Seneca Lucilio suo salutem
[1]In epistula, qua de morte Metronactis philosophi querebaris tamquam et potuisset diutius vivere et debuisset, aequitatem tuam desideravi, quae tibi in omni persona, in omni negotio superest, in una re deest, in qua omnibus. Multos inveni aequos adversus homines, adversus deos neminem, Obiurgamus cotidie fatum: " quare ille in medio cursu raptus est ? Quare ille non rapitur ? Quare senectutem et sibi et aliis gravem extendit ? "
[2]Utrum, obsecro te, aequius iudicas te naturae an tibi parere naturam ? Quid autem interest, quam cito exeas, unde utique exeundum est ? Non ut diu vivamus curandum est, sed ut satis; nam ut diu vivas, fato opus est, ut satis, animo. Longa est vita, si plena est; impletur autem, cum animus sibi bonum suum reddidit et ad se potestatem sui transtulit.
[3]Quid illum octoginta anni iuvant per inertiam exacti ? Non vixit iste, sed in vita moratus est, nec sero mortuus est, sed diu. Octoginta annis vixit. Interest, mortem eius ex quo die numeres.
[4]At ille obiit viridis. Sed officia boni civis, boni amici, boni filii executus est; in nulla parte cessavit. licet aetas eius inperfecta sit, vita perfecta est. Octoginta annis vixit. Immo octoginta annis fuit, nisi forte sic vixisse eum dicis, quomodo dicuntur arbores vivere.
Obsecro te, Lucili, hoc agamus, ut quemadmodum pretiosa rerum sic vita nostra non multum pateat, sed multum pendeat. Actu illam metiamur, non tempore. Vis scire, quid inter hunc intersit vegetum contemptoremque fortunae functum omnibus vitae humanae stipendiis atque in summum bonum eius evectum, et illum, cui multi anni transmissi sunt ? Alter post mortem quoque est, alter ante mortem periit.
[5]Laudemus itaque et in numero felicium reponamus eum, cui quantulumcumque temporis contigit, bene conlocatum est. Vidit enim veram lucem. Non fuit unus e multis. Et vixit et viguit. Aliquando sereno usus est, aliquando, ut solet, validi sideris fulgor per nubila emicuit. Quid quaeris quamdiu vixerit ? Vivit; ad posteros usque transiluit et se in memoriam dedit.
[6]Nec ideo mihi plures annos accedere recusaverim, nihil tamen mihi ad beatam vitam defuisse dicam, si spatium eius inciditur. Non enim ad eum diem me aptavi, quem ultimum mihi spes avida promiserat, sed nullum non tamquam ultimum aspexi. Quid me interrogas, quando natus sim, an inter iuniores adhuc censear ?
[7]Habeo meum. Quemadmodum in minore corporis habitu potest homo esse perfectus, sic et in minore temporis modo potest vita esse perfecta. Aetas inter externa est. Quamdiu sim, alienum est; quamdiu ero,[v3.n.6.1] ut sim, meum est. Hoc a me exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut praetervehar,
[8]Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium ? Usque ad sapientiam vivere. Qui ad illam pervenit, attigit non longissimum finem, sed maximum. Ille vero glorietur audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet, quod fuit. Merito enim inputabit; meliorem illi vitam reddidit quam accepit. Exemplar boni viri posuit, qualis quantusque esset ostendit. Si quid adiecisset, fuisset simile praeterito.
[9]Et tamen quo usque vivimus ? Omnium rerum cognitione fruiti sumus. Scimus a quibus principiis[v3.n.8.1] natura se adtollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum vices revocet, quemadmodum omnia, quae usquam erant, cluserit et se ipsam finem sui fecerit. Scimus sidera impetu suo vadere, praeter terram nihil stare, cetera continua velocitate decurrere. Scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior velociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa inducat noctem, quae reducat diem. Illuc eundum est, ubi ista propius aspicias. "
[10]Nec hac spe," inquit sapiens ille, " fortius exeo, quod patere mihi ad deos meos iter iudico. Merui quidem admitti et iam inter illos fui animumque illo meum misi et ad me illi suum miserant. Sed tolli me de medio puta et post mortem nihil ex homine restare; aeque magnum animum habeo, etiam si nusquam transiturus excedo."
[11]"Non tam multis vixit annis quam potuit." Et paucorum versuum liber est et quidem laudandus atque utilis; annales Tanusii[v3.n.8.2] scis quam ponderosi sint et quid vocentur. Hoc est vita quorumdam longa, et quod Tanusii sequitur annales.
[12]Numquid feliciorem iudicas eum, qui summo die muneris, quam eum, qui medio occiditur ? Numquid aliquem tam stulte cupidum esse vitae putas, ut iugulari in spoliario quam in harena malit ? Non maiore spatio alter alterum praecedimus. Mors per omnes it; qui occidit, consequitur occisum. Minimum est, de quo sollicitissime agitur. Quid autem ad rem pertinet, quam diu vites, quod evitare non possis ? Vale.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Eam partem philosophiae, quae dat propria cuique personae praecepta _ nec in universum conponit hominem, sed marito suadet quomodo se gerat adversus uxorem, patri quomodo educet liberos, domino quomodo servos regat, quidam solam receperunt, ceteras quasi extra utilitatem nostram vagantes reliquerunt, tamquam quis posset de parte suadere nisi qui summam prius totius vitae complexus est.
[2]Sed Ariston Stoicus contrario hanc partem levem existimat et quae non descendat in pectus usque anilia[v3.n.12.1] habentem praecepta, plurimum ait proficere ipsa decreta philosophiae constitutionemque summi boni. Quam qui bene intellexit ac didicit, quid in quaque re faciendum sit sibi ipse praecipit.[v3.n.12.2] Quemadmodum qui iaculari discit, destinatum locum captat et manum format ad derigenda quae mittet, eum hanc vim ex disciplina et exercitatione percepit, quocumque vult illa utitur, didicit enim non hoc aut illud ferire, sed quodcumque voluerit: sic qui se ad totam vitam instruxit, non desiderat particulatim admoneri, doctus in totum, non enim quomodo cum uxore aut cum filio viveret, sed quomodo bene viveret.
[3]In hoc est et quomodo cum uxore ac liberis vivat.
[4]Cleanthes utilem quidem iudicat et hanc partem, sed inbecillam nisi ab universo fluit, nisi decreta ipsa philosophiae et capita cognovit. In duas ergo quaestiones locus iste dividitur: utrum utilis an inutilis sit, et an solus virum bonum possit efficere, id est utrum supervacuus sit an omnes faciat supervacuos.
[5]Qui hanc partem videri volunt supervacuam, hoc aiunt: " Si quid oculis oppositum moratur aciem, removendum est. Illo quidem obiecto operam perdit[v3.n.12.3] qui praecipit: sic ambulabis, illo manum porriges. Eodem modo ubi aliqua res occaecat animum et ad officiorum dispiciendum ordinem inpedit, nihil agit qui praecipit: sic vives cum patre, sic cum uxore. Nihil enim proficient praecepta, quamdiu menti error offusus est; si ille discutitur, apparebit, quid cuique debeatur officio. Alioqui doces illum,[v3.n.14.1] quid sano faciendum sit, non efficis sanum.
[6]Pauperi ut agat divitem monstras; hoc quomodo manente paupertate fieri potest ? Ostendis esurienti quid tamquam satur faciat; fixam potius medullis famem detrahe. " Idem tibi de omnibus vitiis dico: ipsa removenda sunt, non praecipiendum quod fieri illis manentibus non potest. Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat.
[7]Efficias oportet, ut sciat pecuniam nec bonum nec malum esse; ostendas illi miserrimos divites.
Efficias, ut quicquid publice expavimus, sciat non esse tam timendum quam fama circumfert, nec dolere[v3.n.14.2] nec mori; saepe in morte, quam pati lex est, magnum esse solacium, quod ad neminem redit; in dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui levius sibi facit, quicquid contumaciter passus est. Optimam doloris esse naturam, quod non potest nec qui extenditur magnus esse nec qui est magnus extendi; omnia fortiter excipienda, quae nobis mundi necessitas imperat.
[8]" His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem[v3.n.16.1] est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, scierit esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant[v3.n.16.2] ad singula, qui dicat: sic incede, sic cena. Hoc viro hoc feminae, hoc marito hoc caelibi convenit.
[9]Ista enim qui diligentissime monent, ipsi facere non possunt. Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat. Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto.
[10]"Utrum deinde manifesta an dubia praecipies? Non desiderant manifesta monitorem, praecipienti dubia non creditur; supervacuum est ergo praecipere. Id adeo sic disce. Si id mones, quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuvandum erit. Si probaturus es, illa per quae probas plus valent satisque per se sunt.
[11]Sic amico utere, sic cive, sic socio. Quare ? Quia iustum est. Omnia ista mihi de iustitia locus tradit. Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam. Hoc cum persuasi mihi et perbibi,[v3.n.18.1] quid ista praecepta proficiunt, quae eruditum docent ? Praecepta dare scienti supervacuum est, nescienti parum. Audire enim debet non tantum, quid sibi praecipiatur, sed etiam quare.
[12]Utrum, inquam, veras opiniones habenti de bonis malisque sunt necessaria an non habenti ? Qui non habet, nihil a te adiuvabitur; aures eius contraria monitionibus tuis fama possedit. Qui habet exactum iudicium de fugiendis petendisque, scit, quid[v3.n.18.2] sibi faciendum sit, etiam te tacente. Tota ergo pars ista philosophiae summoveri potest.
[13]" Duo sunt, propter quae delinquimus: aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur. Itaque debemus aut percurare mentem aegram et vitiis liberare, aut vacantem[v3.n.20.1] quidem, sed ad peiora pronam praeoccupare. Utrumque decreta philosophiae faciunt; ergo tale praecipiendi genus nil agit.
[14]Praeterea si praecepta singulis damus, inconprehensibile opus est. Alia enim dare debemus faeneranti, alia colenti agrum, alia negotianti, alia regum amicitias sequenti, alia pares, alia inferiores amaturo.
[15]In matrimonio praecipies, quomodo vivat eum uxore aliquis, quam virginem duxit, quomodo eum ea, quae alicuius ante matrimonium experta est, quemadmodum eum locuplete, quemadmodum cum indotata. An non putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter provectiorem et puellam, inter matrem et novercam ? Omnes species conplecti non possumus, atqui singulae propria exigunt; leges autem philosophiae breves sunt et omnia alligant.
[16]Adice nunc, quod sapientiae praecepta finita debent esse et certa: si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt; sapientia rerum terminos novit.
" Ergo ista praeceptiva pars summovenda est, quia quod paucis promittit, praestare omnibus non potest; sapientia autem omnes tenet.
[17]Inter insaniam publicam et hanc, quae medicis traditur, nihil interest nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis. Altera causas furoris traxit ex valitudine, altera animi mala valitudo est. Si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in privato, erit ipso, quem monebit, insanior. Ei bilis[v3.n.22.1] nigra curanda est et ipsa furoris causa removenda. Idem in hoc alio animi furore faciendum est. Ipse discuti debet; alioqui abibunt in vanum monentium verba."
[18]Haec ab Aristone dicuntur; cui respondebimus ad singula. Primum adversus illud, quod ait, si quid obstat oculo et inpedit visum, debere removeri. Fateor huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio, quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat. Natura enim videmus, cui usum sui reddit qui removet[v3.n.22.2] obstantia. Quid autem cuique debeatur officio, natura non docet.
[19]Deinde cuius curata suffusio est, is non protinus eum visum recepit, aliis quoque potest reddere; malitia liberatus et liberat. Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates oculus intellegat, a nigro album etiam nullo monente distinguet. Multis contra praeceptis eget animus, ut videat, quid agendum sit in vita; quamquam oculis quoque aegros medicus non tantum curat sed etiam monet. "
[20]Non est," inquit, " quod protinus inbecillam aciem committas inprobo lumini; a tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude et paulatim claram lucem pati adsuesce. Non est quod post cibum studeas, non est quod plenis oculis ac tumentibus imperes; adflatum et vim frigoris in os occurrentis evita "; alia eiusmodi, quae non minus quam medicamenta proficiunt. Adicit remediis medicina consilium.
[21]" Error," inquit, " est causa peccandi. Hunc nobis praecepta non detrahunt nec expugnant opiniones de bonis ac malis falsas." Concedo per se efficacia praecepta non esse ad evertendam pravam animi persuasionem; sed non ideo nihil ne[v3.n.24.1] aliis quidem adiecta proficiunt. Primum memoriam renovant; deinde quae in universo confusius videbantur, in partes divisa diligentius considerantur. Aut isto[v3.n.24.2] modo licet et consolationes dicas supervacuas et exhortationes; atqui non sunt supervacuae, ergo ne monitiones quidem.
[22]" Stultum est," inquit, " praecipere aegro, quid facere tamquam sanus debeat, cum restituenda sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta." Quid, quod habent aegri quaedam sanique communia, de quibus admonendi sunt ? Tamquam ne avide cibos adpetant, ut lassitudinem vitent. Habent quaedam praecepta communia pauper et dives. "
[23]Sana,"[v3.n.26.1] inquit, " avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut divitem, si cupiditas utriusque consedit.[v3.n.26.2] " Quid, quod aliud est non concupiscere pecuniam, aliud uti pecunia scire ? Cuius avari modum ignorant, etiam non avari usum. " Tolle," inquit, " errores; supervacua praecepta sunt." Falsum est. Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar; etiam remotis vitiis quid et quemadmodum debeamus facere, discendum est.
[24]" Nihil," inquit, " efficient monitiones admotae gravibus vitiis." Ne medicina quidem morbos insanabiles vincit, tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in levamentum. Ne ipsa quidem universae philosophiae vis, licet totas in hoc vires suas advocet, duram iam et veterem animis extrahet pestem. Sed non ideo nihil sanat, quia non omnia. "
[25]Quid prodest," inquit, " aperta monstrare ? " Plurimum; interdum enim scimus nec adtendimus. Non docet admonitio, sed advertit, sed excitat, sed memoriam continet nec patitur elabi. Pleraque ante oculos posita transimus. Admonere genus adhortandi est. Saepe animus etiam aperta dissimulat; ingerenda est itaque illi notitia rerum notissimarum. Illa hoc loco in Vatinium Calvi repetenda sententia est: " factum esse ambitum scitis, et hoc vos scire omnes sciunt."
[26]Seis amicitias sancte colendas esse, sed non facis. Seis inprobum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum; scis ut illi nil eum adultero, sic[v3.n.28.1] tibi nil esse debere cum paelice, et non facis. Itaque subinde ad memoriam reducendus es; non enim reposita illa esse oportet, sed in promptu. Quaecumque salutaria sunt, saepe agitari debent, saepe versari, ut non tantum nota sint nobis, sed etiam parata. Adice nunc, quod aperta quoque apertiora fieri solent.
[27]"Si dubia sunt," inquit, " quae praecipis, probationes adicere debebis; ergo illae, non praecepta proficient." Quid, quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest ? Sic quomodo iurisconsultorum valent responsa, etiam si ratio non redditur. Praeterea ipsa, quae praecipiuntur, per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione in sententiam coartata, sicut illa Catoniana: " emas non quod opus est, sed quod necesse est; quod non opus est, asse earum est," qualia sunt illa aut reddita oraculo aut similia: " tempori parce," " te nosce."
[28]Numquid rationem exiges, eum tibi aliquis hos dixerit versus ?
Iniuriarum remedium est oblivio.
Audentes fortuna iuvat, piger ipse sibi opstat.
Advocatum ista non quaerunt; adfectus ipsos tangunt et natura vim suam exercente proficiunt.
[29]Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur, non aliter quam scintilla flatu levi adiuta ignem suum explicat. Erigitur virtus, eum tacta est et inpulsa. Praeterea quaedam sunt quidem in animo, sed parum prompta, quae incipiunt in expedito esse, eum dicta sunt. Quaedam diversis locis iacent sparsa, quae contrahere inexercitata mens non potest. Itaque in unum conferenda sunt et iungenda, ut plus valeant animumque magis adlevent.
[30]Aut si praecepta nihil adiuvant, omnis institutio tollenda est, ipsa natura contenti esse debemus.
Hoc qui dicunt, non vident alium esse ingenii mobilis et erecti, alium tardi et hebetis, utique alium alio ingeniosiorem. Ingenii vis praeceptis alitur et crescit novasque persuasiones adicit innatis et depravata corrigit. "
[31]Si quis," inquit, " non habet recta decreta, quid illum admonitiones iuvabunt vitiosis obligatum ? " Hoc scilicet, ut illis liberetur; non enim extincta in illo indoles naturalis est, sed obscurata et oppressa. Sic quoque temptat resurgere et contra prava nititur, nancta vero praesidium et adiuta praeceptis evalescit, si tamen illam diutina pestis non infecit nec enecuit; hanc enim ne disciplina quidem philosophiae toto inpetu suo conisa restituet. Quid enim interest inter decreta philosophiae et praecepta, nisi quod illa generalia praecepta sunt, haec specialia ? Utraque res praecipit, sed altera in totum, particulatim altera.
[32]" Si quis," inquit, " recta habet et honesta decreta, hic ex supervacuo monetur." Minime; nam hic quoque doctus quidem est facere quae debet, sed haec non satis perspicit. Non enim tantum adfectibus inpedimur, quo minus probanda faciamus, sed inperitia inveniendi quid quaeque res exigat. Habemus interdum compositum animum, sed residem et inexercitatum ad inveniendam[v3.n.32.1] officiorum viam, quam admonitio demonstrat. "
[33]Expelle," inquit, " falsas opiniones de bonis et malis, in locum autem earum veras repone, et nihil habebit admonitio, quod agat." Ordinatur sine dubio ista ratione animus, sed non ista tantum. Nam quamvis argumentis collectum sit, quae bona malaque sint, nihilominus habent praecepta partes suas. Et prudentia et iustitia officiis constat, officia praeceptis disponuntur.
[34]Praeterea[v3.n.34.1] ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt. Utraque enim inter se consentiunt; nec illa possunt praecedere, ut non haec sequantur. Et haec ordinem sequuntur suum; unde apparet illa praecedere.
[35]" Infinita," inquit, " praecepta sunt." Falsum est. Nam de maximis ac necessariis rebus non sunt infinita. Tenues autem differentias habent, quas exigunt tempora, loca, personae, sed his quoque dantur praecepta generalia. "
[36]Nemo," inquit," praeceptis curat insaniam; ergo ne malitiam quidem." Dissimile est. Nam si insaniam sustuleris, sanitas redit, at[v3.n.34.2] si falsas opiniones exclusimus, non statim sequitur dispectus rerum agendarum. Ut sequatur, tamen admonitio conroborabit rectam de bonis malisque sententiam. Illud quoque falsum est, nihil apud insanos proficere praecepta. Nam quemadmodum sola non prosunt, sic curationem adiuvant. Et denuntiatio et castigatio insanos coercuit. De illis nunc insanis loquor, quibus mens mota est, non erepta.
[37]" Leges," inquit, " ut faciamus, quod oportet, non efficiunt, et quid aliud sunt quam minis mixta praecepta ? " Primum omnium ob hoc illae non persuadent, quia minantur, at haec non cogunt, sed exorant. Deinde leges a scelere deterrent, praecepta in officium adhortantur. His adice quod[v3.n.36.1] leges quoque proficiunt ad bonos mores, utique si non tantum imperant, sed docent.
[38]In hac re dissentio a Posidonio, qui " inprobo," inquit, " quod[v3.n.36.2] Platonis legibus adiecta principia sunt. Legem enim brevem esse oportet, quo facilius ab imperitis teneatur. Velut emissa divinitus vox sit; iubeat, non disputet. Nihil videtur mihi frigidius, nihil ineptius quam lex cum prologo. Mone,[v3.n.36.3] dic, quid me velis fecisse; non disco, sed pareo." Proficiunt vero[v3.n.36.4] ; itaque malis moribus uti videbis civitates usas malis legibus. " At non apud omnis proficiunt."
[39]Ne philosophia quidem; nec ideo inutilis et formandis animis inefficax est. Quid autem ? Philosophia non vitae lex est ? Sed putemus non proficere leges; non ideo sequitur, ut ne monitiones quidem proficiant. Aut sic et consolationes nega proficere dissuasionesque et adhortationes et obiurgationes et laudationes. Omnia ista monitionum genera sunt. Per ista ad perfectum animi statum pervenitur.
[40]Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in pravum inclinabiles revocat ad rectum quam bonorum virorum conversatio. Paulatim enim descendit in pectora, et vim praeceptorum obtinet frequenter aspici, frequenter audiri. Occursus mehercules ipse sapientium iuvat, et est aliquid, quod ex magno, viro vel tacente[v3.n.38.1] proficias.
[41]Nec tibi facile dixerim quemadmodum prosit, sicut illud intellego[v3.n.38.2] profuisse. " Minuta quaedam," ut ait Phaedon, " animalia cum mordent non sentiuntur; adeo tenuis illis et fallens in periculum vis est. Tumor indicat morsum et in ipso tumore nullum vulnus apparet. Idem tibi in conversatione virorum sapientium eveniet: non deprehendes, quemadmodum aut quando tibi prosit, profuisse deprendes."
[42]Quorsus, inquis, hoc pertinet ? Aeque praecepta bona, si saepe tecum sint, profutura quam bona exempla. Pythagoras ait alium animum fieri intrantibus templum deorumque simulacra ex vicino cernentibus et alicuius oraculi opperientibus vocem.
[43]Quis autem negabit[v3.n.38.3] feriri quibusdam praeceptis, efficaciter etiam inperitissimos ? Velut his brevissimis vocibus, sed multum habentibus ponderis:
Nil nimis.
Avarus animus nullo satiatur lucro.
Ab alio exspectes, alteri quod feceris.
Haec cum ictu quodam audimus, nec ulli Meet dubitare aut interrogare " quare ? "; adeo etiam sine ratione ipsa veritas ducit.
[44]Si reverentia frenat animos ac vitia compescit, cur non et admonitio idem possit ? Si inponit pudorem castigatio, cur admonitio non faciat, etiam si nudis praeceptis utitur ? Illa vero efficacior est et altius penetrat, quae adiuvat ratione quod praecipit, quae adicit, quare quidque faciendum sit et quis facientem oboedientemque praeceptis fructus exspectet. Si imperio proficitur, et admonitione; atqui[v3.n.40.1] proficitur imperio; ergo et admonitione.
[45]In duas partes virtus dividitur, in contemplationem veri et actionem. Contemplationem institutio tradit, actionem admonitio. Virtutem et exercet et ostendit recta actio. Acturo autem si prodest qui suadet, et qui monet proderit. Ergo si recta actio virtuti necessaria est, rectas autem actiones admonitio demonstrat, et admonitio necessaria est.
[46]Duae res plurimum roboris animo dant, fides veri et fiducia: utramque[v3.n.40.2] admonitio facit. Nam et creditur illi et, cum creditum est, magnos animus spiritus concipit ac fiducia impletur. Ergo admonitio non est supervacua.
M. Agrippa, vir ingentis animi, qui solus ex iis, quos civilia bella claros potentesque fecerunt, felix in publicum fuit, dicere solebat multum se huic debere sententiae: " Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur." Hac se aibat et fratrem et amicum optimum factum.
[47]Si eiusmodi sententiae familiariter in animum receptae formant eum, cur non haec pars philosophiae, quae talibus sententiis constat, idem possit ? Pars virtutis disciplina constat, pars exercitatione; et discas oportet et quod didicisti agendo confirmes. Quod si est, non tantum scita sapientiae prosunt, sed etiam praecepta, quae adfectus nostros velut edicto coercent et ablegant.
[48]' Philosophia,' inquit,'' dividitur in haec, scientiam et habitum animi. Nam qui didicit et facienda ac vitanda percepit, nondum sapiens est, nisi in ea, quae didicit, animus eius transfiguratus est. Tertia ista pars praecipiendi ex utroque est, et ex decretis et ex habitu. Itaque supervacua est ad implendam virtutem, cui duo illa sufficiunt."
[49]Isto ergo modo et consolatio supervacua est, nam haec quoque ex utroque est, et adhortatio et suasio et ipsa argumentatio. Nam et haec ab habitu animi compositi validique proficiscitur. Sed quamvis ista ex optimo habitu animi veniant, optimus animi habitus ex his est; et facit illa et ex illis ipse fit.
