, miser non erit, quemadmodum dicitis; ergo imago ista dissimilis est.

[22]Deinde trado tibi hominem nec miserum nec beatum. Huic adicio caecitatem; non fit miser. Adicio debilitatem; non fit miser. Adicio dolores continuos et graves; miser non fit. Quem tam multa mala in miseram vitam non transferunt, ne ex beata quidem educunt.

[23]Si non potest, ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest in non beatum. Quare enim qui labi coepit,[v2.n.460.2] alicubi subsistat ? Quae res illum non patitur ad imum devolvi, retinet in summo. Quidni non possit beata vita rescindi ? Ne remitti quidem potest, et ideo virtus ad illam per se ipsa satis est.

[24]" Quid ergo ? " inquit, " sapiens non est beatior, qui diutius vixit, quem nullus avocavit dolor, quam ille, qui cum mala fortuna semper luctatus est ?" Responde mihi: numquid et melior est et honestior ? Si haec non sunt, ne beatior quidem est. Rectius vivat oportet, ut beatius vivat; si rectius non potest, ne beatius quidem.[v2.n.462.1] Non intenditur virtus, ergo ne beata quidem vita, quae ex virtute est. Virtus enim tantum bonum est, ut istas accessiones minutas non sentiat, brevitatem aevi et dolorem et corporum varias offensiones. Nam voluptas non est digna, ad quam respiciat.

[25]Quid est in virtute praecipuum ? Futuro non indigere nec dies suos computare; in quantulo libet tempore bona aeterna consummat. Incredibilia nobis haec videntur et supra humanam naturam excurrentia. Maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimur[v2.n.462.2] et vitiis nostris nomen virtutis inponimus. Quid porro ? Non aeque incredibile videtur aliquem in summis cruciatibus positum dicere " beatus sum" ? Atqui haec vox in ipsa officina voluptatis audita est. " Beatissimum," inquit, " hunc et hunc diem ago" Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris.

[26]Quare ergo incredibilia ista sint aput eos, qui virtutem colunt, quom[v2.n.462.3] aput eos quoque reperiantur,[v2.n.462.4] aput quos voluptas imperavit ? Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum futurum nec beatum. Atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibiles. Non video enim, quomodo non in infimum[v2.n.464.1] agatur e fastigio suo deiecta virtus. Aut beatum praestare debet, aut si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri miserum. Stans non potest mitti; aut vincatur oportet aut vincat.

[27]"Dis," inquit, "inmortalibus solis et virtus et beata vita contigit, nobis umbra quaedam illorum bonorum et similitudo. Accedimus ad illa, non pervenimus." Ratio vero dis hominibusque communis est; haec in illis consummata est, in nobis consummabilis.

[28]Sed ad desperationem nos vitia nostra perducunt; nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans ad custodienda optima, cuius iudicium bibat etiamnunc et incertum est. Desideret oculorum atque aurium sensum, bonam valitudinem et non foedum aspectum corporis et habitu manente suo aetatis praeterea longius spatium.

[29]Per hanc potest non paenitenda agi vita, at[v2.n.464.2] inperfecto viro huic malitiae vis quaedam inest, quia animum habet mobilem ad prava. Illa apparens malitia et exagitata[v2.n.464.3] abest[v2.n.464.4] ; non est adhuc bonus, sed in bonum fingitur. Cuicumque autem deest aliquid ad bonum, malus est. Sed Si cui virtus animusque in corpore praesens, hic deos aequat, illo tendit originis suae memor

[30]Nemo inprobe eo conatur ascendere, unde descenderat. Quid est autem cur non existimes in eo divini aliquid existere, qui dei pars est ? Totum hoc, quo continemur, et unum est et deus; et socii sumus eius et membra. Capax est noster animus, perfertur illo, si vitia non deprimant. Quemadmodum corporum nostrorum habitus erigitur et spectat in caelum, ita animus, cui in quantum vult licet porrigi, in hoc a natura rerum formatus est, ut paria dis vellet. Et si utatur suis viribus ac se in spatium suum extendat, non aliena via[v2.n.466.1] ad summa nititur.

[31]Magnus erat labor ire in caelum; redit. Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore,[v2.n.466.2] quo inperitorum[v2.n.466.3] verberant oculos, sed a vetere caeno,[v2.n.466.4] ex quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit.

Scit, inquam, aliubi positas esse divitias quam quo congeruntur; animum impleri debere, non arcam.

[32]Hunc inponere dominio rerum omnium licet, hunc in possessionem rerum naturae inducere, ut sua orientis occidentisque terminis finiat[v2.n.468.1] deorumque ritu cuncta possideat.[v2.n.468.2] cum opibus suis divites superne despiciat. quorum nemo tam suo laetus est quid cristis alieno.

[33]Cum se in hanc sublimitatem edit. corporis quoque ut[v2.n.468.3] oneris necessarii non amator, sed procurator est nec se illi, cui inpositus est, subicit. Nemo liber est, qui corpori servit. Nam ut alios dominos, quos nimia pro illo sollicitudo invenit; transeas, ipsius morosum imperium delicatumque est.

[34]Ab hoc modo aequo animo exit, modo nihilo prosilit, nec quis deinde relicti eius futurus sic exitus quaerit. Sed ut ex barba capilloque tonsa neglegimus, ita ille divinus animus egressurus hominem. quo receptaculum suum conferatur. ignis illud exurat an lapis includat[v2.n.468.4] an terra conterat an ferae distrahant. non magis ad se iudicat pertinere quam secundas ad editum infantem. Utrum proiectum aves differant. an consumatur Canibus data praeda marinis.[v2.n.468.5] quid ad illum, qui nullus est[v2.n.468.6] ?

[35]Sed tunc quoque, cum inter homines est, non timet ullas[v2.n.468.7] post mortem minas eorum, quibus usque ad mortem timeri parum est. Non conferret, inquit, me nec uncus nec proiecti ai contumeliam cadaveris laceratio foeda visuris. Neminem de supremo officio rogo. nulli reliquias meas commendo. Ne quis insepultus esset, rerum natura prospexit.[v2.n.470.1] Quem saevitia proiecerit, die; condet.[v2.n.470.2] Diserte Maecenas ait:

Nec tumulum curo. Sepelit natura relictos.

Alte cinctum putes dixisse. Habuit enim ingenium et grande et virile, ruri illud secundis discinxisset.[v2.n.470.3] VALE.

Загрузка...