[50]Deinde istud, quod dicis, iam perfecti viri est ac summam consecuti felicitatis humanae. Ad haec autem tarde pervenitur; interim etiam inperfecto sed proficient demonstranda est in rebus agendis via. Hanc forsitan etiam sine admonitione dabit sibi ipsa sapientia, quae iam eo perduxit animum, ut moveri nequeat nisi in rectum. Inbecillioribus quidem ingeniis necessarium est aliquem praeire: hoc vitabis, hoc facies.
[51]Praeterea si expectat tempus, quo per se sciat quid optimum factu sit, interim errabit et errando inpedietur, quo minus ad illud perveniat, quo possit se esse contentus. Regi ergo debet, dum incipit posse se regere. Pueri ad praescriptum discunt. Digiti illorum tenentur et aliena manu per litterarum simulacra ducuntur, deinde imitari iubentur proposita[v3.n.44.1] et ad illa reformare chirographum. Sic animus noster dum eruditur ad praescriptum, iuvatur.[v3.n.44.2] [53] Haec sunt, per quae probatur hanc philosophiae partem supervacuam non esse.
Quaeritur deinde, an ad faciendum sapientem sola sufficiat. Huic quaestioni suum diem dabimus; interim omissis argumentis nonne apparet opus esse nobis aliquo advocato, qui contra populi praecepta praecipiat ?
[53]Nulla ad aures nostras vox inpune perfertur; nocent qui optant, nocent qui execrantur. Nam et horum inprecatio falsos nobis metus inserit et illorum amor male docet bene optando. Mittit enim nos ad longinqua bona et incerta et errantia, cum possimus felicitatem domo promere.
[54]Non licet, inquam, ire recta via. Trahunt in pravum parentes, trahunt servi. Nemo errat uni sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque invicem. Et ideo in singulis vitia populorum sunt, quia illa populus dedit. Dum facit quisque peiorem, factus est; didicit deteriora, deinde[v3.n.44.3] docuit, effectaque est ingens illa nequitia congesto in unum quod cuique pessimum scitur. 5 Sit ergo aliquis custos et aurem subinde pervellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus.
[55]Erras enim, si existimas nobiscum vitia nasci; supervenerunt, ingesta sunt. Itaque monitionibus crebris opiniones, quae nos circumsonant, repellantur.
[56]Nulli nos vitio natura conciliat; illa[v3.n.46.1] integros ac liberos genuit. Nihil quo avaritiam nostram inritaret, posuit in aperto. Pedibus aurum argentumque subiecit calcandumque ac premendum dedit quidquid est propter quod calcamur ac premimur. Illa vultus nostros erexit ad caelum et quidquid magnificum mirumque fecerat, videri a suspicientibus voluit. Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos[v3.n.46.2] ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum. Haec supra nos itura disposuit;
[57] aurum quidem et argentum et propter ista numquam pacem agens ferrum, quasi male nobis committerentur, abscondit. Nos in lucem, propter quae pugnaremus, extulimus; nos et causas periculorum nostrorum et instrumenta disiecto terrarum pondere eruimus; nos fortunae mala nostra tradidimus nec erubescimus summa apud nos haberi, quae fuerant ima terrarum, vis scire, quam falsus oculos tuos deceperit fulgor ?
[58]Nihil est istis, quamdiu mersa et involuta caeno suo iacent, foedius, nihil obscurius, quidni ? Quae per longissimorum cuniculorum tenebras extrahuntur. Nihil est illis, dum fiunt et a faece sua separantur, informius. Denique ipsos opifices intuere, per quorum manus sterile terrae genus et infernum perpurgatur; videbis quanta fuligine oblinantur.
[59]Atqui ista magis inquinant animos quam corpora, et in possessore eorum quam in artifice plus sordium est.
Necessarium itaque admoneri est,[v3.n.48.1] habere aliquem advocatum bonae mentis et in tanto[v3.n.48.2] fremitu tumultuque falsorum unam denique audire vocem. Quae erit illa vox ? Ea scilicet, quae tibi tantis clamoribus ambitionis exsurdato salubria insusurret verba, quae dicat:
[60] non est quod invideas istis, quos magnos felicesque populus vocat, non est quod tibi compositae mentis habitum et sanitatem plausus excutiat, non est quod tibi tranquillitatis tuae fastidium faciat ille sub illis fascibus purpura cultus, non est quod feliciorem eum iudices cui summovetur, quam te quem[v3.n.50.1] lictor semita deicit. Si vis exercere tibi utile, nulli autem grave imperium, summove vitia.
[61]Multi inveniuntur qui ignem inferant urbibus, qui inexpugnabilia saeculis et per aliquot aetates tuta prosternant, qui aequum arcibus aggerem attollant et muros in miram altitudinem eductos arietibus ac machinis quassent. Multi sunt qui ante se agant agmina et tergis hostium[v3.n.50.2] graves instent et ad mare magnum perfusi caede gentium veniant; sed hi quoque, ut vincerent hostem, cupiditate victi sunt. Nemo illis venientibus restitit, sed nec ipsi ambitioni crudelitatique restiterant; tunc, cum agere alios visi sunt, agebantur.
[62]Agebat infelicem Alexandrum furor aliena vastandi et ad ignota mittebat. An tu putas sanum, qui a Graeciae primum cladibus, in qua eruditus est, incipit ? Qui quod cuique optimum est, eripit, Lacedaemona servire iubet, Athenas tacere ? Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
[63]Iam in unum regnum multa regna coniecit; iam Graeci Persaeque eundem timent; iam etiam a Dareo liberae nationes iugum accipiunt: it tamen ultra oceanum solemque, indignatur ab Herculis Liberique vestigiis victoriam flectere, ipsi naturae vim parat. Non ille ire vult, sed non potest stare, non aliter quam in praeceps deiecta pondera, quibus eundi finis est iacuisse.
[64]Ne Gnaeo quidem Pompeio externa bella ac domestica virtus aut ratio suadebat, sed insanus amor magnitudinis falsae. Modo in Hispaniam et Sertoriana arma, modo ad colligandos[v3.n.52.1] piratas ac maria pacanda vadebat.
[65]Hae praetexebantur causae ad continuandam potentiam. Quid illum in Africam, quid in septentrionem, quid in Mithridaten et Armeniam et omnis Asiae angulos traxit ? Infinita scilicet cupido crescendi, cum sibi uni parum magnus videretur. Quid C. Caesarem in sua fata pariter ac publica inmisit ? Gloria et ambitio et nullus supra ceteros eminendi modus.
[66]Unum ante se ferre non potuit, cum res publica supra se duos ferret. Quid, tu C. Marium semel consulem—unum enim consulatum accepit, ceteros rapuit—cum Teutonos Cimbrosque concideret, cum Iugurtham per Africae deserta sequeretur, tot pericula putas adpetisse virtutis instinctu ? Marius exercitus, Marium ambitio ducebat.
[67]Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt. Non est quod credas quemquam fieri aliena infelicitate felicem.
[68]Omnia ista exempla, quae oculis atque auribus nostris ingeruntur, retexenda sunt et plenum malis sermonibus pectus exhauriendum. Inducenda in occupatum locum virtus, quae mendacia et contra verum placentia exstirpet, quae nos a populo, cui nimis credimus, separet ac sinceris opinionibus reddat. Hoc est enim sapientia, in naturam converti et eo restitui, unde publicus error expulerit.
[69]Magna pars sanitatis est hortatores insaniae reliquisse et ex isto coitu invicem noxio procul abisse.
Hoc ut esse verum scias, aspice, quanto aliter unusquisque populo vivat, aliter sibi. Non est per se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi testis ac spectator abscessit, vitia subsidunt, quorum monstrari et conspici fructus est.
[70]Quis eam, quam nulli ostenderet, induit purpuram ? Quis posuit secretam in auro dapem ? Quis sub alicuius arboris rusticae proiectus umbra luxuriae suae pompam solus explicuit ? Nemo oculis suis lautus est, ne paucorum quidem aut familiarium,-sed apparatum vitiorum suorum pro modo turbae spectantis expandit.
[71]Ita est: inritamentum est omnium, in quae insanimus, admirator et conscius. Ne concupiscamus efficies, si ne ostendamus effeceris. Ambitio et luxuria et inpotentia scaenam desiderant: sanabis ista, si absconderis.
[72]Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet parvo divitem et usu opes metientem. Contra illos, qui gratiam ac potentiam attollunt, otium ipse suspiciat traditum litteris et animum ab externis ad sua reversum.
[73]Ostendat ex constitutione vulgi beatos in illo invidioso fastigio suo trementes et adtonitos longeque aliam de se opinionem habentes quam ab aliis habetur. Nam quae aliis excelsa videntur, ipsis praerupta sunt. Itaque exanimantur et trepidant, quotiens despexerunt in illud magnitudinis suae praeceps. Cogitant enim varios casus et in sublimi maxime lubricos.
[74]Tunc adpetita formidant et quae illos graves aliis reddit, gravior ipsis felicitas incubat. Tunc laudant otium lene et sui iuris, odio est fulgor et fuga a rebus adhuc stantibus quaeritur. Tunc demum videas philosophantis metu[v3.n.56.1] et aegrae fortunae sana consilia. Nam quasi ista inter se contraria sint, bona fortuna et mens bona, ita melius in malis sapimus; secunda rectum auferunt. Vale.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Petis a me, ut id, quod in diem suum dixeram debere differri, repraesentem et scribam tibi, an haec pars philosophiae, quam Graeci paraeneticen vocant, nos praeceptivam dicimus, satis sit ad consummandam[v3.n.58.1] sapientiam. Scio te in bonam partem accepturum si negavero. Eo magis promitto et verbum publicum perire non patior: " postea noli rogare, quod inpetrare nolueris."
[2]Interdum enim enixe petimus id, quod recusaremus, si quis offerret. Haec sive levitas est sive vernilitas, punienda est annuendi[v3.n.58.2] facilitate. Multa videri volumus velle, sed nolumus. Recitator historiam ingentem attulit minutissime scriptam, artissime plicatam, et magna parte perlecta " desinam," inquit, " si vultis.[v3.n.58.3] " Adclamatur " recita, recita " ab iis, qui illum ommutescere illic cupiunt. Saepe aliud volumus, aliud optamus et verum ne dis quidem dicimus, sed di aut non exaudiunt aut miserentur.
[3]Ego me omissa misericordia vindicabo et tibi ingentem epistulam inpingam, quam tu si invitus leges, dicito: " ego mihi hoc contraxi " teque inter illos numera, quos uxor magno ducta ambitu torquet, inter illos, quos divitiae per summum adquisitae sudorem male habent, inter illos, quos honores nulla non arte. atque opera petiti discruciant, et ceteros malorum suorum compotes. . Sed ut omisso principio rem ipsam adgrediar, " beata," inquiunt, "vita constat ex actionibus rectis; ad actiones rectas praecepta perducunt; ergo ad beatam vitam praecepta sufficiunt."
[4]Non semper ad actiones rectas praecepta perducunt, sed cum obsequens ingenium est; aliquando frustra admoventur, si animum opiniones obsident pravae.
[5]Deinde etiam si recte faciunt, nesciunt facere se recte. Non potest enim quisquam nisi ab initio formatus et tota ratione compositus omnes exequi numeros, ut sciat, quando oporteat et in quantum et cum quo et quemadmodum et quare. Non potest toto animo honesta[v3.n.60.1] conari, ne constanter quidem aut libenter, sed respiciet, sed haesitabit.
[6]" Si honesta," inquit, " actio ex praeceptis venit, ad beatam vitam praecepta abunde sunt; atqui est[v3.n.60.2] illud, ergo et hoc." His respondebimus actiones honestas et praeceptis fieri, non tantum praeceptis.
[7]" Si aliae," inquit, " artes contentae sunt praeceptis, contenta erit et sapientia, nam et haec ars vitae est. Atqui gubernatorem facit ille, qui praecipit: sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica. Alios quoque artifices praecepta conformant[v3.n.62.1] ; ergo in hoc idem poterunt artifice vivendi."
[8]Omnes istae artes circa instrumenta vitae occupatae sunt, non circa totam vitam. Itaque multa illas inhibent extrinsecus et inpediunt, spes, cupiditas, timor. At haec, quae artem vitae professa est, nulla re, quo minus se exerceat, vetari potest; discutit enim inpedimenta et traicit[v3.n.62.2] obstantia. Vis scire, quam dissimilis sit aliarum artium condicio et huius ? In illis excusatius est voluntate peccare quam casu, in hac maxima culpa est sponte delinquere.
[9]Quod dico, tale est. Grammaticus non erubescet soloecismo, si sciens fecit, erubescet, si nesciens; medicus si deficere aegrum non intellegit, quantum ad artem, magis peccat quam si se intellegere dissimulat. At in hac arte vivendi turpior volentium culpa est.
Adice nunc, quod artes quoque pleraeque, immo ex omnibus liberalissimae habent decreta sua, non tantum praecepta, sicut medicina. Itaque alia est Hippocratis secta, alia Asclepiadis, alia Themisonis.
[10]Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies. Philosophia autem et contemplativa est et activa; spectat simul agitque. Erras enim, si tibi illam putas tantum terrestres operas[v3.n.64.1] promittere; altius spirat. Totum, inquit, mundum scrutor nec me intra contubernium mortale contineo suadere vobis ac dissuadere contenta. Magna me vocant supraque vos posita:
[11]
Nam tibi de summa caeli ratione deumque
Disserere incipiam et rerum primordia pandam;
Unde omnis natura creet res, auctet alatque,
Quoque eadem rursus[v3.n.64.2] natura perempta resolvat,
ut ait Lucretius. Sequitur ergo ut, cum contemplativa sit, habeat decreta sua.
[12]Quid ? Quod facienda quoque nemo rite obibit nisi is, cui ratio erit tradita, qua in quaque re omnes officiorum numeros exequi possit, quos non servabit, qui in rem praesentem[v3.n.64.3] praecepta acceperit, non in omnem.[v3.n.64.4] Inbecilla sunt per se et, ut ita dicam, sine radice, quae partibus dantur. Decreta sunt, quae muniant, quae securitatem nostram tranquillitatemque tueantur, quae totam vitam totamque rerum naturam simul contineant. Hoc interest inter decreta philosophiae et praecepta, quod inter elementa et membra; haec ex illis dependent, illa et horum causae sunt et omnium.
[13]" Antiqua," inquit, " sapientia nihil aliud quam facienda ac vitanda praecepit, et tunc longe meliores erant viri. Postquam docti prodierunt, boni desunt. Simplex enim illa et aperta virtus in obscuram et sollertem scientiam versa est docemurque disputare, non vivere."
[14]Fuit sine dubio, ut dicitis, vetus illa sapientia cum maxime nascens rudis non minus quam ceterae artes, quarum in processu subtilitas crevit. Sed ne opus quidem adhuc erat remediis diligentibus. Nondum in tantum nequitia surrexerat nec tam late se sparserat. Poterant vi tus simplicibus obstare remedia simplicia; nunc necesse est tanto operosiora esse munimenta, quanto vehementiora sunt, quibus petimur.
[15]Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum, quibus sisteretur fluens sanguis, vulnera coirent; paulatim deinde in hanc pervenit tam multiplicem varietatem. Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc solidisque corporibus et facili cibo nec per artem voluptatemque corrupto, qui postquam coepit non ad tollendam, sed ad inritandam famem quaeri et inventae sunt mille conditurae, quibus aviditas excitaretur, quae desiderantibus ali menta erant, onera sunt plenis.
[16]Inde pallor et nervorum vino madentium tremor et miserabilior ex cruditatibus quam ex fame macies. Inde incerti labantium[v3.n.68.1] pedes et semper qualis in ipsa ebrietate titubatio. Inde in totam cutem umor admissus distentusque venter, dum male adsuescit plus capere quam poterat. Inde suffusio luridae bilis et decolor vultus tabesque in se putrescentium et retorridi digiti articulis obrigescentibus nervorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio[v3.n.68.2] sine intermissione vibrantium.
[17]Quid capitis vertigines dicam ? Quid oculorum auriumque tormenta et cerebri exaestuantis verminationes et omnia, per quae exoneramur, internis ulceribus adfecta ? Innumerabilia praeterea febrium genera, aliarum impetu saevientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum eum horrore et multa membrorum quassatione venientium ?
[18]Quid alios referam innumerabiles morbos, supplicia luxuriae ?
Immunes erant ab istis malis, qui nondum se deliciis solverant, qui sibi imperabant, sibi ministrabant. Corpora opere ac vero labore durabant aut cursu defatigati aut venatu aut tellure[v3.n.68.3] versanda.[v3.n.68.4] excipiebat illos cibus, qui nisi esurientibus placere non posset. Itaque nihil opus erat tam magna medicorum supellectile nec tot ferramentis atque pyxidibus. Simplex erat ex causa simplici valitudo; multos morbos multa fericula fecerunt.
[19]Vide, quantum rerum per unam gulam transiturarum permisceat luxuria, terrarum marisque vastatrix. necesse est itaque inter se tam diversa dissideant et hausta male[v3.n.68.5] male digerantur aliis alio nitentibus. Nec mirum, quod inconstans variusque ex discordi cibo morbus est et illa ex contrariis naturae partibus in eundem compulsa redundant. Inde tam multo[v3.n.70.1] aegrotamus genere quam vivimus.
[20]Maximus ille medicorum et huius scientiae conditor feminis nec capillos defluere dixit nec pedes laborare; atqui et capillis destituuntur et pedibus aegrae sunt. Non mutata feminarum natura, sed victa est; nam cum virorum licentiam aequaverint, corporum quoque virilium incommoda aequarunt.
[21]Non minus pervigilant, non minus potant, et oleo et mero viros provocant; aeque invitis ingesta visceribus per os reddunt et vinum omne vomitu remetiuntur; aeque nivem rodunt, solacium stomachi aestuantis. Libidine vero ne maribus quidem cedunt, pati natae, di illas deaeque male perdant! Adeo perversum commentae genus inpudicitiae viros ineunt. Quid ergo mirandum est maximum medicorum ac naturae peritissimum in mendacio prendi, cum tot feminae podagricae calvaeque sint ? Beneficium sexus sui vitiis perdiderunt et, quia feminam exuerant, damnatae sunt morbis virilibus.
[22]Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius et vino fulcire venas cadentes, nesciebant sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo sudoribusque laxare, nesciebant crurum vinculo brachiorumque latentem vim et in medio sedentem ad extrema revocare. Non erat necesse circumspicere multa auxiliorum genera, eum essent periculorum paucissima.
[23]Nunc vero quam longe processerunt mala valitudinis ! Has usuras voluptatium pendimus ultra modum fasque concupitarum. Innumerabiles esse morbos non miraberis: cocos numera. Cessat omne studium et liberalia professi sine ulla frequentia desertis angulis praesident. In rhetorum ac philosophorum scholis solitudo est; at quam celebres culinae sunt, quanta circa nepotum focos iuventus premitur !
[24]Transeo puerorum infelicium greges, quos post transacta convivia aliae cubiculi contumeliae exspectant. Transeo agmina exoletorum per nationes coloresque discripta, ut eadem omnibus levitas sit, eadem primae mensura lanuginis, eadem species capillorum, ne quis, cui rectior est coma, crispulis misceatur. Transeo pistorum turbam, transeo ministratorum, per quos signo dato ad inferendam cenam discurritur. Di boni, quantum hominum unus venter exercet! Quid ? Tu illos boletos, voluntarium venenum, nihil occulti operis iudicas facere, etiam si praesentanei non fuerunt ?
[25]Quid ? Tu illam aestivam nivem non putas callum iocineribus obducere ? Quid ? Illa ostrea, inertissimam carnem caeno saginatam, nihil existimas limosae gravitatis inferre ? Quid ? Illud sociorum garum, pretiosam malorum piscium saniem, non credis urere salsa tabe praecordia ? Quid ? Illa purulenta et quae tantum non ex ipso igne in os transferuntur, iudicas sine noxa in ipsis visceribus extingui ? Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum fastidium sui exhalantibus crapulam veterem ! Scias putrescere sumpta, non concoqui.
[26]Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam, in quam quicquid apud lautos solet diem ducere, properans in damnum suum popina congesserat; veneriae spondylique et ostrea eatenus circumcisa, qua eduntur, intervenientibus distinguebantur echinis. Totam dissecti structique[v3.n.74.1] sine ullis ossibus mulli constraverant.
[27]Piget esse iam singula; coguntur in unum sapores. In cena fit, quod fieri debebat[v3.n.74.2] in ventre. Expecto iam, ut manducata ponantur. Quantulo autem hoc minus est, festas excerpere atque ossa et dentium opera cocum fungi ? " Gravest luxuriari per singula; omnia semel et in eundem saporem versa ponantur. Quare ego ad unam rem manum porrigam ? Plura veniant simul, multorum ferculorum ornamenta coeant et cohaereant.
[28]Sciant protinus hi, qui iactationem ex istis peti et gloriam aiebant, non ostendi ista, sed conscientiae dari. Pariter sint, quae disponi solent, uno iure perfusa. Nihil intersit: ostrea, echini, spondyli, mulli perturbati concoctique ponantur." Non esset confusior vomentium cibus.
[29]Quomodo ista perplexa sunt, sic ex istis non singulares morbi nascuntur, sed inexplicabiles, diversi, multiformes, adversus quos et medicina armare se coepit multis generibus, multis observationibus.
Idem tibi de philosophia dico. Fuit aliquando simplicior inter minora peccantes et levi quoque cura remediabiles; adversus tantam morum eversionem omnia conanda sunt. Et utinam sic denique lues ista vindicetur !
[30]Non privatim solum, sed publice furimus. Homicidia compescimus et singulas caedes; quid bella et occisarum gentium gloriosum scelus ? Non avaritia, non crudelitas modum novit. Et ista quamdiu furtim et a singulis fiunt, minus noxia minusque monstruosa sunt; ex senatus consultis plebisque scitis saeva exercentur et publice iubentur vetata privatim.
[31]Quae clam commissa capite luerent, tum quia paludati fecere, laudamus. Non pudet[v3.n.76.1] homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno et bella gerere gerendaque liberis tradere, cum inter se etiam mutis ac feris pax sit.
[32]Adversus tam potentem explicitumque late furorem operosior philosophia facta est et tantum sibi virium sumpsit, quantum iis, adversus quae parabatur, accesserat.
Expeditum erat obiurgare indulgentes mero et petentes delicatiorem cibum; non erat animus ad frugalitatem magna vi reducendus, a qua paullum discesserat:
[33]Nunc manibus rapidis opus est, nunc arte magistra, voluptas ex omni quaeritur. Nullum intra se manet vitium; in avaritiam luxuria praeceps est. Honesti oblivio invasit. Nihil turpest, cuius placet pretium. Homo, sacra res homini, iam per lusum ac iocum occiditur et quem erudiri ad inferenda accipiendaque vulnera nefas erat, is iam nudus inermisque producitur satisque spectaculi ex homine mors est.
[34]In hac ergo morum perversitate desideratur solito vehementius aliquid, quod mala inveterata discutiat; decretis agendum est, ut revellatur penitus falsorum recepta persuasio. His si adiunxerimus praecepta, consolationes, adhortationes, poterunt valere; per se inefficaces sunt.
[35]Si volumus habere obligatos et malis, quibus iam tenentur, avellere, discant, quid malum, quid bonum sit. Sciant omnia praeter virtutem mutare nomen, modo mala fieri, modo bona. Quemadmodum primum militiae vinculum est religio et signorum amor et deserendi nefas, tunc deinde facile cetera exiguntur mandanturque iusiurandum adactis, ita in iis, quos velis ad beatam vitam perducere: prima fundamenta iacienda sunt et insinuanda virtus. Huius quadam superstitione teneantur; hanc ament; cum hac vivere velint, sine hac nolint.
[36]" Quid ergo ? Non quidam sine institutione subtili evaserunt probi magnosque profectus adsecuti sunt, dum nudis tantum praeceptis obsecuntur ? " Fateor, sed felix illis ingenium fuit et salutaria in transitu rapuit. Nam ut di inmortales nullam didicere virtutem cum omni editi et pars naturae eorum est bonos esse, ita quidam ex hominibus egregiam sortiti indolem in ea, quae tradi solent, perveniunt sine longo magisterio et honesta complexi sunt, cum primum audiere; unde ista tam rapacia virtutis ingenia vel ex se fertilia. Illis autem[v3.n.80.1] hebetibus et optusis aut mala consuetudine obsessis diu robigo animorum effricanda est.
[37]Ceterum, ut illos in bonum pronos citius educit ad summa, et hos inbecilliores adiuvabit malisque opinionibus extrahet, qui illis philosophiae placita tradiderit; quae quam sint necessaria, sic licet[v3.n.82.1] videas. Quaedam insident nobis, quae nos ad aha pigros, ad alia temerarios faciunt. Nec haec audacia reprimi potest nec illa inertia suscitari, nisi causae eorum eximuntur, falsa admiratio et falsa formido. Haec nos quamdiu possident, dicas licet: " Hoc patri praestare debes, hoc liberis, hoc amicis, hoc hospitibus; " temptantem avaritia retinebit. Sciet pro patria pugnandum esse, dissuadebit timor; sciet pro amicis desudandum esse ad extremum usque sudorem,[v3.n.82.2] sed deliciae vetabunt; sciet in uxore gravissimum esse genus iniuriae paelicem, sed illum libido in contraria inpinget.[v3.n.82.3]
[38]Nihil ergo proderit dare praecepta, nisi prius amoveris obstatura praeceptis, non magis quam proderit arma in conspectu posuisse propiusque admovisse, nisi usurae manus expediuntur. Ut ad praecepta, quae damus, possit animus ire, solvendus est.
[39]Putemus aliquem facere, quod oportet; non faciet adsidue, non faciet aequaliter: nesciet enim, quare faciat. Aliqua vel casu vel exercitatione exibunt recta, sed non erit in manu regula, ad quam exigantur, cui credat recta esse, quae fecit. Non promittet se talem in perpetuum, qui bonus casu[v3.n.82.4] est.
[40]Deinde praestabunt tibi fortasse praecepta ut quod oportet faciat, non praestabunt ut quemadmodum oportet; si hoc non praestant, ad virtutem non perducunt. Faciet quod oportet monitus, concedo; sed id parum est, quoniam quidem non in facto laus est, sed in eo, quemadmodum fiat.
[41]Quid est cena sumptuosa flagitiosius et equestrem censum consumente ? Quid tam dignum censoria nota, si quis, ut isti ganeones loquuntur, sibi hoc et genio suo praestet ? Et deciens[v3.n.84.1] tamen sestertio aditiales cenae frugalissimis viris constiterunt. Eadem res, si gulae datur, turpis est; si honori, reprensionem effugit. Non enim luxuria, sed inpensa sollemnis est.
[42]Mullum ingentis formae—quare autem non pondus adicio et aliquorum gulam inrito ? quattuor pondo et selibram fuisse aiebant—Tiberius Caesar missum sibi cum in macellum deferri et veniri iussisset: " amici," inquit, " omnia me fallunt, nisi istum mullum aut Apicius emerit aut P. Octavius." Ultra spem illi coniectura processit: liciti sunt, vicit Octavius et ingentem consecutus est inter suos gloriam, cum quinque sestertiis emisset piscem, quem Caesar vendiderat, ne Apicius quidem emerat. Numerare tantum Octavio fuit turpe, non illi,[v3.n.84.2] qui emerat, ut Tiberio mitteret, quamquam illum quoque reprenderim; admiratus est rem, qua putavit Caesarem dignum.
[43]Amico aliquis aegro adsidet: probamus. At hoc hereditatis causa facit: vultur est, cadaver expectat. Eadem aut turpia sunt aut honesta; refert, quare aut quemadmodum fiant. Omnia autem honesta fient, si honesto nos addixerimus idque unum in rebus humanis bonum iudicaverimus quaeque ex eo sunt; cetera in diem bona sunt.
[44]Ergo infigi debet persuasio ad totam pertinens vitam: hoc est, quod decretum voco. Qualis haec persuasio fuerit, talia erunt, quae agentur, quae cogitabuntur. Qualia autem haec fuerint, talis vita erit. In particulas suasisse totum ordinanti parum est.
[45]M. Brutus in eo libro, quem περὶ καθήκοντος inscripsit, dat multa praecepta et parentibus et liberis et fratribus; haec nemo faciet quemadmodum debet, nisi habuerit quo referat.[v3.n.86.1] Proponamus oportet finem summi boni, ad quem nitamur, ad quem omne factum nostrum dictumque respiciat; veluti navigantibus ad aliquod sidus derigendus est cursus.
[46]Vita sine proposito vaga est: quod si utique proponendum est, incipiunt necessaria esse decreta. Illud, ut puto, concedes, nihil esse turpius dubio et incerto ac timide[v3.n.86.2] pedem referente. Hoc in omnibus rebus accidet nobis, nisi[v3.n.86.3] eximuntur, quae reprendunt[v3.n.86.4] animos et detinent et periclitari conarique[v3.n.86.5] totos vetant.
[47]Quomodo sint di colendi, solet praecipi. Accendere aliquem lucernas sabbatis prohibeamus, quoniam nec lumine di egent et ne homines quidem delectatur fuligine, vetemus salutationibus matutinis fungi et foribus adsidere templorum; humana ambitio istis officiis capitur, deum colit qui novit, vetemus lintea et strigiles Iovi ferre et speculum tenere Iunoni; non quaerit ministros deus. Quidni ? Ipse humano generi ministrat, ubique et omnibus praesto est.
[48] Audiat licet, quem modum servare in sacrificiis debeat, quam procul resilire a molestis superstitionibus, numquam satis profectum erit, nisi qualem debet deum mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficum[v3.n.88.1] gratis. Quae causa est dis bene faciendi ?
[49]Natura. Errat, si quis illos putat nocere nolle; non possunt. Nec accipere iniuriam queunt nec facere; laedere etenim laedique coniunctum est. Summa illa ac pulcherrima omnium natura quos periculo exemit, ne periculosos quidem fecit.
[50]Primus est deorum cultus deos credere; deinde reddere illis maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla maiestas est. Scire illos esse, qui praesident mundo, qui universa vi sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt interdum incuriosi[v3.n.88.2] singulorum. Hi nec dant malum nec habent; ceterum castigant quosdam et coercent et inrogant poenas et aliquando specie boni puniunt. vis deos propitiare ? Bonus esto. Satis illos coluit, quisquis imitatus est.
[51]Ecce altera quaestio, quomodo hominibus sit utendum. Quid agimus ? Quae damus praecepta ? Ut pareamus sanguini humano ? Quantulum est ei non nocere, cui debeas prodesse ! Magna scilicet laus est, si homo mansuetus homini est. Praecipiemus, ut naufrago manum porrigat, erranti viam monstret, cum esuriente panem suum dividat ? Quando omnia, quae praestanda ac vitanda sunt, dicam, cum possim breviter hanc illi formulam humani officii tradere: omne hoc, quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est; membra sumus corporis magni.
[52]Natura nos cognatos edidit, cum ex isdem et in eadem gigneret. Haec nobis amorem indidit mutuum et sociabiles fecit. Illa aequum iustumque composuit; ex illius constitutione miserius est nocere quam laedi. Ex illius imperio paratae sint iuvandis manus.
[53]Ille versus et in pectore et in ore sit:
Homo sum, humani nihil a me alienum puto.
Habeamus in commune; nati sumus. Societas nostra lapidum fornicationi simillima est, quae casura, nisi in vicem obstarent, hoc ipso sustinetur.
[54]Post deos hominesque dispiciamus, quomodo rebus sit utendum. In supervacuum praecepta iactavimus, nisi illud praecesserit, qualem de quacumque re habere debeamus opinionem, de paupertate de divitiis, de gloria de ignominia, de patria de exilio. Aestimemus singula fama remota et quaeramus, quid sint, non quid vocentur.
[55]Ad virtutes transeamus. Praecipiet aliquis, ut prudentiam magni aestimemus, ut fortitudinem complectamur, iustitiam, si fieri potest, propius etiam quam ceteras nobis adplicemus. Sed nil aget, si ignoramus, quid sit virtus, una sit an plures, separatae aut innexae, an qui unam habet et ceteras habeat, quo inter se differant.
[56]Non est necesse fabro de fabrica quaerere, quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi; omnes istae artes si se sciunt,[v3.n.92.1] nihil deest; non enim ad totam pertinent vitam, virtus et aliorum scientia est et sui; discendum de ipsa est, ut ipsa discatur.
[57]Actio recta non erit, nisi recta fuerit voluntas, ab hac enim est actio. Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit, ab hoc enim est voluntas. Habitus porro animi non erit in optimo, nisi totius vitae leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit, exegerit, nisi res ad verum redegerit. Non contingit tranquillitas nisi inmutabile certumque iudicium adeptis; ceteri decidunt subinde et reponuntur et inter missa adpetitaque alternis fluctuantur.
[58]Causa his[v3.n.94.1] quae iactationis est ? Quod nihil liquet incertissimo regimine utentibus, fama. Si vis eadem semper velle, vera oportet velis. Ad verum sine decretis non pervenitur; continent vitam. Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas,[v3.n.94.2] valitudo, vires, forma, sagacitas[v3.n.94.3] sensuum; haec omnia aestimatorem desiderant. Scire liceat, quanti quidque in censum deferendum sit.
[59]Falleris enim et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris, ut, quae maximi inter nos habentur, divitiae, gratia, potentia, sestertio nummo aestimanda sint.
Hoc nescies, nisi constitutionem ipsam, qua ista inter se aestimantur, inspexeris. Quemadmodum folia per se virere non possunt, ramum desiderant, cui inhaereant, ex quo trahant sucum; sic ista praecepta, si sola sunt, marcent; infigi volunt sectae.
[60]Praeterea non intellegunt hi, qui decreta tollunt, eo ipso confirmari illa, quo tolluntur. Quid enim dicunt ? Praeceptis vitam satis explicari, supervacua esse decreta sapientiae, id est dogmata. Atqui hoc ipsum, quod dicunt, decretum est tam me hercules[v3.n.96.1] quam si nunc ego dicerem recedendum a praeceptis velut supervacuis, utendum esse decretis, in haec sola studium conferendum; hoc ipso, quo negarem curanda esse praecepta, praeciperem.
[61]Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam,[v3.n.96.2] quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur. Si probationes necessariae sunt, et decreta, quae veritatem argumentis colligunt. Quaedam aperta sunt, quaedam obscura: aperta, quae sensu conprehenduntur, quae memoria; obscura, quae extra haec sunt.
Ratio autem non impletur manifestis; maior eius pars pulchriorque in occultis est. Occulta probationem exigunt, probatio non sine decretis est; necessaria ergo decreta sunt.
[62]Quae res communem sensum facit, eadem perfectum, certa rerum[v3.n.96.3] persuasio; sine qua si omnia in animo natant, necessaria sunt decreta, quae dant animis inflexibile iudicium.
[63]Denique cum monemus aliquem, ut amicum eodem habeat loco, quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus: " iustum est et honestum." Iustum autem honestumque decretorum nostrorum continet ratio; ergo haec necessaria est, sine qua nec illa sunt.
[64]Sed utrumque iungamus. Namque et sine radice inutiles rami sunt et ipsae radices iis, quae genuere, adiuvantur. Quantum utilitatis manus habeant, nescire nulli licet, aperte iuvant; cor illud, quo manus vivunt, ex quo impetum sumunt, quo moventur, latet. Idem dicere de praeceptis possum: aperta sunt, decreta vero sapientiae in abdito. Sicut sanctiora sacrorum tantum initiati sciunt, ita in philosophia arcana illa admissis receptisque in sacra ostenduntur; at praecepta et alia eiusmodi profanis quoque nota sunt.
[65]Posidonius non tantum praeceptionem, nihil enim nos hoc verbo uti prohibet, sed etiam suasionem et consolationem et exhortationem necessariam iudicat. His adicit causarum inquisitionem, aetiologian quam quare nos dicere non audeamus, cum grammatici, custodes Latini sermonis, suo iure ita appellent, non video. Ait utilem futuram et descriptionem cuiusque virtutis; hanc Posidonius ethologian vocat, quidam characterismon appellant, signa cuiusque virtutis ac vitii et notas reddentem, quibus inter se similia discriminentur.
[66]Haec res eandem vim[v3.n.98.1] habet quam praecipere. Nam qui praecipit, dicit: " illa facies, si voles temperans esse." Qui describit, ait: " temperans est, qui illa facit, qui illis abstinet." Quaeris, quid intersit ? Alter praecepta virtutis dat, alter exemplar. Descriptiones has et, ut publicanorum utar verbo, iconismos[v3.n.100.1] ex usu esse confiteor; proponamus laudanda, invenietur imitator.
[67]Putas utile dari tibi argumenta, per quae intellegas nobilem equum, ne fallaris empturus, ne operam perdas in ignavo ? Quanto hoc utilius est, excellentis animi notas nosse, quas ex alio in se transferre permittitur.
[68]
Continuo pecoris generosi pullus in arvis
Altius ingreditur et mollia crura reponit;
Primus et ire viam et fluvios temptare minantis
Audet et ignoto sese committere ponti,
Nec vanos horret strepitus.
Illi ardua cervix
Argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,
Luxuriatque toris animosum pectus
Tum, si qua sonum procul arma dederunt,
Stare loco nescit, micat auribus et tremit artus
Conlectumque premens volvit sub naribus ignem.
[69]Dum aliud agit, vergilius noster descripsit virum fortem; ego certe non aliam imaginem magno viro dederim. Si mihi M. Cato exprimendus sit,[v3.n.100.2] inter fragores bellorum civilium inpavidus et primus incessens admotos[v3.n.100.3] iam exercitus Alpibus civilique se bello ferens obvium, non alium illi adsignaverim vultum, non alium habitum.
[70]Altius certe nemo ingredi potuit quam qui simul contra Caesarem Pompeiumque se sustulit et aliis Caesareanas opes, aliis Pompeianas foventibus[v3.n.102.1] utrumque provocavit ostenditque aliquas esse et rei publicae partes. Nam parum est in Catone dicere: " nec vanos horret strepitus." Quidni ? Cum veros[v3.n.102.2] vicinosque non horreat, cum contra decem legiones et Gallica auxilia et mixta barbarica arma civilibus vocem liberam mittat et rem publicam hortetur, ne pro libertate decidat, sed omnia[v3.n.102.3] experiatur, honestius in servitutem casura quam itura.
[71]Quantum in illo vigoris ac spiritus, quantum in publica trepidatione fiducia est! Scit se unum esse, de cuius statu non agatur; non enim quaeri, an liber Cato, sed an inter liberos sit; inde periculorum gladiorumque[v3.n.102.4] contemptus. Libet admirantem invictam constantiam viri inter publicas ruinas non labantis dicere:
luxuriatque toris animosum pectus.
[72]Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit[v3.n.102.5] animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, haedinasque pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ? Ut nullum aliud factum eius habeam, quo illum Catonibus inseram, hoc parum credimus ? Censura fuit illa, non cena.
[73]O quam ignorant homines cupidi gloriae, quid illa sit aut quemadmodum petenda ! Illo die populus Romanus multorum supellectilem spectavit, unius miratus est. Omnium illorum aurum argentumque fractum est et milliens[v3.n.104.1] conflatum, at omnibus saeculis Tuberonis fictilia durabunt. Vale.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Tamen tu indignans aliquid aut querens et non intellegis nihil esse in istis mali nisi hoc unum, quod indignans et querens ? Si me interrogas, nihil puto viro miserum nisi aliquid esse in rerum natura, quod putet miserum. Non feram me, quo die aliquid ferre non potero.
Male valeo; pars fati est. Familia decubuit, faenus offendit, domus crepuit, damna, vulnera, labores, metus incucurrerunt; solet fieri. Hoc parum est; debuit fieri.
[2]Decernuntur ista, non accidunt. Si quid credis mihi, intimos adfectus meos tibi cum maxime detego; in omnibus, quae adversa videntur et dura, sic formatus sum: non pareo deo, sed adsentior. Ex animo illum, non quia necesse est, sequor. Nihil umquam mihi incidet, quod tristis excipiam, quod malo vultu. Nullum tributum invitus conferam. Omnia autem, ad quae gemimus, quae expavescimus, tributa vitae sunt; horum, mi Lucili, nec speraveris immunitatem nec petieris.
[3]Vesicae[v3.n.106.1] te dolor inquietavit, epistulae venerunt[v3.n.106.2] parum dulces, detrimenta continua, propius[v3.n.106.3] accedam, de capite timuisti. Quid, tu nesciebas haec te optare, cum optares senectutem ? Omnia ista in longa vita sunt, quomodo in longa via et pulvis et lutum et pluvia. "
[4]Sed volebam vivere, carere tamen incommodis omnibus." Tam effeminata vox virum dedecet. Videris, quemadmodum hoc votum meum excipias; ego illud magno animo, non tantum bono facio: neque di neque deae faciant, ut te fortuna in deliciis habeat.
[5]Ipse te interroga, si quis potestatem tibi deus faciat, utrum velis vivere in macello an in castris.
Atqui vivere, Lucili, militare est. Itaque hi, qui iactantur et per operosa atque ardua sursum ac deorsum eunt et expeditiones periculosissimas obeunt, fortes viri sunt primoresque castrorum; isti, quos putida[v3.n.106.4] quies aliis laborantibus molliter habet, turturillae sunt, tuti contumeliae causa. Vale. THE EPISTLES OF SENECA
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Erras, mi Lucili, si existimas nostri saeculi esse vitium luxuriam et neglegentiam boni moris et alia, quae obiecit suis quisque temporibus; hominum sunt ista, non temporum. Nulla aetas vacavit a culpa. Et si aestimare licentiam cuiusque saeculi incipias, pudet dicere, numquam apertius quam coram Catone peccatum est.
[2]Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P.[v3.n.108.1] Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto[v3.n.108.2] commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur ? Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt.
[3]Minus crimine quam absolutionc peccatum est: adulterii reus adulteria divisit nec ante fuit de salute securus, quam similes sui iudices suos reddidit. Haec in eo iudicio facta sunt, in quo, si nihil aliud, Cato testimonium dixerat.
Ipsa ponam verba Ciceronis, quia res fidem excedit
[4]" Accersivit ad se, promisit, intercessit, dedit, Iam vero—o di boni,[v3.n.110.1] rem perditam !—etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones nonnullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt."
[5]Non vacat de pretio queri, plus in accessionibus fuit. " Vis se veri illius uxorem ? Dabo illam, vis divitis huius ? Tibi praestabo concubitum. Adulterium nisi feceris, damna. Illa formonsa, quam desideras, veniet. Illius tibi noctem promitto nec differo; intra comperendinationem fides promissi mei stabit.[v3.n.110.2] " Plus est distribuere adulteria quam facere; hoc vero matribus familiae denuntiare est.
[6]Hi iudices Clodiani a senatu petierant praesidium, quod non erat nisi damnaturis necessarium, et inpetraverant. Itaque eleganter illis Catulus absoluto reo, " quid vos," inquit, " praesidium a nobis petebatis ? An ne nummi vobis eriperentur ? " Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam meruit.
[7]Quicquam fuisse corruptius illis[v3.n.110.3] moribus credis, quibus libido non sacris inhiberi, non iudiciis poterat, quibus in ea ipsa quaestione, quae extra ordinem senatusconsulto exercebatur, plus quam quaerebatur, admissum est ? Quaerebatur, an post adulterium aliquis posset tutus esse; apparuit sine adulterio tutum esse non posse.
[8]Hoc inter Pompeium et Caesarem, inter Ciceronem Catonemque commissum est, Catonem inquam illum, quo sedente populus negatur permisisse sibi postulare Florales iocos nudandarum meretricum, si credis spectasse tunc severius homines quam iudicasse. Et fient et facta sunt ista, et licentia urbium aliquando disciplina metuque, numquam sponte considet.
[9]Non est itaque quod credas nos[v3.n.112.1] plurimum libidini permisisse, legibus minimum. Longe enim frugalior haec iuventus est quam illa, cum reus adulterium apud iudices negaret, iudices apud reum[v3.n.112.2] confiterentur, cum stuprum committeretur rei iudicandae causa, cum Clodius isdem vitiis gratiosus, quibus nocens, conciliaturas exerceret in ipsa causae dictione. Credat hoc quisquam ? Qui damnabatur uni adulterio, absolutus est multis.
[10]Omne tempus Clodios, non omne Catones feret. Ad deteriora faciles sumus, quia nec dux potest nec comes deesse, et res ipsa etiam sine duce, sine comite procedit. Non pronum est[v3.n.112.3] tantum ad vitia, sed praeceps, et quod plerosque inemendabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus pudori sunt offenduntque deerrantem, vitae peccata delectant.
[11]Non gaudet navigio gubernator everso, non gaudet aegro medicus elato, non gaudet orator, si patroni culpa reus cedidit; at contra omnibus crimen suum voluptati est. Laetatur ille adulterio, in quod inritatus est ipsa difficultate. Laetatur ille circumscriptione furtoque, nec ante illi culpa quam culpae fortuna displicuit. Id prava consuetudine evenit.
[12]Alioquin ut scias subesse animis etiam in pessima abductis boni sensum nec ignorari turpe, sed neglegi; omnes peccata dissimulant et, quamvis feliciter cesserint, fructu illorum utuntur, ipsa subducunt. At bona conscientia prodire vult et conspici; ipsas nequitia tenebras timet.
[13]Eleganter itaque ab Epicuro dictum puto: " potest nocenti contingere, ut lateat, latendi fides non potest," aut si hoc modo melius hunc explicari posse iudicas sensum: " ideo non prodest latere peccantibus, quia latendi etiam si felicitatem habent, fiduciam non habent." Ita est: tuta scelera esse possunt, secura esse non possunt.
[14]Hoc ego repugnare sectae nostrae, si sic expediatur, non iudico. Quare ? Quia prima illa et maxima peccantium est poena peccasse, nec ullum scelus, licet illud fortuna exornet muneribus suis, licet tueatur ac vindicet, inpunitum est, quoniam sceleris in scelere supplicium est. Sed nihilominus et hae illam secundae poenae premunt ac secuntur, timere semper et expavescere et securitati diffidere.
Quare ego hoc supplicio nequitiam liberem ? Quare non semper illam in suspenso relinquam ?
[15]Illic dissentiamus cum Epicuro, ubi dicit nihil iustum esse natura et crimina vitanda esse, quia vitari metus non posse; hic consentiamus mala facinora conscientia flagellari et plurimum illi tormentorum esse eo, quod perpetua illam sollicitudo urget ac verberat, quod sponsoribus securitatis suae non potest credere. Hoc enim ipsum argumentum est, Epicure,[v3.n.116.1] natura nos a scelere abhorrere, quod nulli non etiam inter tuta timor est. Multos fortuna liberat poena, metu neminem.
[16]Quare nisi quia infixa nobis eius rei aversatio est, quam natura damnavit ? Ideo numquam fides latendi fit etiam latentibus, quia coarguit illos conscientia et ipsos sibi ostendit. Proprium autem est nocentium trepidare. Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet. VALE. grievous offences against Nature must pay the penalty in ready money, and that in place of suffering the punishment comes fear,"
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Numquam credideris felicem quemquam ex felicitate suspensum. Fragilibus innititur, qui adventicio laetus est; exibit gaudium, quod intravit. At illud ex se ortum fidele firmumque est et crescit et ad extremum usque prosequitur; cetera, quorum admiratio est vulgo, in diem bona sunt. " Quid ergo ? Non usui ac voluptati esse possunt ? " Quis negat ? Sed ita, si illa ex nobis pendent, non ex illis nos.
[2]Omnia, quae fortuna intuetur, ita fructifera ac iucunda fiunt, si qui habet illa, se quoque habet nec in rerum suarum potestate est. Errant enim, Lucili, qui aut boni aliquid nobis aut malum iudicant tribuere fortunam; materiam dat bonorum ac malorum et initia rerum apud nos in malum bonumve exiturarum. valentior enim omni fortuna animus est et in utramque partem ipse res suas ducit beataeque ac miserae vitae sibi causa est.
[3]Malus omnia in malum vertit, etiam quae cum specie optimi venerant; rectus atque integer corrigit prava fortunae et dura atque aspera ferendi scientia mollit, idemque et secunda grate excipit modesteque et adversa constanter ac fortiter. Qui licet prudens sit, licet exacto faciat cuncta iudicio, licet nihil supra vires suas temptet, non continget illi bonum illud integrum et extra minas positum, nisi certus adversus incerta est.
[4]Sive alios observare volueris—liberius enim inter aliena iudicium est, sive te ipsum favore seposito—et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris: " dis aliter visum est."
[5]Immo mehercules ut carmen fortius ac iustius petam, quo animum tuum magis fulcias, hoc dicito, quotiens aliquid aliter quam cogitabas evenerit: " di melius."
Sic composito nihil accidet. Sic autem conponetur, si, quid humanarum rerum varietas possit, cogitaverit, antequam senserit, si et liberos et coniugem et patrimonium sic habuerit tamquam non utique semper habiturus et tamquam non futurus ob hoc miserior, si habere desierit. Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser, qui sollicitus est, ut ea, quibus delectatur, ad extremum usque permaneant.
[6]Nullo enim tempore conquiescet et expectatione venturi praesentia, quibus frui poterat, amittet. In aequo est autem amissae rei miseratio[v3.n.122.1] et timor amittendae.
[7]Nec ideo praecipio tibi neglegentiam. Tu vero metuenda declina. Quidquid consilio prospici potest, prospice. Quodcumque laesurum est, multo ante quam accidat, speculare et averte. In hoc ipsum tibi plurimum conferet fiducia et ad tolerandum omne obfirmata mens. Potest fortunam cavere, qui potest ferre. Certe in tranquillo non tumultuatur. Nihil est nec miserius nec stultius quam praetimere. Quae ista dementia est malum suum antecedere ?
[8]Denique ut breviter includam quod sentio, et istos satagios ac sibi molestos describam tibi, tam intemperantes in ipsis miseriis quam sunt ante illas. Plus dolet quam necesse est, qui ante dolet quam necesse est; eadem enim infirmitate dolorem non aestimat, qua non exspectat; eadem intemperantia fingit sibi perpetuam felicitatem suam, fingit crescere debere quaecumque contigerunt, non tantum durare; et oblitus huius petauri, quo humana iactantur, sibi uni fortuitorum constantiam spondet.
[9]Egregie itaque videtur mihi Metrodorus dixisse in ea epistula, qua sororem amisso optimae indolis filio adloquitur: " mortale est omne mortalium bonum." De his loquitur bonis, ad quae concurritur. Nam illud verum bonum non moritur, certum est sempiternumque, sapientia et virtus; hoc unum contingit inmortale mortalibus.
[10]Ceterum tam inprobi sunt tamque obliti, quo eant, quo illos singuli dies turbent, ut mirentur aliquid ipsos amittere amissuri uno die omnia. Quicquid est, dominus inscriberis, apud te est, tuum non est; nihil firmum infirmo, nihil fragili aeternum et invictum est. Tam necesse est perire quam perdere, et hoc ipsum, si intellegimus, solacium est. Aequo animo perde, pereundum[v3.n.124.1] est.
[11]Quid ergo adversus has amissiones auxili invenimus ? Hoc, ut memoria teneamus amissa nec cum ipsis fructum excidere patiamur, quem ex illis percepimus. Habere eripitur, habuisse numquam. Peringratus est, qui cum amisit, pro accepto nihil debet. Rem nobis eripit casus, usum[v3.n.124.2] fructumque apud nos relinquit, quem nos iniquitate desiderii perdidimus.
[12]Dic tibi: " Ex istis, quae terribilia videntur, nihil est invictum. Singula vicere iam multi: ignem Mucius, crucem Regulus, venenum Socrates, exilium Rutilius, mortem ferro adactam Cato; et nosvincamus aliquid."
[13]Rursus ista, quae ut[v3.n.124.3] speciosa et felicia trahunt vulgum, a multis et saepe contempta sunt. Fabricius divitias imperator reiecit, censor notavit. Tubero paupertatem et se dignam et Capitolio iudicavit, cum fictilibus in publica cena usus ostendit debere iis hominem esse contentum, quibus di etiamnunc uterentur. Honores reppulit pater Sextius, qui ita natus, ut rem publicam deberet capessere, latum clavum divo Iulio dante non recepit. Intellegebat enim quod dari posset, et eripi posse.
Nos quoque aliquid et ipsi faciamus animose; simus inter exempla.
[14]Quare defecimus ? Quare desperantes ? Quicquid fieri potuit, potest, nos modo purgemus animum sequamurque naturam, a qua aberranti cupiendum timendumque est et fortuitis serviendum. Licet reverti in viam, licet in integrum restitui; restituamur, ut possimus dolores, quocumque modo corpus invaserint, perferre et fortunae dicere: " cum viro tibi negotium est; quaere, quem vincas."
[15]His sermonibus[v3.n.126.1] et his similibus lenitur illa vis ulceris, quam opto mehercules mitigari et aut sanari aut stare et cum ipso senescere. Sed securus de illo sum; de nostro damno agitur, quibus senex egregius eripitur. Nam ipse vitae plenus est, cui adici nihil desiderat sua causa, sed eorum, quibus utilis est.
[16]Liberaliter facit, quod vivit. Alius iam hos[v3.n.126.2] cruciatus finisset[v3.n.128.1] ; hic tam turpe putat mortem fugere quam ad mortem confugere. "Quid ergo? Non, si suadebit res, exibit ? " Quidni exeat, si nemo iam uti eo poterit ? Si nihil aliud quam dolori operam dabit ?
[17]Hoc est, mi Lucili, philosophiam in opere discere et ad verum exerceri: videre, quid homo prudens animi habeat contra mortem, contra dolorem, cum illa accedat, hic premat. Quid faciendum sit, a faciente discendum est. Adhuc argumentis actum est, an posset aliqui dolori resistere, an mors magnos quoque animos admota summittere.
[18]Quid opus est verbis ? In rem praesentem eamus: nec mors illum contra dolorem facit fortiorem nec dolor contra mortem. Contra utrumque sibi fidit nec spe mortis patienter dolet nec taedio doloris libentur moritur; hunc fert, illam expectat. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Epistulam, quam scripsi Marullo, cum filium parvulum amisisset et diceretur molliter ferre, misi tibi, in qua non sum solitum morem secutus nec putavi leniter illum debere tractari, cum obiurgatione esset quam solacio dignior. Adflicto enim et magnum vulnus male fcrenti paulisper cedendum est; exsatiet se aut certe primum impetum effundat; hi, qui sibi lugere sumpserunt, protinus castigentur et discant quasdam etiam lacrimarum ineptias esse.
[2]" Solacia expectas ? Convicia accipe. Molliter tu fers mortem filii; quid faceres, si amicum perdidisses ? Decessit filius incertae spei, parvulus; pusillum temporis periit.
[3]Causas doloris conquirimus et de fortuna etiam inique queri volumus, quasi non sit iustas querendi causas praebitura. At mehercules satis mihi iam videbaris animi habere etiam adversus solida mala, nedum ad istas umbras malorum, quibus ingemescunt homines moris causa. Quod damnorum omnium maximum est, si amicum perdidisses, danda opera erat, ut magis gauderes, quod habueras, quam maereres, quod amiseras.
[4]" Sed plerique non computant, quanta perceperint, quantum gavisi sint. Hoc habet inter reliqua mali dolor iste: non supervacuus tantum, sed ingratus est. Ergo quod habuisti talem amicum, periit opera? Tot annis, tanta coniunctione vitae, tam familiari studiorum societate nil actum est ? Cum amico effers amicitiam ? Et quid doles amisisse, si habuisse non prodest ? Mihi crede, magna pars ex iis, quos amavimus,licet ipsos casus abstulerit, apud nos manet. Nostrum est, quod praeteriit, tempus nec quicquam est loco tutiore quam quod fuit.
[5]Ingrati adversus percepta spe futuri sumus, quasi non quod futurum est, si modo successerit nobis, cito in praeterita transiturum sit. Anguste fructus rerum determinat, qui tantum praesentibus laetus est; et futura et praeterita delectant, haec exspectatione, illa memoria, sed alterum pendet et non fieri potest, alterum non potest non fuisse. " Quis ergo furor est certissimo excidere ? Adquiescamus iis, quae iam hausimus, si modo non perforate animo hauriebamus et transmittente quicquid acceperat.
[6]Innumerabilia sunt exempla eorum, qui liberos iuvenes sine lacrimis extulerint, qui in senatum aut in aliquod publicum officium a rogo redierint et statim aliud egerint. Nec inmerito; nam primum supervacuum est dolere, si nihil dolendo proficias. Deinde iniquum est queri de eo, quod uni accidit, omnibus restat. Deinde desiderii stulta conquestio est, ubi minimum interest inter amissum et desiderantem. Eo itaque aequiore animo esse debemus, quod quos amisimus, sequimur.
[7]" Respice celeritatem rapidissimi temporis, cogita brevitatem huius spatii, per quod citatissimi currimus, observa hunc comitatum generis humani eodem tendentis minimis intervallis distinctum, etiam ubi maxima videntur; quem putas perisse, praemissus est. Quid autem dementius quam, cum idem tibi iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit ? Fiet aliquis factum, quod non ignoravit futurum ? Aut si mortem in homine non cogitavit, sibi inposuit.
[8]Fiet aliquis factum, quod aiebat non posse non fieri ? Quisquis aliquem queritur mortuum esse, queritur[v3.n.134.1] hominem fuisse. Omnis eadem condicio devinxit: cui nasci contigit, mori restat.
[9]Intervallis distinguimur, exitu aequamur. Hoc quod inter primum diem et ultimum iacet, varium incertumque est: si molestias aestimes, etiam puero longum, si velocitatem, etiam seni angustum. Nihil non lubricum et fallax et omni tempestate mobilius.[v3.n.134.2] Iactantur cuncta et in contrarium transeunt iubente fortuna, et in tanta volutatione rerum humanarum nihil cuiquam nisi mors certum est. Tamen de eo queruntur omnes, in quo uno nemo decipitur. ' Sed puer decessit.' Nondum dico melius agi cum eo, qui cito[v3.n.134.3] vita defungitur; ad eum transeamus, qui consenuit.
[10]Quantulo vincit infantem ! Propone temporis profundi vastitatem et universum complectere, deinde hoc, quod aetatem vocamus humanam, conpara immenso; videbis, quam exiguum sit, quod optamus, quod cxtendimus. Ex hoc quantum lacrimae, quantum sollicitudines occupant !
[11]Quantum mors, antequam veniat, optata, quantum valitudo, quantum timor! Quantum tenent aut rudes aut inutiles anni ! Dimidium ex hoc edormitur. Adice labores, luctus, pericula, et intelleges etiam in longissima vita minimum esse, quod vivitur.
[12]Sed quis tibi concedet non melius se habere eum, cui cito reverti licet, cui ante lassitudinem peractum est iter ? Vita nec bonum nec malum est; boni ac mali locus est. Ita nihil ille perdidit nisi aleam in damnum certiorem. Potuit evadere modestus et prudens, potuit sub cura tua in meliora formari, sed, quod iustius timetur, potuit fieri pluribus similis.
[13]Aspice illos iuvenes, quos ex nobilissimis domibus in harenam luxuria proiecit; aspice illos, qui suam alienamque libidinem exercent mutuo inpudici, quorum nullus sine ebrietate, nullus sine aliquo insigni flagitio dies exit; plus timeri quam sperari potuisse manifestum erit. "Non debes itaque causas doloris accersere nec levia incommoda indignando cumulare.
[14]Non hortor, ut nitaris et surgas; non tam male de te iudico, ut tibi adversus hoc totam putem virtutem advocandam. Non est dolor iste, sed morsus; tu illum dolorem facis. "Sine dubio multum philosophia profecit,si puerum nutrici adhuc quam patri notiorem animo forti desideras.
[15]Quid ? Nunc ego duritiam suadeo et in funere ipso rigere vultum volo et animum ne contrahi quidem patior ? Minime. Inhumanitas est ista, non virtus, funera suorum isdem oculis, quibus ipsos, videre nec commoveri ad primam familiarium divulsionem. Puta autem me vetare; quaedam sunt sui iuris. Excidunt etiam retinentibus lacrimae et animum profusae levant.
[16]Quid ergo est ? Permittamus illis cadere, non imperemus, fluat, quantum adfectus eiecerit, non quantum poscet imitatio. Nihil vero maerori adiciamus nec illum ad alienum augeamus exemplum. Plus ostentatio doloris exigit quam dolor: quotus quisque sibi tristis est! Clarius, cum audiuntur, gemunt et taciti quietique dum secretum est, cum aliquos videre, in fletus novos excitantur. Tunc capiti suo manus ingerunt, quod potuerant facere nullo prohibente liberius, tunc mortem comprecantur sibi, tunc lectulo devolvuntur; sine spectatore cessat dolor.
[17]Sequitur nos ut in aliis rebus, ita in hac quoque hoc vitium, ad plurium exempla componi nec quid oporteat, sed quid soleat, aspicere. A natura discedimus, populo nos damus nullius rei bono auctori et in hac re sicut in aliis[v3.n.138.1] omnibus inconstantissimo. videt aliquem fortem in luctu suo: impium vocat et efferatum; videt aliquem conlabentem et corpori adfusum: effeminatum ait et enervem.
[18]Omnia itaque ad rationem revocanda sunt. Stultius vero nihil est quam famam captare tristitiae et lacrimas adprobare, quas iudico sapienti viro alias permissas cadere, alias vi sua latas. " Dicam quid intersit. Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit.
[19]Hae lacrimae per elisionem cadunt nolentibus nobis; aliae sunt, quibus exitum damus, cum memoria eorum, quos amisimus, retractatur. Et inest quiddam dulce tristitiae, cum occurrunt sermones eorum iucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas; tunc oculi velut in gaudio relaxantur. His indulgemus, illis vincimur.
[20]" Non est itaque, quod lacrimas propter circulum adstantem[v3.n.140.1] adsidentemque aut contineas aut exprimas; nec cessant nec fluunt umquam tam turpiter quam fmguntur; eant sua sponte. Ire autem possunt placidis atque compositis. Saepe salva sapientis auctoritate fluxerunt tanto temperamento, ut illis nec humanitas nec dignitas deesset. Licet, inquam, naturae obsequi gravitate servata.
[21]Vidi ego in funere suorum verendos, in quorum ore amor eminebat remota omni lugentium scaena, nihil erat nisi quod veris dabatur adfectibus. Est aliquis et dolendi decor; hic sapienti servandus est et quemadmodum in ceteris rebus, ita etiam in lacrimis aliquid sat est; inprudentium[v3.n.142.1] ut gaudia sic dolores exundavere.
[22]" Aequo animo excipe necessaria. Quid incredibile, quid novum evenit ? Quam multis cum maxime funus locatur, quam multis vitalia emuntur, quam multi post luctum tuum lugent! Quotiens cogitaveris puerum fuisse, cogita et hominem, cui nihil certi promittitur, quem fortuna non utique perducit ad senectutem; unde visum est, dimittit.
[23]Ceterum frequenter de illo loquere et memoriam eius, quantum potes, celebra. Quae ad te saepius revertetur, si erit sine acerbitate[v3.n.142.2] ventura; nemo enim libenter tristi conversatur, nedum tristitiae. Si quos sermones eius, si quos quamvis parvoli iocos cum voluptate[v3.n.142.3] audieras, saepius repete; potuisse illum implere spes tuas, quas paterna mente conceperas, audacter adfirma.
[24]Oblivisci quidem suorum ac memoriam cum corporibus efferre et effusissime flere, meminisse[v3.n.144.1] parcissime,—inhumani animi est. Sic aves, sic ferae suos diligunt, quarum concitatus[v3.n.144.2] est amor et paene rabidus, sed cum[v3.n.144.3] amissis totus extinguitur. Hoc prudentem virum non decet; meminisse perseveret, lugere desinat.
[25]Illud nullo modo probo, quod[v3.n.144.4] ait Metrodorus: esse aliquam cognatam tristitiae voluptatem, hanc esse captandam in eiusmodi tempore. Ipsa Metrodori verba subscripsi. Μητροδώρου ἐπιστολῶν πρὸς τὴν ἀδελφήν.[v3.n.144.5] Ἔστιν γάρ τις ἡδονὴ λύπῃ συγγενής, ἣν χρὴ θηρεύειν κατὰ τοῦτον τὸν καιρόν.
[26]De quibus non dubito quid sis sensurus. Quid enim est turpius quam captare in ipso luctu voluptatem, immo per luctum, et inter lacrimas quoque quod iuvet, quaerere ? Hi sunt, qui nobis obiciunt nimium rigorem et infamant praecepta nostra duritiae,[v3.n.144.6] quod dicamus dolorem aut admittendum in animum non esse aut cito expellendum. Utrum[v3.n.144.7] tandem est aut incredibiles aut inhumanius non sentire amisso amico dolorem an voluptatem in ipso dolore aucupari ?
[27]Nos quod praecipimus, honestum est; cum aliquid lacrimarum adfectus effuderit et, ut ita dicam, despumaverit, non esse tradendum animum dolori. Quid, tu dicis miscendam ipsi dolori voluptatem ? Sic consolamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte conpescimus. " Ne illo quidem tempore, quo filius ardet aut amicus expirat, cessare pateris voluptatem, sed ipsum vis titillare maerorem ? Utrum honestius dolor ab animo summovetur an voluptas ad dolorem quoque admittitur ? ' Admittitur ' dico ? Captatur et quidem ex ipso. '
[28]Est aliqua ' inquit' voluptas cognata tristitiae.' Istuc nobis licet dicere, vobis quidem non licet. Unum bonum nostis voluptatem, unum malum dolorem; quae potest inter bonum et malum esse cognatio ? Sed puta esse; nunc potissimum eruitur ? Et ipsum dolorem scrutamur, an quid[v3.n.146.1] habeat iucundum circa se et voluptarium ?
[29]Quaedam remedia aliis partibus corporis salutaria velut foeda et indecora adhiberi aliis nequeunt, et quod aliubi prodesset sine damno verecundiae, id fit inhonestum loco vulneris. Non te pudet luctum voluptate sanare ? Severius ista plaga curanda est. Illud potius admone, nullum mali sensum ad eum, qui periit, pervenire; nam si pervenit, non periit.
[30]Nulla, inquam, res eum laedit, qui nullus est; vivit, si laeditur. Utrum putas illi male esse, quod nullus est, an quod est adhuc aliquis ? Atqui nec ex eo potest ei tormentum esse, quod non est; quis enim nullius sensus est ? Nee ex eo, quod est; effugit enim maximum mortis incommodum, non esse.
[31]" Illud quoque dicamus ei, qui deflet ac desiderat in aetate prima raptum: omnes, quantum ad brevitatem aevi, si universo conpares, et iuvenes et senes, in aequo sumus. Minus enim ad nos ex aetate omni venit quam quod minimum esse quis dixerit, quoniam quidem minimum aliqua pars est. Hoc quod vivimus, proximum nihilost; et tamen, o dementiam nostram, late disponitur.
[32]" Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres." VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Fabiani Papiri libros, qui inscribuntur Civilium, legisse te cupidissime scribis, et non respondisse cxpectationi tuae, deinde oblitus de philosopho agi conpositionem eius accusas. Puta esse quod dicis et effundi verba, non figi; primum habet ista res suam gratiam et est decor proprius orationis leniter lapsae. Multum enim interesse existimo, utrum exciderit an fluxerit. Adice[v3.n.150.1] nunc, quod in hoc quoque, quod dicturus sum, ingens[v3.n.150.2] differentia est: Fabianus mihi non effundere videtur orationem, sed fundere; adeo larga est et sine perturbatione, non sine cursu tamen veniens.
[2]Illud plane fatetur et praefert, non esse[v3.n.150.3] tractatam nec diu tortam. Sed ita, ut vis, esse credamus; mores ille, non verba conposuit et animis scripsit ista, non auribus.
[3]Praeterea ipso dicente non vacasset tibi partes intueri, adeo te summa rapuisset; et fere quae inpetu placent, minus praestant ad manum relata.
Sed illud quoque multum est primo aspectu oculos occupasse, etiam si contemplatio diligens inventura est quod arguat.
[4]Si me interrogas, maior ille est, qui iudicium abstulit quam qui meruit; et scio hunc tutiorem esse, scio audacius sibi de futuro promittere. Oratio sollicita philosophum non decet; ubi tandem erit fortis et constans, ubi periculum sui faciet, qui timet verbis ?
[5]Fabianus non erat neglegens in oratione, sed securus. Itaque nihil invenies sordidum: electa verba sunt, non captata nec huius saeculi more contra naturam suam posita et inversa, splendida tamen, quamvis sumantur e[v3.n.152.1] medio. Sensus honestos et magnificos habes, non coactos in sententiam, sed latius dictos. videbimus, quid parum recisum sit, quid parum structum, quid non[v3.n.152.2] huius recentis politurae; cum circumspexeris omnia, nullas videbis angustias inanis.
[6]Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet; quod dici solet, domus recta est.
Adice nunc, quod de compositione non constat. Quidam illam volunt esse ex horrido comptam, quidam usque eo aspera gaudent, ut etiam quae mollius casus explicuit, ex industria dissipent et clausulas abrumpant, ne ad expectatum respondeant.
[7]Lege Ciceronem: compositio eius una est, pedem curvat lenta et sine infamia mollis. At contra Pollionis Asinii salebrosa et exiliens et ubi minime exspectes, relictura. Denique omnia apud Ciceronem desinunt, aput Pollionem cadunt exceptis paucissimis, quae ad certum modum et ad unum exemplar adstricta sunt. videatur; et consilii et animi satis; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.
[8]Humilia praeterea tibi videri dicis omnia et parum erecta; quo vitio carere eum iudico. Non sunt enim humilia illa sed placida et ad animi tenorem[v3.n.154.1] quietum compositumque formata, nec depressa sed plana. Deest illis oratorius vigor stimulique, quos quaeris, et subiti ictus sententiarum. Sed totum corpus videris quam sit comptum; honestum est. Non habet oratio eius, sed dabit,[v3.n.154.2] dignitatem.
[9]Adfer, quem Fabiano possis praeponere. Dic Ciceronem, cuius libri ad philosophiam pertinentes paene totidem sunt, quot Fabiani; cedam, sed non statim pusillum est, si quid maximo minus est. Dic Asinium Pollionem; cedam, et respondeamus: in re tanta eminere est post duos esse. Nomina adhuc. T. Livium, scripsit enim et dialogos, quos non magis philosophiae adnumerare possis quam historiae, et ex professo philosophiam continentis libros; huic quoque dabo locum. Vide tamen, quam multos antecedat, qui a tribus vincitur et tribus eloquentissimis.
[10]Sed non praestat omnia: non est fortis oratio eius, quamvis elata sit; non est violenta nec torrens, quamvis effusa sit; non est perspicua, sed pura. " Desideres," inquis, " contra vitia aliquid aspere dici, contra pericula animose, contra fortunam superbe, contra ambitionem contumeliose, volo luxuriam obiurgari, libidinem traduci, inpotentiam frangi. Sit aliquid oratorie acre, tragice grande, comice exile." vis illum adsidere pusillae rei, verbis; ille rerum se magnitudini addixit,[v3.n.156.1] eloquentiam velut umbram non hoc agens trahit.
[11]Non erunt sine dubio singula circumspecta nec in se collecta nec omne verbum excitabit ac punget,[v3.n.156.2] fateor. Exibunt multa nec ferient et interdum otiosa praeterlabetur oratio, sed multum erit in omnibus lucis, sed ingens sine taedio spatium. Denique illud praestabit, ut liqueat tibi illum sensisse quae scripsit. Intelleges hoc actum, ut tu scires quid illi placeret, non ut ille placeret tibi. Ad profectum omnia tendunt, ad bonam mentem, non quaeritur plausus.
[12]Talia esse scripta eius non dubito, etiam si magis reminiscor quam teneo haeretque mihi color eorum non ex recenti conversatione familiariter, sed summatim, ut solet ex vetere notitia. Cum audirem certe illum, talia mihi videbantur, non solida, sed plena, quae adulescentem indolis bonae attollerent et ad imitationem sui evocarent sine desperatione vincendi, quae mihi adhortatio videtur efficacissima. Deferret enim qui imitandi cupiditatem fecit, spem abstulit. Ceterum verbis abundabat, sine commendatione partium singularum in universum magnificus. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Omnis dies, omnis hora quam nihil simus ostendit[v3.n.158.1] et aliquo argumento recenti admonet fragilitatis oblitos; tum aeterna meditatos respicere cogit ad mortem.
Quid sibi istud principium velit quaeris ? Senecionem Cornelium, equitem Romanum splendidum et officiosum, noveras: ex tenui principio se ipse promoverat et iam illi declivis erat cursus ad cetera.
[2]Facilius enim crescit dignitas quam incipit. Pecunia quoque circa paupertatem plurimum morae[v3.n.158.2] habet, dum ex illa erepat haeret. Iam[v3.n.158.3] Senecio divitiis imminebat, ad quas illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et custodiendi scientia, quarum vel altera locupletem facere potuisset.
[3]Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem. Intra paucissimas ergo horas, quam omnibus erat sani ac valentis officiis functus, decessit.
[4]Ille, qui et mari et terra pecuniam agitabat, qui ad publica quoque nullum relinquens inexpertum genus quaestus accesserat, in ipso actu bene cedentium rerum, in ipso procurrentis pecuniae impetu raptus est.
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine[v3.n.160.1] vites. Quam stultum est aetatem disponere ne crastini quidem dominum ! O quanta dementia est spes longas inchoantium: emam aedificabo, credam exigam, honores geram, tum deinde lassam et plenam senectutem in otium referam.
[5]Omnia, mihi crede, etiam felicibus dubia sunt. Nihil sibi quisquam de futuro debet promittere. Id quoque, quod tenetur, per manus exit et ipsam, quam premimus, horam casus incidit, volvitur tempus rata quidem lege, sed per obscurum; quid autem ad me, an naturae certum sit quod mihi incertum est ?
[6]Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
[7]Quid autem stultius quam mirari id ullo die factum, quod omni potest fieri ? Stat quidem terminus nobis, ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit, sed nemo scit nostrum, quam prope versetur terminum.[v3.n.162.1] Sic itaque formemus animum, tamquam ad extrema ventum sit. Nihil differamus. Cotidie cum vita paria faciamus.
[8]Maximum vitae vitium est, quod inperfecta semper est, quod aliquid[v3.n.162.2] ex illa differtur. Qui cotidie vitae suae summam manum inposuit, non indiget tempore. Ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditas futuri exedens animum. Nihil est miserius dubitatione venientium quorsus evadant; quantum sit illud quod restat aut quale, sollicita[v3.n.162.3] mens inexplicabili formidine agitatur.
[9]Quo modo effugiemus hanc volutationem ? Uno, si vita nostra non prominebit, si in se colligitur. Ille enim ex futuro suspenditur, cui inritum est praesens. Ubi vero, quidquid mihi debui, redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quicquid deinceps dierum rerumque venturum est, ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat. Quid enim varietas mobilitasque casuum perturbabit, si certus sis adversus incerta ?
[10]Ideo propera, Lucili mi, vivere et singulos dies singulas vitas puta. Qui hoc modo se aptavit,[v3.n.162.4] cui vita sua cotidie fuit tota, securus est; in spem[v3.n.162.5] viventibus proximum quodque tempus elabitur subitque aviditas et miserrimus ac miserrima omnia efficiens metus mortis. Inde illud Maecenatis turpissimum votum, quo et debilitatem non recusat et deformitatem et novissime acutam crucem, dummodo inter haec mala spiritus prorogetur:
[11]
Debilem facito manu, debilem pede coxo,
Tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentes;
Vita dum superest, benest; hanc[v3.n.164.1] mihi, vel acuta
Si sedeam cruce, sustine.
[12]Quod miserrimum erat, si incidisset, optatur et tamquam vita petitur supplici mora. Contemptissimum putarem, si vivere vellet usque ad crucem::' Tu vero " inquit, " me debilites licet, dum spiritus in corpore fracto et inutili maneat. Depraves licet, dum monstroso et distorto[v3.n.164.2] temporis aliquid accedat. Suffigas Meet et acutam sessuro crucem subdas." Est tanti vulnus suum premere et patibulo pendere districtum, dum differat id, quod est in malis optimum, supplicii finem ? Est tanti habere animam, ut agam ?
[13]Quid huic optes nisi deos faciles ? Quid sibi vult ista carminis effeminati turpitudo ? Quid timoris dementissimi pactio ? Quid tam foeda vitae mendicatio ? Huic[v3.n.166.1] putes umquam recitasse Vergilium:
Usque adeone mori miserum est ?
Optat ultima malorum, et quae pati gravissimum est extendi ac sustineri cupit; qua mercede ? Scilicet vitae longioris. Quod autem vivere est diu mori ?
[14]Invenitur aliquis, qui velit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare ? Invenitur, qui velit adactus ad illud infelix lignum, iam debilis, iam pravus et in foedum scapularum ac pectoris[v3.n.166.2] tuber elisus, cui multae moriendi causae etiam citra crucem fuerant, trahere animam tot tormenta tracturam ?
Nega nunc magnum beneficium esse naturae, quod necesse est mori. Multi peiora adhuc pacisci parati sunt: etiam amicum prodere, ut diutius vivant, et liberos ad stuprum manu sua tradere, ut contingat lucem videre tot consciam scelerum, Excutienda vitae cupido[v3.n.166.3] est discendumque nihil interesse, quando patiaris, quod quandoque patiendum est.
[15]Quam bene vivas refert, non quam diu; saepe autem in hoc est[v3.n.166.4] bene, ne diu. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Quomodo molestus est iucundum somnium videnti qui excitat, aufert enim voluptatem, etiam si falsam, effectum tamen verae habentem; sic epistula tua mihi fecit iniuriam. Revocavit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si licuisset, ulterius.
[2]Iuvabat de aeternitate animarum quaerere, immo mehercules credere. Praebebam[v3.n.168.1] enim me facilem opinionibus magnorum virorum rem gratissimam promittentium magis quam probantium. Dabam me spei tantae. Iam eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemnebam in immensum illud tempus et in possessionem omnis aevi transiturus; cum subito experrectus[v3.n.168.2] sum epistula tua accepta et tam bellum somnium perdidi. Quod repetam, si te dimisero, et redimam.
[3]Negat me epistula prima totam quaestionem explicuisse, in qua probare conabar id quod nostris placet, claritatem, quae post mortem contingit, bonum esse. Id enim me non solvisse, quod opponitur nobis: " Nullum," inquiunt, " bonum ex distantibus. Hoc autem ex distantibus constat."
[4]Quod interrogas, mi Lucili, eiusdem quaestionis est loci alterius, et ideo non hoc[v3.n.170.1] tantum, sed alia quoque eodem[v3.n.170.2] pertinentia distuleram. Quaedam enim, ut scis, moralibus[v3.n.170.3] rationalia inmixta sunt. Itaque illam partem rectam et ad mores pertinentem tractavi: numquid stultum sit ac supervacuum ultra extremum diem curas, transmittere, an cadant bona nostra nobiscum nihilque sit eius, qui nullus est, an ex eo, quod, cum erit, sensuri non sumus, antequam sit, aliquis fructus percipi[v3.n.170.4] aut peti possit.
[5]Haec omnia mores spectant; itaque suo loco posita sunt. At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur, segreganda fuerunt et ideo seposita sunt. Nunc, quia omnia exigis, omnia quae dicunt persequar, deinde singulis occurram.
[6]Nisi aliquid praedixero, intellegi non poterunt quae refellentur. Quid est, quod praedicere[v3.n.170.5] velim ? Quaedam continua corpora esse, ut hominem; quaedam esse composita, ut navem, domum, omnia denique, quorum diversae partes iunctura in unum coactae sunt; quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tamquam exercitus, populus, senatus. Illi enim, per quos ista corpora efficiuntur, iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt. Quid est, quod etiamnunc praedicere velim ?
[7]Nullum bonum putamus esse, quod ex distantibus constat. Uno[v3.n.170.6] enim spiritu unum bonum contineri ac regi debet, unum esse unius boni principale. Hoc si quando desideraveris, per se probatur; interim ponendum fuit, quia in nos[v3.n.172.1] nostra tela mittuntur.
[8]" Dicitis," inquit, " nullum bonum ex distantibus esse ? Claritas autem ista bonorum virorum secunda opinio est. Nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse. Consentire in hoc plures insignes et spectabiles viri debent, ut claritas sit. Haec autem ex iudiciis plurium[v3.n.172.2] efficitur, id est distantium; ergo non est bonum.
[9]Claritas," inquit, " laus est a bonis bono reddita; laus oratio, vox est aliquid significans; vox est autem, licet virorum sit bonorum, non[v3.n.172.3] bonum. Nec enim quicquid vir bonus facit, bonum est. Nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim. Ergo claritas bonum non est.
[10]Ad summam dicite nobis, utrum laudantis an laudati bonum sit: si laudati[v3.n.172.4] bonum esse dicitis, tam ridiculam rem facitis, quam si adfirmetis meum esse, quod alius bene valeat. Sed laudare dignos honesta actio est; ita laudantis bonum est, cuius actio est, non nostrum, qui laudamur. Atqui hoc quaerebatur."
[11]Respondebo nunc singulis cursim. Primum, an sit aliquod ex distantibus bonum, etiamnunc quaeritur et pars utraque sententias habet. Deinde claritas desiderat multa suffragia ? Potest et unius boni viri iudicio esse contenta; unus nos[v3.n.174.1] bonus bonos iudicat.
[12]" Quid ergo ? " inquit, " et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo ? Gloriam quoque," inquit, " latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit." Diversa horum condicio est et illius. Quare ? Quia, si de me bene vir bonus sentit, eodem loco sum, quo si omnes boni idem sentirent; omnes enim, si me cognoverint, idem sentient. Par illis idemque iudicium est, aeque vero inficiscitur. Dissidere non possunt; ita pro eo est, ac si omnes idem sentiant, quia aliud sentire non possunt. "
[13]Ad gloriam aut famam non est satis unius opinio." Illic idem potest una sententia, quod omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit; hic diversa dissimilium iudicia sunt. Difficiles adfectus, dubia omnia invenies, levia, suspecta. Putas tu posse unam omnium esse sententiam ? Non est unius una sententia. Illi placet verum, veritatis una vis, una facies est; apud hos falsa sunt, quibus adsentiuntur. Numquam autem falsis constantia est: variantur et dissident. "
[14]Sed laus," inquit, " nihil aliud quam vox est, vox autem bonum non est." Cum dicunt[v3.n.176.1] claritatem esse laudem bonorum a bonis redditam,[v3.n.176.2] non ad vocem referunt, sed ad sententiam. Licet enim vir bonus taceat, sed aliquem iudicet dignum laude esse, laudatus est.
[15]Praeterea aliud est laus, aliud laudatio, haec et vocem exigit. Itaque nemo dicit laudem funebrem, sed laudationem, cuius officium oratione constat. Cum dicimus aliquem laude dignum, non verba illi benigna hominum, sed iudicia promittimus. Ergo laus etiam taciti est bene sentientis ac bonum virum apud se laudantis.
[16]Deinde, ut dixi, ad animum refertur laus, non ad verba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiam[v3.n.176.3] plurium emittunt. Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse " laudari a laudato viro," laude digno ait. Et cum aeque antiquus poeta ait " laus alit artis,"[v3.n.176.4] non laudationem dicit, quae corrumpit artes. Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.
[17]Fama vocem utique desiderat, claritas potest etiam[v3.n.176.5] citra vocem contingere contenta iudicio. Plena est non tantum inter tacentis, sed etiam inter reclamantis. Quid intersit inter claritatem et gloriam dicam: gloria multorum iudiciis constat, claritas bonorum, " Cuius," inquit, " bonum est claritas, id est laus bono a bonis reddita ?
[18]Utrum laudati an laudantis ? " Utriusque, Meum, qui laudor; quia natura me[v3.n.178.1] amantem omnium genuit, et bene fecisse gaudeo, et gratos me invenisse virtutum interpretes laetor; hoc plurium[v3.n.178.2] bonum est, quod grati sunt, sed et meum. Ita enim animo conpositus sum, ut[v3.n.178.3] aliorum bonum meum iudicem, utique eorum, quibus ipse[v3.n.178.4] sum boni causa.
[19]Est istud laudantium bonum, virtute enim geritur; omnis autem virtutis actio bonum est. Hoc contingere illis non potuisset, nisi ego talis essem. Itaque utriusque bonum est merito laudari, tam mehercules quam bene iudicasse iudicantis bonum est et eius, secundum quem iudicatum est. Numquid dubitas, quin iustitia et habentis bonum sit et autem sit eius, cui debitum solvit ? Merentem laudare iustitia est; ergo utriusque bonum est.
[20]Cavillatoribus istis abunde responderimus.[v3.n.178.5] Sed non debet hoc nobis esse propositum arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere; quanto satius est ire aperta[v3.n.178.6] via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna molestia debeas relegere ? Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite captantium lusus.
[21]Dic potius, quam naturale sit in inmensum mentem suam extendere. Magna et generosa res est humanus animus: nullos sibi poni nisi communes et cum deo terminos patitur. Primum humilem non accipit patriam, Ephesum aut Alexandriam aut si quod est etiamnunc frequentius accolis[v3.n.180.1] laetiusve tectis[v3.n.180.2] solum; patria est illi quodcumque suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum, intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis divina secernens etiam[v3.n.180.3] coniungit, in quo[v3.n.180.4] disposita tot lumina[v3.n.180.5] in actus suos excubant.
[22]Deinde artam aetatem sibi dari non sinit: " omnes," inquit, " anni[v3.n.180.6] mei sunt. Nullum saeculum magnis ingeniis clusum est, nullum non cogitationi pervium tempus. Cum venerit dies ille, qui mixtum hoc divini humanique secernat, corpus[v3.n.180.7] hic, ubi inveni, relinquam, ipse me dis[v3.n.180.8] reddam. Nec nunc sine illis sum, sed gravi terrenoque detineor."
[23]Per has mortalis aevi moras illi meliori vitae longiorique proluditur. Quemadmodum decem[v3.n.180.9] mensibus tenet nos maternus uterus et praeparat non sibi, sed[v3.n.180.10] illi loco, in quem videmur emitti iam idonei spiritum trahere et in aperto durare; sic per hoc spatium, quod ab infantia patet in senectutem, in alium maturescimus partum. Alia origo nos expectat, alius rerum status. Nondum caelum nisi ex intervallo pati possumus; proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice: non est animo suprema, sed corpori.
[24]Quidquid circa, te iacet rerum, tamquam hospitalis loci sarcinas specta: transeundum est.
[25]Excutit redeuntem natura sicut intrantem. Non licet plus efferre quam intuleris, immo etiam ex eo, quod ad vitam adtulisti, pars magna ponenda est: detrahetur tibi haec circumiecta, novissimum velamentum tui, cutis; detrahetur caro et suffusus sanguis discurrensque per totum; detrahentur ossa nervique, firmamenta fluidorum ac labentium.
[26]Dies iste, quem tamquam extremum reformidas, aeterni natalis est. Depone onus; quid cunctaris, tamquam non prius quoque relicto, in quo latebas, corpore exieris ? Haeres, reluctaris; tum quoque magno nisu matris expulsus es. Gemis, ploras; et hoc ipsum flere nascentis est, sed tunc debebat ignosci: rudis et imperitus omnium veneras. Ex maternorum viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota.
[27]Nunc tibi non est novum separari ab eo, cuius ante pars fueris; aequo animo membra iam supervacua dimitte et istuc corpus inhabitatum diu pone. Scindetur, obruetur, abolebitur. Quid contristaris ? Ita solet fieri: pereunt semper[v3.n.184.1] velamenta nascentem. Quid ista sic diligis quasi tua ? Istis opertus es. veniet, qui te revellat dies et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat.
[28]Huic nunc quoque tu, quantum potes, subduc te voluptatique,[v3.n.184.2] nisi quae necessariis seriisque[v3.n.184.3] cohaerebit; alienus iam hinc altius ab quid sublimiusque meditare. Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet.
Imaginare tecum, quantus ille sit fulgor tot sideribus inter se lumen miscentibus; nulla serenum umbra turbabit. Aequaliter splendebit omne caeli latus; dies et nox aeris infimi vices sunt. Tunc in tenebris vixisse te dices, cum totam lucem et totus aspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum vias obscure intuens. Et tamen admirans illam iam procul; quid tibi videbitur divina lux, cum illam suo loco videris ?
[29]Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele. Deos rerum omnium esse testes ait. Illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere. Quam qui mente concepit, nullos horret exercitus, non ferretur tuba, nullis ad timorem minis agitur.
[30]Quidni non timeat qui mori sperat ? Is quoque,[v3.n.186.1] qui animum tamdiu iudicat manere, quamdiu retinetur corporis vinculo, solutum statim spargit, ut etiam post mortem utilis esse possit. Quamvis enim ipse ereptus sit oculis, tamen
Multa viri virtus animo multusque recursat
Gentis honos.
Cogita, quantum nobis exempla bona prosint: scies magnorum virorum non minus praesentiam esse utilem quam memoriam. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Quid ista circumspicis, quae tibi possunt fortasse evenire, sed possunt et non evenire ? Incendium dico, ruinam, alia, quae[v3.n.186.2] nobis incidunt, non insidiantur; illa potius vide, illa devita, quae[v3.n.186.3] nos observant, quae captant. Rariores sunt[v3.n.186.4] casus, etiam si graves, naufragium facere, vehiculo everti; ab homine homini cotidianum periculum. Adversus hoc te expedi, hoc intentis oculis intuere. Nullum est malum frequentius, nullum pertinacius, nullum blandius.
[2]Ac[v3.n.186.5] tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium; subita est ex homine pernicies et eo diligentius tegitur, quo propius accedit.
Erras, si istorum tibi qui occurrunt vultibus credis; hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosus[v3.n.188.1] est primus incursus; quos transiere, non quaerunt. Numquam enim illas ad nocendum nisi necessitas incitat; aut[v3.n.188.2] fame aut timore coguntur ad pugnam; homini perdere hominem libet.
[3]Tu tamen ita cogita, quod ex homine periculum sit, ut cogites, quod sit hominis officium. Alterum intuere, ne laedaris, alterum ne laedas. Commodis omnium laeteris, movearis incommodis et memineris, quae praestare debeas, quae cavere.
[4]Sic vivendo quid consequaris ? Non te ne noceant, sed ne fallant. Quantum potes autem, in philosophiam recede: illa te sinu[v3.n.188.3] suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior. Non arietant inter se nisi in eadem ambulantes via.[v3.n.188.4] Ipsam autem philosophiam non debebis iactare; multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter.
[5]Tibi vitia detrahat, non aliis exprobret. Non abhorreat a publicis moribus nec hoc agat, ut quicquid non facit, damnare videatur. Licet sapere sine pompa, sine invidia. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]In Nomentanum meum fugi, quid putas ? Urbem ? Immo febrem et quidem subrepentem. Iam manum mihi iniecerat. Medicus initia esse dicebat motis venis et incertis et naturalem turbantibus modum. Protinus itaque parari vehiculum iussi; Paulina mea retinente exire perseveravi; illud mihi ore erat domini mei Gallionis, qui cum in Achaia febrem habere coepisset, protinus navem ascendit clamitans non corporis esse, sed loci morbum.
[2]Hoc ego Paulinae meae dixi, quae mihi valitudinem meam commendat. Nam cum sciam[v3.n.190.1] spiritum illius in meo verti, incipio, ut illi consulam, mihi consulere. Et cum me fortiorem senectus ad multa reddiderit, hoc beneficium aetatis amitto, venit enim mihi in mentem, in hoc sene et adulescentem esse, cui parcitur. Itaque quoniam ego ab illa non impetro, ut me fortius amet, a me[v3.n.190.2] impetrat illa, ut me diligentius amem.
[3]Indulgendum est enim honestis adfectibus; et interdum, etiam si premunt causae, spiritus in honorem suorum vel cum tormento revocandus et in ipso ore retinendus est, cum bono viro vivendum sit non quamdiu iuvat sed quamdiu See Acts xviii. 11 ff., and Duff, Three Dialogues of Seneca, p. xliii. oportet. Ille, qui non uxorem, non amicum tanti putat, ut diutius in vita commoretur, qui perseverabit mori, delicatus est.
Hoc quoque imperet sibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum, si vult mori, sed si coepit, intermittat et suis se[v3.n.192.1] commodet.
[4]Ingentis animi est aliena causa ad vitam reverti, quod magni viri saepe fecerunt. Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire,[v3.n.192.2] si scias alicui[v3.n.192.3] tuorum esse dulce, utile, optabile.
[5]Habet praeterea in se non mediocre ista res gaudium et mercedem; quid enim iucundius quam uxori tam carum esse, ut[v3.n.192.4] propter hoc tibi carior fias ? Potest itaque Paulina mea non tantum suum mihi timorem inputare, sed etiam meum.
[6]Quaeris ergo, quomodo mihi consilium profectionis cesserit ? Ut primum gravitatem urbis excessi et illum odorem culinarum fumantium, quae motae quicquid pestiferi vaporis obferunt,[v3.n.192.5] cum pulvere effundunt, protinus mutatam valitudinem sensi. Quantum deinde adiectum putas viribus, postquam vineas attigi ? In pascuum emissus cibum meum invasi. Repeti vi ergo iam me; non permansit marcor ille corporis dubii et male cogitantis. Incipio toto animo studere.
[7]Non multum ad hoc locus confert, nisi se sibi praestat animus, qui secretum in occupationibus mediis, si volet, habebit; at ille, qui regiones eligit et otium captat, ubique, quo distringatur, inveniet. Nam Socraten querenti cuidam, quod nihil sibi peregrinationes profuissent, respondisse ferunt: " non inmerito hoc tibi evenit; tecum enim peregrinabaris."
[8]O quam bene cum quibusdam ageretur, si a se aberrarent! Nunc premunt[v3.n.194.1] se ipsi,[v3.n.194.2] sollicitant, corrumpunt, territant. Quid prodest mare traicere et urbes mutare ? Si vis ista, quibus urgueris, effugere, non aliubi sis oportet, sed alius. Puta venisse te Athenas, puta Rhodon; elige arbitrio tuo civitatem: quid ad rem pertinet, quos illa mores habeat ? Tuos adferes.
[9]Divitias iudicabis bonum: torquebit te paupertas, quod est miserrimum, falsa. Quamvis enim multum possideas, tamen, quia aliquis plus habet, tanto[v3.n.194.3] tibi videris defici, quanto vinceris. Honores iudicabis[v3.n.194.4] bonum: male te habebit ille consul factus, ille etiam refectus, invidebis,[v3.n.194.5] quotiens aliquem in fastis saepius legeris. Tantus erit ambitionis furor, ut nemo tibi post te videatur, si aliquis ante te fuerit.
[10]Maximum malum iudicabis mortem, cum in[v3.n.194.6] illa nihil sit mali, nisi quod ante ipsam est, timeri. Exterrebunt te non tantum pericula, sed suspiciones; vanis semper agitaberis. Quid enim proderit
evasisse tot urbes
Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis ?
Ipsa pax timores sumministrabit. Ne tutis quidem habebitur fides consternata semel mente; quae ubi consuetudinem pavoris inprovidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est.[v3.n.196.1] Non enim vitat, sed fugit. Magis autem periculis paternus aversi.
[11]Gravissimum iudicabis malum, aliquem ex his, quos amabis, amittere, cum interim hoc tam ineptum erit quam flere, quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus decidant folia. Quicquid te delectat, aeque vide ut flores virides; dum virent, utere;2 alium alio die casus excutiet. Sed quemadmodum frondium iactura facilis est, quia renascuntur, sic istorum, quos amas quosque oblectamenta vitae putas esse, damnum, quia reparantur, etiam si non renascuntur. "
[12]Sed non erunt idem." Ne tu quidem idem eris. Omnis dies, omnis hora te mutat; sed in aliis rapina facilius apparet, hic latet, quia non ex aperto fiet. Alii auferuntur, at ipsi nobis furto subducimur. Horum nihil cogitabis nec remedia vulneribus oppones, sed ipse tibi seres sollicitudinum causas aha[v3.n.196.2] sperando, alia desperando. Si sapis,[v3.n.198.1] alterum alteri misce[v3.n.198.2] : nec speraveris sine desperatione nec desperaveris[v3.n.198.3] sine spe.
[13]Quid per se peregrinatio prodesse cuiquam potuit ? Non voluptates illa temperavit, non cupiditates refrenavit, non iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit. Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breve tempus rerum aliqua novitate detinuit.
[14]Ceterum inconstantia mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem levioremque reddit ipsa iactatio. Itaque, quae petierant cupidissime loca, cupidius deserunt et avium modo transvolant citiusque quam venerant, abeunt.
[15]Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles, alicuius fluminis sub observatione naturam, sive ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudini redditur, sive ut Maeander, poetarum omnium exercitati et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur; ceterum neque meliorem faciet neque saniorem.
[16]Inter studia versandum est et inter auctores sapientiae, ut quaesita discamus, nondum inventa quaeramus; sic eximendus animus ex miserrima servitute in libertatem adseritur. Quamdiu quidem nesciens, quid fugiendum quid petendum, quid necessarium quid supervacuum, quid iustum quid iniustum[v3.n.200.1] sit, non erit hoc peregrinari, sed errare.
[17]Nullam[v3.n.200.2] tibi opem feret iste discursus, peregrinaris enim cum adfectibus tuis et mala te tua sequuntur. Utinam quidem sequerentur. Longius abessent; nunc fers illa, non ducis. Itaque ubique te premunt et paribus incommodis urunt.[v3.n.200.3] Medicina aegro, non regio, quaerenda est.
[18]Fregit aliquis crus aut extorsit articulum: non vehiculum navemque conscendit, sed advocat medicum, ut fracta pars iungatur, ut luxata in locum reponatur. Quid ergo ? Animum tot locis fractum et extortum credis locorum mutatione posse sanari ? Maius est istud malum, quam ut gestatione curetur.
[19]Peregrinatio non facit medicum, non oratorem, nulla ars loco discitur.
Quid ergo ? Sapientia, ars[v3.n.200.4] omnium maxima, in itinere colligitur ? Nullum est, mihi crede, iter, quod te[v3.n.200.5] extra cupiditates, extra iras, extra metus sistat; aut si quod esset, agmine facto gens illuc humana pergeret. Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestaveris causas.
[20]Fugam tibi non prodesse miraris ? Tecum sunt, quae fugis. Te igitur emenda, onera tibi detrahe et demenda[v3.n.202.1] desideria intra salutarem[v3.n.202.2] modum contine. Omnem ex animo erade nequitiam. Si vis peregrinationes habere iucundas, comitem tuum sana. Haerebit tibi avaritia, quamdiu avaro sordidoque convixeris; haerebit tumor,[v3.n.202.3] quamdiu superbo conversaberis. Numquam saevitiam in tortoris contubernio pones. Incendent libidines tuas adulterorum sodalicia.
[21]Si velis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est. Avarus, corruptor, saevus, fraudulentus, multum nocituri, si prope a te fuissent, intra te sunt.
Ad meliores transi: cum Catonibus vive, cum Laelio, cum Tuberone. Quod si convivere etiam Graecis iuvat, cum Socrate, cum Zenone versare; alter te docebit mori, si necesse erit, alter, antequam necesse erit. vive cum Chrysippo, cum Posidonio: hi tibi tradent humanorum divinorumque notitiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in oblectationem audientium verba iactare, sed animum indurare et adversus minas erigere.
[22]Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratum[v3.n.202.4] tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.
[23]Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus[v3.n.204.1] licet, sequitur aemulaturque. Profert se, laudari et aspici credit. Dominus[v3.n.204.2] omnium est, supra omnia est;
[24] itaque nulli se rei summittat, nihil illi videatur grave, nihil quod virum incurvet.
Terribiles visu formae letumque labosque;
minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere. Multa per noctem habita terrori dies vertit ad risum. " Terribiles visu formae letumque labosque ": egregie vergilius noster non[v3.n.204.3] re dixit terribiles esse, sed visu, id est videri, non esse.[v3.n.204.4] Quid, inquam, in" istis est tam formidabile quam fama vulgavit ?
[25]Quid est, obsecro te, Lucili, cur timeat laborem vir, mortem homo ? Totiens mihi occurrunt isti, qui non putant fieri posse quicquid facere non possunt, et aiunt nos loqui maiora quam quae humana natura sustineat.
[26]At quanto ego de illis melius existimo ! Ipsi quoque haec possunt facere, sed nolunt. Denique quem umquam ista destituere temptantem ? Cui non faciliora apparuere in actu ? Non quia difficilia sunt, non audemus, sed quia non audemus, difficilia sunt.
[27]Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten, perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen et paupertate, quam graviorem illi domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit. Quibus ille domi exercitus est,[v3.n.206.1] sive uxorem eius reminiscimur[v3.n.206.2] moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores. Si vere reputes,[v3.n.206.3] aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeviore. viginti et septem annis pugnatum est; post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici erant.
[28]Novissima damnatio est sub gravissimis nominibus[v3.n.206.4] impleta: obiecta est et religionum violatio et iuventutis corruptela, quam inmittere in deos, in patres, in rem publicam dictus est. Post haec carcer et venenum. Haec usque eo animum Socratis non moverant, ut ne vultum quidem moverent. O illam[v3.n.206.5] mirabilem laudem et singularem ! Usque ad extremum nec hilariorem quisquam nec tristiorem Socraten vidit. Aequalis fuit in tanta inaequalitate fortunae.
vis alterum exemplum ?
[29]Accipe hunc M. Catonem recentiorem, cum quo et infestius fortuna egit et pertinacius. Cui cum omnibus locis obstitisset, novissime et in morte, ostendit tamen virum fortem posse invita fortuna vivere, invita mori. Tota illi aetas aut in armis est exacta civilibus aut in toga[v3.n.208.1] concipiente iam civile bellum. Et hunc licet dicas non minus quam Socraten in servis se libertati addixisse,[v3.n.208.2] nisi forte Cn. Pompeium et Caesarem et Crassum putas libertatis socios fuisse.
[30]Nemo mutatum Catonem totiens mutata re publica vidit: eundem se in omni statu praestitit, in praetura, in repulsa, in accusatione, in provincia, in contione, in exercitu, in morte. Denique in illa rei publicae trepidatione, cum illinc Caesar esset decem legionibus pugnacissimis subnixus, totis exterarum gentium praesidiis, hinc Cn. Pompeius, satis unus adversus omnia, cum alii ad Caesarem inclinarent, alii ad Pompeium, solus Cato fecit aliquas et rei publicae partes.
[31]Si animo complecti volueris illius imaginem temporis, videbis illinc plebem et omne erectum ad res novas vulgum, hinc optumates et equestrem ordinem, quicquid erat in civitate sancti et electi, duos in medio relictos, rem publicam et Catonem.
Miraberis, inquam, cum animadverteris
Atriden[v3.n.208.3] Priamumque et saevom ambobus Achillen.
[32]Utrumque enim improbat, utrumque exarmat. Hanc fert de utroque sententiam: ait se, si Caesar vicerit, moriturum, si Pompeius, exulaturum. Quid habebat, quod timeret, qui ipse[v3.n.210.1] sibi et victo et victori constituerat, quae constituta esse ab hostibus iratissimis poterant ? Periit itaque ex decreto suo. vides posse homines laborem pati:
[33] per medias Africae solitudines pedes duxit exercitum, vides posse tolerari sitim: in collibus arentibus sine ullis inpedimentis victi exercitus reliquias trahens inopiam umoris loricatus tulit et, quotiens aquae fuerat occasio, novissimus bibit, vides honorem et notam posse contemni: eodem quo repulsus est die in comitio pila lusit, vides posse non timeri potentiam superiorum: et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat nisi ut alterum demereretur, simul provocavit, vides tam mortem posse contemni quam exilium: et exilium sibi indixit et mortem et interim bellum.
[34]Possumus itaque adversus ista tantum habere animi, libeat modo subducere iugo collum. In primis autem respuendae voluptates; enervant et effeminant et multum petunt, multum autem a fortuna petendum est. Deinde spernendae[v3.n.210.2] opes: auctoramenta sunt servitutum. Aurum et argentum et quicquid aliud felices domos onerat, relinquatur; non potest gratis constare libertas. Hanc si magno aestimas, omnia parvo aestimanda sunt. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Quae observanda tibi sint, ut tutior vivas, dicam. Tu tamen sic audias censeo ista praecepta, quomodo si tibi praeciperem, qua ratione bonam valitudinem in Ardeatino tuereris.
Considera, quae sint, quae hominem in perniciem hominis instigent: invenies spem, invidiam, odium, metum, contemptum.
[2]Ex omnibus istis adeo levissimum est contemptus, ut multi in illo remedii causa delituerint. Quem quis contemnit, violat[v3.n.212.1] sine dubio, sed transit; nemo homini contempto pertinaciter, nemo diligenter nocet. Etiam in acie iacens praeteritur, cum stante pugnatur.
[3]Spem inproborum vitabis, si nihil habueris, quod cupiditatem alienam et inprobam inritet, si nihil insigne possederis. Concupiscuntur enim etiam parva, si notabilia sunt, si rara.[v3.n.212.2] Invidiam effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non iacta veris, si scieris in sinu gaudere.
[4]Odium aut est[v3.n.212.3] ex offensa: hoc vitabis neminem lacessendo; aut gratuitum: a quo te sensus communis tuebitur. Fuit hoc multis periculosum; quidam odium habuerunt nec inimicum. Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingenii lenitas; eum esse te homines sciant, quem offendere sine periculo possint; reconciliatio tua et facilis sit et certa. Timeri autem tam domi molestum est quam foris, tam a servis quam a liberis. Nulli non ad nocendum satis virium est. Adice nunc, quod qui timetur, timet; nemo potuit terribilis esse secure.
[5]Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet, qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia voluit, non quia debuit. Huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum, qui apud aliquem potentem potentes sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium quam periculum constet.
[6]Nihil tamen aeque proderit quam quiescere et minimum cum aliis loqui, plurimum secum. Est quaedam dulcedo sermonis, quae inrepit et eblanditur[v3.n.214.1] et non aliter quam ebrietas aut amor secreta producit. Nemo quod audierit, tacebit. Nemo quantum audierit, loquetur. Qui rem non tacuerit, non tacebit auctorem. Habet unusquisque aliquem, cui tantum credat, quantum ipsi creditum est. Ut garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet, si[v3.n.214.2] quod modo secretum erat, rumor est.
[7]Securitatis magna portio est nihil inique facere. Confusam vitam et perturbatam inpotentes agunt; tantum metuunt, quantum nocent, nec ullo tempore vacant. Trepidant enim, cum fecerunt, haerent; conscientia aliud agere non patitur ac subinde respondere ad se cogit. Dat poenas quisquis expectat; quisquis autem meruit, expectat.
[8]Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla securum; putat enim se, etiam si non deprenditur, posse deprendi. Et inter somnos movetur et, quotiens alicuius scelus loquitur, de suo cogitat; non satis illi obliteratum videtur, non satis tectum. Nocens habuit aliquando latendi fortunam, numquam fiduciam. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Tardius rescribo ad epistulas tuas, non quia districtus occupationibus sum. Hanc excusationem cave audias; vaco et omnes vacant, qui volunt. Neminem res secuntur. Ipsi illas amplexantur et argumentum esse felicitatis occupationem putant. Quid ergo fuit, quare non protinus rescriberem ? Id,[v3.n.216.1] de quo quaerebas, veniebat in contextum operis mei.
[2]Scis enim me moralem philosophiam velle conplecti et omnes ad eam pertinentis quaestiones explicare. Itaque dubitavi utrum differrem te, donec suus isti rei veniret locus, an[v3.n.218.1] ius tibi extra ordinem dicerem; humanius visum est tam longe venientem non detinere.
[3]Itaque et hoc ex illa serie rerum cohaerentium excerpam et, si qua erunt eiusmodi, non quaerenti tibi ultro mittam.
Quae sint haec interrogas ? Quae scire magis iuvat quam prodest, sicut hoc, de quo quaeris: bonum an corpus sit ?
[4]Bonum facit: prodest enim.[v3.n.218.2] Quod facit, corpus est. Bonum agitat animum et quodammodo format et continet, quae propria[v3.n.218.3] sunt corporis. Quae corporis bona sunt, corpora sunt; ergo et quae animi sunt.
[5]Nam et hoc corpus est. Bonum hominis necesse est corpus sit, cum ipse sit corporalis. Mentior, nisi et quae aiunt illum et quae valitudinem eius vel custodiunt vel restituunt, corpora sunt; ergo et bonum eius corpus est. Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sint—ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam—tamquam ira, amor, tristitia,nisi[v3.n.218.4] dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem. Quid ergo ? Tam manifestas notas corporis credis inprimi[v3.n.218.5] nisi a corpore ?
[6]Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, ut[v3.n.218.6] avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta; ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, invidia, superbia; ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt.
[7]An non vides, quantum oculis det vigorem fortitudo ? Quantam intentionem prudentia ? Quantam modestiam et quietem reverentia ? Quantam serenitatem laetitia ? Quantum rigorem severitas ? Quantam remissionem lenitas ? Corpora ergo sunt, quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis regnum suum exercent.
Omnes autem, quas rettuli, virtutes bona[v3.n.220.1] sunt, et quicquid ex illis est. Numquid est dubium, an id, quo quid tangi potest, corpus sit ?
[8]
Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res,
ut ait Lucretius. Omnia autem ista, quae dixi, non mutarent corpus, nisi tangerent; ergo corpora sunt.
[9]Etiam nunc cui tanta vis est, ut inpellat et cogat et retineat et inhibeat,[v3.n.220.2] corpus est. Quid ergo ? Non timor retinet ? Non audacia inpellit ? Non fortitudo inmittit et impetum dat ? Non moderatio refrenat ac revocat ? Non gaudium extollit ? Non tristitia adducit ?
[10]Denique quidquid facimus, aut, malitiae aut virtutis gerimus imperio. Quod imperat corpori, corpus est,[v3.n.220.3] quod vim corpori adfert, corpus. Bonum corporis corporalest,[v3.n.220.4] bonum hominis et corporis bonum est; itaque corporale[v3.n.220.5] est.
[11]Quoniam, ut voluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam mihi, quod dicturum esse te video: latrunculis ludimus. In supervacuis subtilitas teritur; non faciunt bonos ista, sed doctos. Apertior res est sapere, immo simpliciter satius[v3.n.222.1] est ad mentem bonam uti litteris, sed nos ut cetera in supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam.
[12]Quemadmodum omnium rerum, sic litterarum quoque intemperantia laboramus; non vitae sed scholae discimus. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Ubi illa prudentia tua ? Ubi in dispiciendis rebus subtilitas ? Ubi magnitudo ? Iam pusilla te res angit[v3.n.222.2] ? Servi occupationes tuas occasionem fugae putaverunt. Si amici deciperent—habeant enim sane nomen, quod illis noster error[v3.n.222.3] inposuit, et vocentur, quo turpius non sint—omnibus rebus tuis desset aliquid; nunc[v3.n.222.4] desunt illi, qui et operam tuam conterebant et te aliis molestum esse credebant.
[2]Nihil horum insolitum, nihil inexpectatum est. Offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri, quod spargaris in publico aut inquineris in luto. Eadem vitae condicio est, quae balnei, turbae, itineris: quaedam in te mittentur,[v3.n.222.5] quaedam incident. Non est delicata res vivere. Longam viam ingressus es; et labaris oportet et arietes et cadas et lasseris et exclames: "O mors ! " id est mentiaris. Alio loco comitem relinques, alio efferes, alio timebis; per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.
[3]Mori vult ? Praeparetur animus contra omnia; sciat se venisse, ubi tonat fulmen. Sciat se venisse, ubi
Luctus et ultrices posuere cubilia curae
Pallentesque habitant morbi tristisque senectus.
In hoc contubernio vita degenda est. Effugere ista non potes, contemnere potes. Contemnes autem, si saepe cogitaveris et futura praesumpseris.
[4]Nemo non fortius ad id, cui se diu conposuerat, accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit. At contra inparatus etiam levissima expavit. Id agendum est, ne quid nobis inopinatum sit. Et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.
[5]" Servi me reliquerunt." Alium compilaverunt, alium accusaverunt, alium occiderunt, alium prodiderunt, alium calcaverunt, alium veneno, alium criminatione petierunt; quicquid dixeris, multis accidit. Deinceps quae multa et varia sunt, in nos tela deriguntur.[v3.n.226.1] Quaedam in nos fixa sunt, quaedam vibrant et cum maxime veniunt, quaedam in alios perventura nos stringunt.
[6]Nihil miremur eorum, ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda, quia paria sunt omnibus. Ita dico, paria sunt; nam etiam quod effugit aliquis, pati potuit. Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt, sed quod omnibus latum est. Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus.
[7]Hiems frigora adducit: algendum est. Aestas calores refert: aestuandum est. Intemperies caeli valitudinem temptat: aegrotandum est. Et fera nobis aliquo loco occurret et homo perniciosior feris omnibus. Aliud aqua, aliud ignis eripiet. Hanc rerum condicionem mutare non possumus; illud possumus, magnum sumere animum et viro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur et naturae consentiamus.
[8]Natura autem hoc, quod vides, regnum mutationibus temperat; nubilo serena succedunt; turbantur maria, cum quieverunt; fiant in vicem venti; noctem dies sequitur; pars caeli consurgit, pars mergitur. Contrariis rerum aeternitas constat.
[9]Ad hanc legem animus noster aptandus est; hanc sequatur, huic pareat. Et quaecumque fiunt, debuisse fieri putet nec velit obiurgare naturam. Optimum est pati, quod emendare non possis, et deum, quo auctore cuncta proveniunt, sine murmuratione comitari; malus miles est qui imperatorem gemens sequitur.
[10]Quare inpigri atque alacres excipiamus imperia nec deseramus[v3.n.228.1] hunc operis pulcherrimi cursum, cui quidquid patiemur, intextum est.
Et sic adloquamur Iovem, cuius gubernaculo[v3.n.228.2] moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi viri, exemplo. Si placuerint, boni consules; si displicuerint, scies me in hoc secutum Ciceronis exemplum:
[11]
Duc, o parens celsique dominator poli,
Quocumque placuit; nulla parendi mora est.
Adsum inpiger. Fac nolle, comitabor gemens
Maiusque patiar, facere quod licuit bono.
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.
[12]Sic vivamus, sic loquamur; paratos nos inveniat atque inpigros fatum. Hic est magnus animus, qui se ei tradidit; at contra ille pusillus et degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendare mavult deos quam se. Vale.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Id, de quo quaeris, ex his est, quae scire tantum eo, ut scias, pertinet. Sed nihilominus, quia pertinet, properas nec vis exspectare libros, quos cum maxime ordino continentes totam moralem philosophiae partem. Statim expediam, illud tamen prius scribam, quemadmodum tibi ista cupiditas discendi, qua flagrare te video, digerenda sit, ne ipsa se inpediat.
[2]Nec passim carpenda sunt nec avide invadenda universa; per partes pervenietur ad totum. Aptari onus viribus debet nec plus occupari quam cui sufficere possimus. Non quantum vis, sed quantum capis, hauriendum est. Bonum tantum habe animum; capies quantum voles. Quo plus recipit animus, hoc se magis laxat.
[3]Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius opsideremus et primi veniremus et novissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, non tantum paratum discentibus, sed obvium. " Idem," inquit, " et docenti et discenti debet esse propositum: ut ille prodesse velit, hic proficere."
[4]Qui ad philosophum venit, cotidie aliquid secum boni ferat: aut sanior domum redeat aut sanabilior. Redibit autem; ea philosophiae vis est, ut non studentes, sed etiam conversantes iuvet. Qui in solem venit, licet non in hoc venerit, colorabitur; qui in unguentaria taberna resederunt et paullo diutius commorati sunt, odorem secum loci ferunt. Et qui ad philosophum fuerunt, traxerint aliquid necesse est, quod prodesset etiam neglegentibus. Attende, quid dicam: neglegentibus, non repugnantibus.
[5]" Quid ergo ? Non novimus quosdam, qui multis apud philosophum annis persederint et ne colorem quidem duxerint ? " Quidni noverim ? Pertinacissimos quidem et adsiduos, quos ego non discipulos philosophorum, sed inquilinos voco.
[6]Quidam veniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel fabulis ducimur. Magnam hanc auditorum partem videbis, cui philosophi schola deversorium otii sit. Non id agunt, ut aliqua illo vitia deponant, ut aliquam legem vitae accipiant, qua mores suos exigant, sed ut oblectamento aurium perfruantur. Aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt, non ut res excipiant, sed ut verba, quae tam sine profectu alieno dicant quam sine suo audiunt. Quidam ad magnificas voces excitantur et transeunt in adfectum dicentium alacres vultu et animo, nec aliter concitantur quam solent Phrygii tibicinis sono semiviri et ex imperio furentes.[v3.n.232.1] Rapit illos instigatque rerum pulchritudo, non verborum inanium sonitus. Si quid acriter contra mortem dictum est, si quid contra fortunam contumaciter, iuvat protinus quae audias, facere. Adficiuntur illis et sunt quales iubentur, si illa animo forma permaneat, si non impetum insignem protinus populus, honesti dissuasor, excipiat; pauci illam, quam conceperant mentem, domum perferre potuerunt.
[8]Facile est auditorem concitare ad cupidinem recti; omnibus enim natura fundamenta dedit semenque virtutum. Omnes ad omnia ista nati sumus; cum inritator accessit, tunc illa anima bona veluti soluta excitatur. Non vides, quemadmodum theatra consonent, quotiens aliqua dicta sunt, quae publice adgnoscimus et consensu vera esse testamur ?
[9]
Desunt inopiae multa, avaritiae omnia.
In nullum avarus bonus est, in se pessimus.
Ad hos versus ille sordidissimus plaudit et vittis suis fieri convicium gaudet; quanto magis hoc iudicas evenire, cum a philosopho ista dicuntur, cum salutaribus praeceptis versus inseruntur, efficacius eadem illa demissuri in animum imperitorum ? "
[10]Nam," ut dicebat Cleanthes, " quemadmodum spiritus noster clariorem sonum reddit, cum illum tuba per longi canalis angustias tractum patentiore novissime exitu effudit, sic sensus nostros clariores carminis arta necessitas efficit." Eadem neglegentius audiuntur minusque percutiunt, quamdiu soluta oratione dicuntur; ubi accessere numeri et egregium sensum adstrinxere certi pedes, eadem illa sententia velut lacerto excussiore[v3.n.236.1] torquetur.
[11]De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut homines in animo, non in patrimonio putent esse divitias, eum esse locupletem, qui paupertati suae aptatus est et parvo se divitem fecit; magis tamen feriuntur animi, cum carmina eiusmodi dicta sunt:
Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit.
Quod vult habet, qui velle quod satis est potest.
[12]Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem veritatis adducimur.
Illi enim, quibus nihil satis est, admirantur, adclamant, odium pecuniae indicunt. Hunc illorum adfectum cum[v3.n.236.2] videris, urge, hoc preme, hoc onera[v3.n.236.3] relictis ambiguitatibus et syllogismis et cavillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris. Dic in avaritiam, dic in luxuriam; cum profecisse te videris et animos audientium adfeceris, insta vehementius; veri simile non^est, quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium versa. Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique amorem et adhuc docibilibus leviterque corruptis inicit manum veritas, si advocatum idoneum nancta est.
[13]Ego certe cum Attalum audirem in vitia, in errores, in mala vitae perorantem, saepe miseritus sum generis humani et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi. Ipse regem se esse dicebat, sed plus quam regnare mihi videbatur, cui liceret censuram agere regnantium.
[14]Cum vero commendare paupertatem coeperat et ostendere, quam quidquid usum excederet, pondus esset supervacuum et grave ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit. Cum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem.
[15]Inde mihi quaedam permansere, Lucili. Magno enim in omnia inceptu veneram. Deinde ad civitatis vitam reductus ex bene coeptis pauca servavi. Inde ostreis boletisque in omnem vitam renuntiatum est; nec enim cibi, sed oblectamenta sunt ad edendum saturos cogentia, quod gratissimum est edacibus et se ultra quam capiunt farcientibus, facile descensura, facile reditura.
[16]Inde in omnem vitam unguento abstinemus, quoniam optimus odor in corpore est nullus. Inde vino carens stomachus. Inde in omnem vitam balneum fugimus, decoquere corpus atque exinanire sudoribus inutile simul delicatumque credidimus. Cetera proiecta redierunt, ita tamen, ut quorum abstinentiam interrupi, modum servem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam temperantur.
[17]Quoniam coepi tibi exponere, quanto maiore impetu ad philosophiam iuvenis accesserim quam senex pergam, non pudebit fateri, quem mihi amorem Pythagoras iniecerit. Sotion dicebat, quare ille animalibus abstinuisset, quare postea Sextius. Dissimilis utrique causa erat, sed utrique magnifica.
[18]Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat et crudelitatis consuetudinem fieri, ubi in voluptatem esset adducta laceratio. Adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae; colligebat bonae valitudini contraria esse alimenta varia et nostris aliena corporibus.
[19]At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. videbimus, per quas temporum vices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem revertatur; interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.
[20]Haec cum exposuisset Sotion et inplesset argumentis suis, " Non credis," inquit, " animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem ? Non credis in his pecudibus ferisve aut aqua mersis illum quondam hominis animum morari ? Non credis nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem ? Nec tantum caelestia per certos circuitus verti, sed animalia quoque per vices ire et animos per orbem agi ? Magni ista crediderunt viri.
[21]Itaque iudicium quidem tuum sustine, ceterum omnia tibi in integro serva. Si vera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est; si falsa, frugalitas est. Quod istic credulitatis[v3.n.242.1] tuae damnum est ? Alimenta tibi leonum et vulturum eripio."
[22]His ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non tantum facilis erat mihi consuetudo, sed dulcis. Agitatiorem mihi animum esse credebam, nec tibi hodie adfirmaverim, an fuerit. Quaeris, quomodo desierim ? In primum Tiberii Caesaris principatum iuventae tempus inciderat. Alienigena tum sacra movebantur, sed inter argumenta superstitionis ponebatur quorundam animalium abstinentia. Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat, sed philosophiam oderat, ad pristinam consuetudinem redii. Nec difficulter mihi, ut inciperem melius cenare, persuasit.
[23]Laudare solebat Attalus culcitam, quae resisteret corpori; tali utor etiam senex, in qua vestigium apparere non possit. Haec rettuli ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis[v3.n.244.1] exhortaretur illos, si quis incenderet.[v3.n.244.2] Sed aliquid praecipientium vitio peccatur, qui nos docent disputare, non vivere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi, sed ingenium. Itaque quae philosophia fuit, facta philologia est.
[24]Multum autem ad rem pertinet, quo proposito ad quamquam rem accedas. Qui grammaticus futurus Vergilium scrutatur, non hoc animo legit illud egregium:
fugit inreparabile tempus:
vigilandum est; nisi properamus, relinquemur; agit nos agiturque velox dies; inscii rapimur; omnia in futurum disponimus et inter praecipitia lenti sumus; sed ut observet, quotiens vergilius de celeritate[v3.n.244.3] temporum dicit, hoc uti verbo illum " fugit."
Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus
Et labor, et durae rapit inclementia mortis.
[25]Ille, qui ad philosophiam spectat, haec eadem quo debet, adducit: numquam vergilius, inquit, dies dicit ire, sed fugere, quod currendi genus concitatissimum est, et optimos quosque primos rapi[v3.n.246.1] ; quid ergo cessamus nos ipsi concitare, ut velocitatem rapidissimae rei possimus aequare ? Meliora praetervolant, deteriora succedunt.
[26]Quemadmodum ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum, in primo est. Id exhauriri aliis[v3.n.246.2] potius patimur, ut nobis faecem reservemus ? Inhaereat istud animo et tamquam missum oraculo placeat:
Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
Prima fugit.
[27]Quare optima ? Quia quod restat, incertum est. Quare optima ? Quia iuvenes possumus discere, possumus facilem animum et adhuc tractabilem ad meliora convertere; quia hoc tempus idoneum est laboribus, idoneum agitandis per studia ingeniis et[v3.n.246.3] exercendis per opera corporibus; quod superest, segnius et languidius est et propius a fine.
Itaque toto hoc agamus animo et omissis, ad quae devertimur, in rem unam laboremus, ne hanc temporis pernicissimi celeritatem, quam retinere non possumus, relicti demum intellegamus. Primus quisque tamquam optimus dies placeat et redigatur in nostrum.
[28]Quod fugit, occupandum est. Haec non cogitat ille, qui grammatici[v3.n.246.4] oculis carmen istud legit, ideo optimum quemque primum esse diem, quia subeunt morbi, quia senectus premit et adhuc adulescentiam cogitantibus supra caput est; sed ait Vergilium semper una ponere morbos et senectutem, non mehercules immerito. Senectus enim insanabilis morbus est.
[29]Praeterea, inquit, hoc senectuti cognomen inposuit, tristem illam vocat:
subeunt morbi tristisque senectus.
Alio loco dicit:
Pallentesque habitant morbi tristisque senectus.
Non est quod mireris ex eadem materia suis quemque studiis apta colligere; in eodem prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia lacertam.
[30]Cum Ciceronis librum de Re Publica prendit[v3.n.248.1] hinc philologus aliquis,hinc grammaticus, hinc philosophiae deditus, alius alio curam suam mittit. Philosophus admiratur contra iustitiam dici tam multa potuisse. Cum ad hanc eandem lectionem philologus accessit, hoc subnotat: Duos Romanos reges esse, quorum alter patrem non habet, alter matrem. Nam de Servi matre dubitatur; Anci pater nullus, Numae nepotis,[v3.n.248.2] dicitur.
[31]Praeterea notat eum, quem nos dictatorem dicimus et in historiis ita nominari legimus, aput antiquos magistrum populi vocatum. Hodieque id extat in auguralibus libris, et testimonium est, quod qui ab illo nominatur, magister equitum est. Aeque notat Romulum perisse solis defectione; provocationem ad populum etiam a[v3.n.250.1] regibus fuisse; id ita in pontificalibus libris esse et alii quiqui[v3.n.250.2] putant et Fenestella.
[32]Eosdem libros cum grammaticus explicuit, primum verba expressa,[v3.n.250.3] reapse[v3.n.250.4] dici a Cicerone, id est re ipsa, in commentarium refert, nec minus sepse,[v3.n.250.5] id est se ipse. Deinde transit ad ea, quae consuetudo saeculi mutavit, tamquam ait Cicero: " quoniam sumus ab ipsa calce eius interpellatione revocati." Hanc quam nunc in circo cretam vocamus, calcem antiqui dicebant. Deinde Ennianos[v3.n.250.6] colligit versus et in primis illos de
[33]Africano scriptos:
cui nemo civis neque hostis
Quibit[v3.n.250.7] pro factis reddere opis pretium.
Ex eo se ait intellegere, opem[v3.n.250.8] aput antiquos non tantum auxilium significasse, sed operam. Ait enim Ennius[v3.n.250.9] neminem potuisse Scipioni[v3.n.250.10] neque civem neque hostem reddere operae pretium. Felicem deinde se putat, quod invenerit, unde visum sit Vergilio dicere:
[34] quem super ingens porta tonat caeli. Ennium[v3.n.250.11] hoc ait Homero subripuisse,[v3.n.250.12] Ennio vergilium. Esse enim apud Ciceronem in his ipsis de Re Publica hoc epigramma Enni:
Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est,
Mi soli caeli maxima porta patet.
[35]Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur. Sic ista ediscamus, ut quae fuerint verba, sint opera.
[36]Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam velut aliquod artificium venale didicerunt, qui aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt. Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur, obnoxii.
[37]Non magis mihi potest quisquam talis prodesse praeceptor quam gubernator in tempestate nauseabundus. Tenendum rapiente fluctu gubernaculum, luctandum cum ipso mari, eripienda sunt vento vela; quid me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans ? Quanto maiore putas vitam tempestate iactari quam ullam ratem ? Non est loquendum, sed gubernandum.
[38]Omnia quae dicunt, quae turba audiente iactant, aliena sunt; dixit illa Platon, dixit Zenon, dixit Chrysippus et Posidonius et ingens agmen nostrorum[v3.n.252.1] tot ac talium. Quomodo probare possint sua esse, monstrabo: faciant, quae dixerint.
[39]Quoniam quae volueram ad te perferre, iam dixi, nunc desiderio tuo satis faciam et in[v3.n.254.1] alteram epistulam integrum, quod exegeras, transferam, ne ad rem spinosam et auribus erectis curiosisque audiendam lassus accedas. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]An sapiens sapienti prosit scire desideras. Dicimus plenum omni bono esse sapientem et summa adeptum; quomodo prodesse aliqui possit summum habenti bonum, quaeritur.
Prosunt inter se boni; exercent enim virtutes et sapientiam in suo statu continent. Desiderat uterque aliquem, cum quo conferat, cum quo quaerat.
[2]Peritos luctandi usus exercet; musicum, qui paria didicit, movet. Opus est et sapienti agitatione[v3.n.254.2] virtutum: ita quemadmodum ipse se movet, sic movetur ab alio sapiente.
[3]Quid sapiens sapienti proderit ? Impetum illi dabit, occasiones actionum honestarum commonstrabit. Praeter haec aliquas cogitationes suas exprimet: docebit, quae invenerit. Semper enim etiam a sapiente restabit, quod inveniat et quo animus eius excurrat.
[4]Malus malo nocet facitque peiorem, iram eius[v3.n.256.1] incitando, tristitiae adsentiendo, voluptates laudando, et tunc maxime laborant mali, ubi plurimum vitia miscuere, et in unum conlata nequitia est. Ergo ex contrario bonus bono proderit. " Quomodo ? " inquis.
[5]Gaudium illi adferet, fiduciam confirmabit, ex conspectu mutuae tranquillitatis crescet utriusque laetitia. Praeterea quarumdam illi rerum scientiam tradet; non enim omnia sapiens scit. Etiam si sciret, breviores vias rerum aliqui excogitare posset et has indicare, per quas facilius totum opus circumfertur.
[6]Proderit sapienti sapiens, non scilicet tantum suis viribus, sed ipsius, quem adiuvat. Potest quidem ille etiam relictus sibi explicare partes suas; nihilominus adiuvat etiam currentem hortator. " Non prodest sapienti sapiens, sed sibi ipse. Hoc scias: detrahe illi vim propriam, et ille nihil aget."
[7]Illo[v3.n.256.2] modo dicas licet non esse in melle dulcedinem: nam ipse ille, qui esse debeat, ita aptatus lingua palatoque est ad eiusmodi gustum, ut illa talis sapor capiat, aut[v3.n.256.3] offendetur. Sunt enim quidam, quibus morbi vitio mel amarum videatur. Oportet utrumque valere,[v3.n.256.4] ut et ille prodesse possit et hic profuturo idonea materia sit. "
[8]Si[v3.n.256.5] in summum," inquit, " perducto[v3.n.256.6] calorem calefieri supervacuum est, et in summum perducto bonum supervacuum est si[v3.n.258.1] qui prosit. Numquid instructus omnibus rebus agricola ab alio instrui quaerit ? Numquid armatus miles, quantum in aciem exituro satis est tuti,[v3.n.258.2] amplius arma desiderat ? Ergo nec sapiens; satis enim vitae instructus, satis armatus est."
[9]Ad haec respondeo: et qui in summo est calore, opus est calore adiecto,[v3.n.258.3] ut summum teneat. " Sed ipse se," inquit, " calor continet." Primum multum interest inter ista, quae comparas; calor enim unus est, prodesse varium est. Deinde calor non adiuvatur adiectione caloris, ut caleat; sapiens non potest in habitu mentis suae stare, nisi amicos aliquos similes sui admisit, cum quibus virtutes suas communicet.
[10]Adice nunc, quod omnibus inter se virtutibus amicitia est. Itaque prodest, qui virtutes alicuius paris sui[v3.n.258.4] amat amandasque invicem praestat. Similia delectant; utique ubi honesta sunt et probare ac probari sciunt.
[11]Etiamnunc sapientis animum perite movere nemo alius potest quam sapiens, sicut hominem movere rationaliter non potest nisi homo. Quomodo ergo ad rationem movendam ratione opus est, sic ut moveatur ratio perfecta, opus est ratione perfecta.
[12]Prodesse dicuntur et qui media nobis largiuntur, pecuniam, gratiam, incolumitatem, alia in usus vitae cara aut necessaria. In his dicetur etiam stultus prodesse sapienti. Prodesse autem est animum secundum naturam movere virtute sua ut eius, qui movebitur. Hoc non sine ipsius quoque, qui proderit, bono fiet. Necesse enim alienam virtutem exercendo exerceat et suam.
[13]Sed ut removeas ista, quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, nihilominus prodesse inter se sapientes possunt. Invenire enim sapientem sapienti per se res expetenda[v3.n.260.1] est, quia natura bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono quemadmodum sibi.
[14]Necesse est ex hac quaestione argumenti causa in alteram transeam. Quaeritur enim, an deliberaturus sit sapiens, an in consilium aliquem advocaturus. Quod facere illi necessarium est, cum ad haec civilia et domestica venitur et, ut ita dicam, mortalia. In his sic illi opus est alieno consilio quomodo medico, quomodo gubernatori, quomodo advocato et litis ordinatori. Proderit ergo sapiens aliquando sapienti, suadebit enim. Sed in illis quoque magnis ac divinis, ut diximus, communiter honesta tractando et animos cogitationesque miscendo utilis erit.
[15]Praeterea secundum naturam est et amicos complecti et amicorum auctu[v3.n.260.2] ut suo proprioque laetari. Nam nisi hoc fecerimus, ne virtus quidem nobis permanebit, quae exercendo sensu valet, virtus autem suadet praesentia bene conlocare, in futurum consulere, deliberare et intendere animum; facilius intendet explicabitque qui aliquem sibi adsumpserit.
Quaeret itaque aut perfectum virum aut proficientem vicinumque perfecto. Proderit autem ille perfectus, si consilium communi prudentia iuverit.
[16]Aiunt homines plus in alieno negotio videre, vitio[v3.n.262.1] hoc illis evenit, quos amor sui excaecat quibusque dispectum utilitatis timor in periculis excutit; incipiet sapere securior et extra metum positus. Sed nihilominus quaedam sunt, quae etiam sapientes in alio quam in se diligentius vident. Praeterea illud dulcissimum et honestissimum " idem velle atque idem nolle " sapiens sapienti praestabit; egregium opus pari iugo ducet.
[17]Persolvi id[v3.n.262.2] quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat, quas moralis philosophiae voluminibus complectimur. Cogita, quod soleo frequenter tibi dicere, in istis nos nihil aliud quam acumen exercere. Totiens enim illo revertor: quid ista me res iuvat ? Fortiorem fac iam, iustiorem, temperantiorem. Nondum exerceri vacat; adhuc medico mihi opus est.
[18]Quid me poscis scientiam inutilem ? Magna promisisti; exige, vide. Dicebas intrepidum fore, etiam si circa me gladii micarent, etiam si mucro tangeret iugulum; dicebas securum fore, etiam si circa me flagrarent incendia, etiam si subitus turbo toto navem meam mari raperet. Hanc mihi praesta curam, ut[v3.n.264.1] voluptatem, ut gloriam contemnam. Postea docebis inplicta solvere, ambigua distinguere, obscura perspicere; nunc doce quod necesse est. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Ex Nomentano meo te saluto et iubeo habere mentem bonam, hoc est propitios deos omnis, quos habet placatos et faventes, quisquis sibi se propitiavit. Sepone in praesentia, quae quibusdam placent, unicuique nostrum paedagogum dari deum, non quidem ordinarium, sed hunc inferioris notae ex eorum numero, quos Ovidius ait " de plebe deos." Ita tamen hoc seponas volo, ut memineris maiores nostros, qui crediderunt, Stoicos fuisse; singulis enim et
[2]Genium et Iunonem dederunt. Postea videbimus, an tantum dis vacet, ut privatorum negotia procurent; interim illud scito, sive adsignati sumus, sive neglecti et fortunae dati, nulli te posse inprecari quicquam gravius, quam si inprecatus fueris, ut se habeat iratum.
Sed non est quare cuiquam, quem poena putaveris dignum, optes, ut infestos deos habeat; habet, inquam, etiam si videtur eorum favore produci.
[3]Adhibe diligentiam tuam et intuere, quid sint res nostrae, non quid vocentur; et scies plura mala contingere nobis quam accidere. Quotiens enim felicitatis et[v3.n.266.1] causa et initium fuit, quod calamitas vocabatur ? Quotiens magna gratulatione excepta res gradum sibi struxit in praeceps et aliquem iam eminentem adlevavit etiamnunc, tamquam adhuc ibi staret, unde tuto cadunt ?
[4]Sed ipsum illud cadere non habet in se mali quidquam, si exitum spectes, ultra quem natura neminem deiecit. Prope est rerum omnium terminus, prope est, inquam, et illud, unde felix eicitur, et illud, unde infelix emittitur; nos utraque extendimus et longa spe ac metu facimus.
Sed si sapis, omnia humana condicione metire; simul et quod gaudes et quod times, contrahe. Est autem tanti nihil diu gaudere, ne quid diu timeas.
[5]Sed quare istuc malum adstringo ? Non est quod quicquam timendum putes. Vana sunt ista, quae nos movent, quae attonitos habent. Nemo nostrum quid veri esset, excussit, sed metum alter alteri tradidit; nemo ausus est ad id, quo perturbabatur, accedere et naturam ac bonum timoris sui nosse. Itaque res falsa et inanis habet adhuc fidem, quia non coarguitur.
[6]Tanti putemus oculos intendere; iam apparebit, quam brevia, quam incerta, quam tuta timeantur. Talis est animorum nostrorum confusio, qualis Lucretio visa est:
Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis
In tenebris metuunt, ita nos in luce timemus.
Quid ergo ? Non omni puero stultiores sumus qui in luce timemus ?
[7]Sed falsum est, Lucreti, non timemus in luce; omnia nobis fecimus tenebras. Nihil videmus, nec quid noceat nec quid expediat; tota vita incursitamus nec ob hoc resistimus aut circumspectius pedem ponimus. vides autem, quam sit furiosa res in tenebris impetus. At mehercules id agimus, ut longius revocandi simus, et cum ignoremus, quo feramur, velociter tamen illo, quo intendimus, perseveramus.
[8]Sed lucescere, si velimus, potest. Uno autem modo potest, si quis hanc humanorum divinorumque notitiam scientia acceperit, si illa se non perfuderit, sed infecerit, si eadem, quamvis sciat, retractaverit et ad se saepe rettulerit, si quaesierit, quae sint bona, quae mala, quibus hoc falso sit nomen adscriptum, si quaesierit de honestis et turpibus, de providentia.
[9]Nec[v3.n.268.1] intra haec humani ingenii sagacitas sistitur; prospicere et ultra mundum libet, quo feratur, unde surrexerit, in quem exitum tanta rerum velocitas properet. Ab hac divina contemplatione abductum animum in sordida et humilia pertraximus, ut avaritiae serviret, ut relicto mundo terminisque eius et dominis cuncta versantibus terram rimaretur et quaereret, quid ex illa mali effoderet, non contentus oblatis.
[10]Quidquid nobis bono futurum erat, deus et parens noster in proximo posuit; non expectavit inquisitionem nostram et ultro dedit. Nocitura altissime pressit. Nihil nisi de nobis queri possumus; ea, quibus periremus, nolente rerum natura et abscondente protulimus. Addiximus animum voluptati, cui indulgere initium omnium malorum est, tradidimus ambitioni et famae, ceteris aeque vanis et inanibus.
[11]Quid ergo nunc te hortor ut facias ? Nihil novi— nec enim novis malis remedia quaeruntur—sed hoc primum, ut tecum ipse dispicias, quid sit necessarium, quid supervacuum. Necessaria tibi ubique occurrent; supervacua et semper et[v3.n.270.1] toto animo quaerenda sunt.
[12]Non est autem quod te nimis laudes, si contempseris aureos lectos et gemmeam supellectilem. Quae est enim virtus supervacua contemnere ? Tunc te admirare, cum contempseris necessaria. Non magnam rem facis, quod vivere sine regio[v3.n.272.1] apparatu potes, quod non desideras milliarios apros nec linguas phoenicopterorum et alia portenta luxuriae iam tota animalia fastidientis et certa membra ex singulis eligentis; tunc te admirabor, si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi necesse est, non pecori tantum, sed homini nasci, si scieris cacumina arborum explementum esse ventris, in quem sic pretiosa congerimus tamquam recepta servantem. Sine fastidio inplendus est. Quid enim ad rem pertinet, quid accipiat perditurus quicquid acceperit ?
[13]Delectant te disposita, quae terra marique capiuntur, alia eo gratiora, si recentia perferantur ad mensam, alia, si diu pasta et coacta pinguescere fluunt ac vix saginam continent suam. Delectat te nidor[v3.n.272.2] horum arte quaesitus. At mehercules ista sollicite scrutata varieque condita cum subierint ventrem, una atque eadem foeditas occupabit, vis ciborum voluptatem contemnere ? Exitum specta.
[14]Attalum memini cum magna admiratione omnium haec dicere: " Diu," inquit, " mihi inposuere divitiae. Stupebam, ubi aliquid ex illis alio atque alio loco fulserat. Existimabam similia esse quae laterent, his, quae ostenderentur. Sed in quodam apparatu vidi totas opes urbis caelata et auro et argento et iis, quae pretium auri argentique vicerunt, exquisitos colores et vestes ultra non tantum nostrum, sed ultra finem hostium advectas; hinc puerorum perspicuos cultu atque forma greges, hinc feminarum, et aha, quae res suas recognoscens summi imperii fortuna protulerat.
[15]Quid hoc est, inquam, aliud nisi[v3.n.274.1] inritare cupiditates hominum per se incitatas ? Quid sibi vult ista pecuniae pompa ? Ad discendam avaritiam convenimus ? At mehercules minus cupiditatis istinc effero quam adtuleram. Contempsi divitias, non quia supervacuae, sed quia pusillae sunt. vidistine, quam intra paucas horas ille ordo quamvis lentus dispositusque transierit ?
[16]Hoc totam vitam nostram occupavit, quod totum diem occupare non potuit ? " Accessit illud quoque: tam supervacuae mihi visae sunt habentibus quam fuerunt spectantibus.
[17]Hoc itaque ipse mihi dico, quotiens tale aliquid praestrinxerit oculos meos, quotiens occurrit domus splendida, cohors culta servorum, lectica formonsis inposita calonibus: Quid miraris ? Quid stupes ? Pompa est. Ostenduntur istae res, non possidentis, et dum placent, transeunt.
[18]Ad veras potius te converte divitias. Disce parvo esse contentus et illam vocem magnus atque animosus exclama: ' habemus aquam, habemus polentam, Iovi ipsi controversiam de felicitate[v3.n.274.2] faciamus.' Faciamus, oro te, etiam si ista defuerint. Turpe est beatam vitam in auro et argento reponere, aeque turpe in aqua et polenta.
[19]' Quid ergo faciam, si ista non fuerint ? ' Quaeris, quod sit remedium inopiae ? Famem fames finit; alioquin quid interest, magna sint an exigua, quae servire te cogant ? Quid refert, quantulum sit, quod tibi possit negare fortuna ?
[20]Haec ipsa aqua et polenta in alienum arbitrium cadit. Liber est autem non in quem parum licet fortunae, sed in quem nihil. Ita[v3.n.276.1] est: nihil desideres oportet, si vis Iovem provocare nihil desiderantem."
Haec nobis Attalus dixit[v3.n.276.2] ; quae si voles frequenter cogitare, id ages, ut sis felix, non ut videaris, et ut tibi videaris, non aliis. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Quid vocentur Latine sophismata, quaesisti a me. Multi temptaverunt illis nomen inponere, nullum haesit, videlicet, quia res ipsa non recipiebatur a nobis nec in usu erat, nomini quoque repugnatum est. Aptissimum tamen videtur mihi, quo Cicero usus est: cavillationes vocat.
[2]Quibus quisquis se tradidit, quaestiunculas quidem vafras nectit, ceterum ad vitam nihil proficit, neque fortior fit neque temperantior neque elatior. At ille, qui philosophiam in remedium suum exercuit, ingens fit animo, plenus fiduciae, inexsuperabilis et maior adeunti.
[3]Quod in magnis evenit montibus, quorum proceritas minus apparet longe intuentibus; cum accesseris, tunc manifestum fit, quo in arduo summa sint; talis est, mi Lucili, verus et rebus, non artificiis philosophus. In edito stat admirabilis, celsus, magnitudinis verae. Non exsurgit in plantas nec summis ambulat digitis eorum more, qui mendacio staturam adiuvant longioresque quam sunt, videri volunt; contentus est magnitudine sua.
[4]Quidni contentus sit eo usque crevisse, quo manus fortuna non porrigit ? Ergo et supra humana est et par sibi in omni statu rerum, sive secundo cursu vita procedit, sive fluctuatur et it[v3.n.278.1] per adversa ac difficilia; hanc constantiam cavillationes istae, de quibus paulo ante loquebar, praestare non possunt. Ludit istis animus, non proficit, et philosophiam a fastigio suo deducit in planum.
[5]Nec te prohibuerim aliquando ista agere, sed tunc, cum voles nihil agere. Hoc tamen habent in se pessimum: dulcedinem quandam sui faciunt et animum specie subtilitatis inductum tenent ac morantur, cum tanta rerum moles vocet, cum vix tota vita sufficiat, ut hoc unum discas, vitam contemnere. "Quid? Regere," inquis. Secundum opus est; nam nemo illam bene rexit nisi qui contempserat. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Cupio mehercules amicum tuum formari, ut desideras, et institui; sed valde durus capitur, immo, quod est molestius, valde mollis capitur et consuetudine mala ac diutina fractus. volo tibi ex nostro artificio exemplum referre.
[2]Non quaelibet insitionem vitis patitur; si vetus et exesa est, si infirma gracilisque, aut non recipiet surculum aut non alet nec adplicabit sibi nec in qualitatem eius naturamque transibit. Itaque solemus supra terram praecidere, ut si non respondit, temptari possit secunda fortuna, et iterum repetita infra terram inseratur.
[3]Hic, de quo scribis et mandas, non habet vires; indulsit vitiis. Simul et emarcuit et induruit. Non potest recipere rationem, non potest nutrire. " At cupit ipse." Noli credere. Non dico illum mentiri tibi; putat se cupere. Stomachum illi fecit luxuria; cito cum illa redibit in gratiam. "
[4]Sed dicit se offendi vita sua." Non negaverim. Quis enim non offenditur ? Homines vitia sua et amant simul et oderunt. Tunc itaque de illo feremus sententiam, cum fidem nobis fecerit invisam iam sibi esse luxuriam; nunc illis male convenit. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Desideras tibi scribi a me, quid sentiam de hac quaestione iactata[v3.n.282.1] apud nostros: an iustitia, fortitudo, prudentia ceteraeque virtutes animalia sint. Hac subtilitate effecimus, Lucili carissime, ut exercere ingenium inter inrita videremur et disputationibus nihil profuturis otium ferere. Faciam quod desideras, et quid nostris videatur, exponam. Sed me in alia esse sententia profiteor: puto quaedam esse, quae deceant phaecasiatum palliatumque. Quae sint ergo quae antiquos moverint, vel quae sint quae antiqui moverint, dicam,
[2]Animum constat animal esse, cum ipse efficiat, ut simus animalia, cum ab illo animalia nomen hoc traxerint. virtus autem nihil aliud est quam animus quodammodo se habens; ergo animal est. Deinde virtus agit aliquid; agi autem nihil sine impetu potest. Si impetum habet, qui nulli est nisi animali, animal est. " Si animal est," inquit, " virtus, habet ipsa virtutem."
[3]Quidni habeat se ipsam ? Quo modo sapiens omnia per virtutem gerit, sic virtus per se. " Ergo," inquit, " et omnes artes animalia sunt et omnia, quae cogitamus quaeque mente conplectimur. Sequitur, ut multa millia animalium habitent in his angustiis pectoris, et singuli multa simus animalia aut multa habeamus animalia."
Quaeris, quid adversus istud respondeatur ? Unaquaeque ex istis res animal erit; multa animalia non erunt. Quare ? Dicam, si mihi accommodaveris subtilitatem et intentionem tuam.
[4]Singula animalia singulas habere debent substantias; ista omnia unum animum habent; itaque singula esse possunt, multa esse non possunt. Ego et animal sum et homo, non tamen duos esse nos dices. Quare ? Quia separati debent esse. Ita dico: alter ab altero debet esse diductus, ut duo sint. Quicquid in uno multiplex est, sub unam naturam cadit; itaque unum est.
[5]Et animus meus animal est et ego animal sum, duo tamen non sumus. Quare ? Quia animus mei pars est. tunc aliquid per se numerabitur, cum per se stabit. Ubi vero alterius membrum erit, non poterit videri aliud. Quare ? Dicam: quia quod aliud est, suum oportet esse et proprium et totum et intra se absolutum.
[6]Ego in alia esse me sententia professus sum. Non enim tantum virtutes animalia erunt, si hoc recipitur, sed opposita quoque illis vitia et adfectus, tamquam ira, timor, luctus, suspicio. Ultra res ista procedet; omnes sententiae, omnes cogitationes animalia erunt. Quod nullo modo recipiendum est. Non enim quicquid ab homine fit, homo est.
[7]" Iustitia quid est ? " inquit. Animus quodammodo se habens. " Itaque si animus animal est, et iustitia." Minime.[v3.n.286.1] Haec enim habitus animi est et quaedam vis; idem animus in varias figuras convertitur et non totiens animal aliud[v3.n.286.2] est, quotiens aliud facit. Nec illud, quod fit ab animo, animal est.
[8]Si[v3.n.286.3] iustitia animal est, si fortitudo, si ceterae[v3.n.286.4] virtutes, utrum desinunt esse animalia, subinde autem[v3.n.286.5] rursus incipiunt, an semper sunt ?
Desinere virtutes non possunt. Ergo multa animalia, immo innumerabilia, in hoc animo versantur.
[9]" Non sunt," inquit, " multa, quia ex uno religata sunt et partes unius ac membra sunt." Talem ergo faciem animi nobis proponimus, qualis est hydrae multa habentis capita, quorum unumquodque per se pugnat, per se nocet. Atqui nullum ex illis capitibus animal est, sed animalis caput, ceterum ipsa unum animal est. Nemo in Chimaera leonem animal esse dixit aut draconem; hae partes erant eius; partes autem non sunt animalia. Quid est, quo colligas iustitiam animal esse ? "
[10]Agit," inquit, " aliquid et prodest. Quod autem agit et prodest, impetum habet; quod autem impetum habet,[v3.n.288.1] animal est." verum est, si suum impetum habet; suum autem non habet,[v3.n.288.2] sed animi.
[11]Omne animal, donec moriatur, id est, quod coepit; homo, donec moriatur, homo est, equus equus, canis canis.[v3.n.288.3] Transire in aliud non potest. Iustitia, id est animus quodammodo se habens, animal est. Credamus; deinde animal est fortitudo, id est animus quodammodo se habens. Quis animus ? Ille, qui modo iustitia erat ? Tenetur in priore animali, in aliud animal transire ei non licet; in eo illi, in quo primum esse coepit, perseverandum est.
[12]Praeterea unus animus duorum esse animalium non potest, multo minus plurium. Si iustitia, fortitudo, temperantia ceteraeque virtutes animalia sunt, quo modo unum animum habebunt ? Singulos habeant oportet, aut non sunt animalia.
[13]Non potest unum corpus plurium animalium esse. Hoc et ipsi fatentur. Iustitiae quod est corpus ? "Animus." Quid? Fortitudinis quod est corpus ? " Idem animus." Atqui unum corpus esse duorum animalium non potest.
[14]" Sed idem animus," inquit, " iustitiae habitum induit[v3.n.288.4] et fortitudinis et temperantiae." Hoc fieri posset, si quo tempore iustitia esset, fortitudo non esset, quo tempore fortitudo esset, temperantia non esset; nunc vero omnes virtutes simul sunt. Ita quomodo singulae erunt animalia, cum unus animus sit, qui plus quam unum animal non potest facere ?
[15]Denique nullum animal pars est alterius animalis. Iustitia autem pars est animi; non est ergo animal, videor mihi in re confessa perdere operam; magis enim indignandum de isto quam disputandum est. Nullum animal alteri par est. Circumspice omnium corpora: nulli non et color proprius est et figura sua et magnitudo.
[16]Inter cetera, propter quae mirabile divini artificis ingenium est, hoc quoque existimo, et quod in tanta copia rerum numquam in idem incidit; etiam quae similia videntur, cum contuleris, diversa sunt. Tot fecit genera foliorum: nullum non sua proprietate signatum. Tot animalia: nullius magnitudo cum altero convenit, utique aliquid interest. Exegit a se, ut quae alia erant, et dissimilia essent et inparia; virtutes omnes, ut dicitis, pares sunt. Ergo non sunt animalia.
[17]Nullum non animal per se agit. virtus autem per se nihil agit, sed cum homine. Omnia animalia aut rationalia sunt, ut homines, ut di, aut inrationalia, ut ferae, ut pecora.[v3.n.290.1] virtutes utique rationales sunt; atqui nec homines sunt nec di; ergo non sunt animalia.
[18]Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum. Quid sit adsensio, dicam. Oportet me ambulare: tunc demum ambulo, cum hoc mihi dixi et adprobavi hanc opinionem meam. Oportet me sedere: tunc demum sedeo. Haec adsensio in virtute non est.
[19]Puta enim prudentiam esse; quomodo adsentietur " oportet me ambulare " ? Hoc natura non recipit. Prudentia enim ei, cuius est, prospicit, non sibi. Nam nec ambulare potest nec sedere. Ergo adsensionem non habet, rationale animal non est. virtus si animal est, rationale est.
[20]Rationale autem non est; ergo nec animal. Si virtus animal est, virtus autem bonum, non est omne bonum animal ? Est. Hoc nostri fatentur.
Patrem servare bonum est, et sententiam prudenter in senatu dicere bonum est, et iuste decernere bonum est; ergo et[v3.n.292.1] patrem servare animal est et prudenter sententiam dicere animal est. Eo usque res exegit, ut risum tenere non possis: prudenter tacere bonum est, frugaliter cenare bonum est[v3.n.292.2] ; ita et tacere et cenare animal est.
[21]Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis subtilibus ineptus facere. Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria sunt. Omne animal terrestre alget, esurit, sitit; ergo iustitia alget, fortitudo esurit, clementia sitit.
[22]Quid porro ? Non interrogabo illos, quam figuram habeant ista animalia ? Hominis an equi an ferae ? Si rotundam illis qualem deo dederint, quaeram, an et avaritia et luxuria et dementia aeque rotundae sint. Sunt enim et ipsae animalia. Si has quoque conrotundaverint, etiamnunc interrogabo, an prudens ambulatio animal sit. Necesse est confiteantur, deinde dicant ambulationem animal esse et quidem rotundum.
[23]Ne putes autem primum me[v3.n.294.1] ex nostris non ex praescripto loqui, sed meae sententiae esse: inter Cleanthen et discipulum eius Chrysippum non convenit, quid sit ambulatio. Cleanthes ait spiritum esse a principali usque in pedes permissum, Chrysippus ipsum principale. Quid[v3.n.294.2] est ergo, cur non ipsius Chrysippi exemplo sibi quisque se vindicet et ista tot animalia, quot mundus ipse non potest capere, derideat ? "
[24]Non sunt," inquit, " virtutes multa animalia, et tamen animalia sunt. Nam quemadmodum aliquis et poeta est et orator, et tamen unus, sic virtutes istae animalia sunt, sed multa non sunt. Idem est animus et animus[v3.n.294.3] et iustus et prudens et fortis, ad singulas virtutes quodammodo se habens."
[25]Sublata controversia[v3.n.294.4] convenit nobis. Nam et ego interim fateor animum animal esse, postea visurus, quam de ista re sententiam feram; actiones eius animalia esse nego. Alioqui et omnia verba erunt animalia et omnes versus; nam si prudens sermo bonum est, bonum autem omne animal est, sermo animal est.[v3.n.294.5] Prudens versus bonum est, bonum autem omne animal est; versus ergo animal est. Ita " arma virumque cano," animal est, quod non possunt rotundum dicere, cum sex pedes habeat. "
[26]Textorium," inquis, " totum mehercules istud, quod cum maxime agitur." Dissilio risu, cum mihi propono soloecismum animal esse et barbarismum et synlogismum et aptas illis facies tamquam pictor adsigno. Haec disputamus attractis superciliis, fronte rugosa ? Non possum hoc loco dicere illud Caelianum: " O tristes ineptias ! " Ridiculae sunt. Quin itaque potius aliquid utile nobis ac salutare tractamus et quaerimus, quomodo ad virtutes pervenire possimus, quae nos ad illas via adducat.
[27]Doce me non an fortitudo animal sit, sed nullum animal felix esse sine fortitudine, nisi contra fortuita convaluit et omnis casus,[v3.n.296.1] antequam exciperet, meditando praedomuit. Quid est fortitudo ? Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit sibi, securus in hac Vitae obsidione perdurat; utitur enim suis viribus, suis telis.
[28]Hoc loco tibi Posidonii nostri referre sententiam volo: " Non est quod umquam fortunae armis putes esse te tutum; tuis pugna. Contra ipsam fortuna non armat; itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt."
[29]Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quicquid gentium usque in oceanum extendit oriens, vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso iacebat in tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens, victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens. Id enim egerat, ut omnia potius haberet in potestate quam adfectus.
[30]O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multas[v3.n.298.1] milite[v3.n.298.2] provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.
[31]Imperare sibi maximum imperium est. Doceat me, quam sacra res sit iustitia alienum bonum spectans, nihil ex se petens nisi usum sui. Nihil sit illi cum ambitione famaque; sibi placeat.
Hoc ante omnia sibi quisque persuadeat: me iustum esse gratis oportet. Parum est; adhuc illud persuadeat sibi: me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam inpendere iuvet. Tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit. Non est quod spectes, quod sit iustae rei praemium; maius in iusto[v3.n.298.3] est. Illud adhuc tibi adfige, quod paulo ante dicebam: nihil ad rem pertinere, quam multi aequitatem tuam noverint.
[32]Qui virtutem suam publicari vult, non virtuti laborat, sed gloriae. Non vis esse iustus[v3.n.298.4] sine gloria ? At mehercules saepe iustus esse debebis cum infamia. Et tunc, si sapis, mala opinio bene parta delectet. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris, et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta ? Quare alias sensus audaces et fidem egressi placuerint, alias abruptae sententiae et suspiciosae, in quibus plus intellegendum esset quam audiendum ? Quare aliqua aetas fuerit, quae translationis iure uteretur inverecunde ? Hoc quod audire vulgo soles, quod apud Graecos in proverbium cessit: talis hominibus fuit oratio qualis vita.
[2]Quemadmodum autem uniuscuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores, si[v3.n.300.1] disciplina civitatis laboravit et se in delicias dedit. Argumentum est luxuriae publicae orationis lascivia, si modo non in uno aut in altero fuit, sed adprobata est et recepta.
[3]Non potest alius esse ingenio, alius animo color. Si ille sanus est, si compositus, gravis, temperans, ingenium quoque siccum ac sobrium est; illo vitiato hoc quoque adflatur. Non vides, si animus elanguit, trahi membra et pigre moveri pedes ? Si ille effeminatus est, in ipso incessu adparere mollitiam ? Si ille acer est et ferox, concitari gradum ? Si furit aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis motum nec ire, sed ferri ?
Quanto hoc magis accidere ingenio putas, quod totum animo permixtum est; ab illo fingitur, illi paret, inde legem petit.
[4]Quomodo Maecenas vixerit notius est, quam ut narrari nunc debeat, quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit. Quid ergo ? Non oratio eius aeque soluta est quam ipse discinctus ? Non tam insignita illius verba sunt quam cultus, quam comitatus, quam domus, quam uxor ? Magni vir ingenii fuerat, si illud egisset via rectiore, si non vitasset intellegi, si non etiam in oratione difflueret. videbis itaque eloquentiam ebrii hominis involutam et errantem et licentiae plenam.[v3.n.302.1]
[5]Quid turpius " amne silvisque ripa comantibus ? " vide ut " alveum lintribus arent versoque vado[v3.n.302.2] remittant hortos." Quid ? Si quis " feminae cinno crispat et labris columbatur incipitque suspirans, ut cervice lassa fanantur nemoris tyranni." " Inremediabilis factio rimantur epulis lagonaque temptant domos et spe mortem exigunt." " Genium festo vix suo testem. Tenuisve cerei fila et crepacem molam Focum mater aut uxor investiunt."
[6]Non statim, cum haec legeris, hoc tibi occurret, hunc esse, qui solutis tunicis in urbe semper incesserit ? Nam etiam cum absentis Caesaris partibus fungeretur, signum a discincto petebatur. Hunc esse qui in[v3.n.304.1] tribunali, in rostris, in omni publico coetu sic apparuerit, ut pallio velaretur caput exclusis utrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitivi divitis solent ? Hunc esse, cui tunc maxime civilibus bellis strepentibus et sollicita urbe et armata comitatus hic fuerit in publico spadones duo, magis tamen viri quam ipse ? Hunc esse, qui uxorem milliens duxi, cum unam habuerit ? Haec verba tam improbe structa, tam neglegenter abiecta, tam contra consuetudinem omnium posita ostendunt mores quoque non minus novos et pravos et singulares fuisse.
[7]Maxima laus illi tribuitur mansuetudinis, pepercit gladio, sanguine abstinuit nec ulla alia re, quid posset, quam licentia ostendit; hanc ipsam laudem suam corrupit istis orationis portentosissimae deliciis.
[8]Apparet enim mollem fuisse, non mitem. Hoc istae ambages compositionis, hoc verba transversa, hoc sensus miri,[v3.n.304.2] magni quidem saepe, sed enervati dum exeunt, cuivis manifestum facient. Motum illi felicitate nimia caput.
Quod vitium hominis esse interdum, interdum temporis solet.
[9]Ubi luxuriam late felicitas fudit, cultus[v3.n.306.1] primum corporum esse diligentior incipit. Deinde supellectili laboratur. Deinde in ipsas domos" inpenditur cura, ut in laxitatem ruris excurrant, ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respondeat nitor. Deinde ad cenas lautitia transfertur, et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur, ut ea, quae includere solent cenam, prima ponantur, ut quae advenientibus dabantur, exeuntibus dentur.
[10]Cum adsuevit animus fastidire, quae ex more sunt, et illi pro sordidis solita sunt, etiam in oratione, quod novum est, quaerit et modo antiqua verba atque exsoleta revocat ac profert, modo fingit et ignota ac deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu habetur audax translatio ac frequens.
[11]Sunt qui sensus praecidant et hoc gratiam sperent, si sententia pependerit et audienti suspicionem sui fecerit. Sunt qui illos[v3.n.306.2] detineant et porrigant. Sunt qui non usque ad vitium accedant, necesse est enim hoc facere aliquid grande temptanti, sed qui ipsum vitium ament. Itaque ubicumque videris orationem corruptam placere, ibi mores quoque a recto descivisse non erit dubium.
Quomodo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civitatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est, ostendit animos quoque, a quibus verba exeunt, procidisse.
[12]Mirari quidem non debes corrupta excipi non tantum a[v3.n.308.1] corona sordidiore, sed ab hac quoque turba cultiore, togis enim inter se isti, non iudiciis distant. Hoc magis mirari potes, quod non tantum vitiosa, sed vitia laudentur. Nam illud semper factum est: nullum sine venia placuit ingenium. Da mihi quemcumque vis, magni nominis virum[v3.n.308.2] ; dicam, quid illi aetas sua ignoverit, quid in illo sciens dissimulaverit. Multos tibi dabo, quibus vitia non nocuerint, quosdam, quibus profuerint. Dabo, inquam, maximae famae et inter admiranda propositos, quos si quis corrigit, delet; sic enim vitia virtutibus inmissa sunt, ut illas secum fractura sint.
[13]Adice nunc, quod oratio certam regulam non habet; consuetudo illam civitatis, quae numquam in eodem diu stetit, versat. Multi ex alieno saeculo petunt verba, duodecim tabulas loquuntur. Gracchus illis et Crassus et Curio nimis culti et recentes sunt, ad Appium usque et Coruncanium redeunt. Quidam contra, dum nihil nisi tritum et usitatum volunt, in sordes incidunt.
[14]Utrumque diverso genere corruptum est, tam mehercules quam nolle nisi splendidis uti ac sonantibus et poeticis, necessaria atque in usu posita vitare. Tam hunc dicam peccare quam illum: alter se plus iusto colit, alter plus iusto neglegit; ille et crura, hic ne alas quidem vehit.
[15]Ad compositionem transeamus. Quot genera tibi in hac dabo, quibus peccetur ? Quidam praefractam et asperam probant; disturbant de industria, si quid placidius effluxit. Nolunt sine salebra esse iuncturam; virilem putant et fortem, quae aurem inaequalitate percutiat. Quorundam non est compositio, modulatio est; adeo blanditur et molliter labitur.
[16]Quid de illa loquar, in qua verba differuntur et diu expectata vix ad clausulas redeunt ? Quid illa in exitu lenta, qualis Ciceronis est, devexa et molliter detinens nec aliter quam solet, ad morem suum pedemque respondens ? Non tantum in genere sententiarum vitium est, si aut pusillae sunt et pueriles aut improbae et plus ausae quam pudore salvo licet, si floridae sunt et nimis dulces, si in vanum exeunt et sine effectu nihil amplius quam sonant.
[17]Haec vitia unus aliquis inducit, sub quo tunc eloquentia est, ceteri imitantur et alter alteri tradunt. Sic Sallustio vigente anputatae sententiae et verba ante exspectatum cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu. L. Arruntius, vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus et in illud genus nitens. Est apud Sallustium: " exercitum argenta fecit," id est, pecunia paravit. Hoc Arruntius amare coepit; posuit illud omnibus paginis. Dicit quodam loco: " fugam nostris fecere." Alio loco: " Hiero, rex Syracusanorum, bellum fecit." Et alio loco: " quae audita Panhormitanos dedere
[18]Romanis fecere." Gustum tibi dare volui; totus his contexitur liber. Quae apud Sallustium rara fuerunt, apud hunc crebra sunt et paene continua, nec sine causa; ille enim in haec incidebat, at hic illa quaerebat. Vides autem, quid sequatur, ubi alicui vitium pro exemplo est.
[19]Dixit Sallustius: " aquis hiemantibus." Arruntius in primo libro belli Punici ait: " repente hiemavit tempestas." Et alio loco cum dicere vellet frigidum annum fuisse, ait: " totus hiemavit annus." Et alio loco: " inde sexaginta onerarias leves praeter militem et necessarios nautarum hiemante aquilone misit." Non desinit omnibus locis hoc verbum infulcire. Quodam loco dicit Sallustius: " inter arma civilia aequi bonique famas petit." Arruntius non temperavit, quo minus primo statim libro poneret ingentes esse " famas " de Regulo.
[20]Haec ergo et eiusmodi vitia, quae alicui inpressit imitatio, non sunt indicia luxuriae nec animi corrupti; propria enim esse debent et ex ipso nata, ex quibus tu aestimes alicuius adfectus. Iracundi hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata, delicati tenera et fluxa.
[21]Quod vides istos sequi, qui aut vellunt barbam aut intervellunt, qui labra pressius tondent et adradunt servata et summissa cetera parte, qui lacernas coloris improbi sumunt, qui perlucentem togam, qui nolunt facere quicquam, quod hominum oculis transire liceat; inritant illos et in se advertunt; volunt vel reprehendi, dum conspici. Talis est oratio Maecenatis omniumque aliorum, qui non casu errant sed scientes volentesque.
[22]Hoc a magno animi malo oritur. Quomodo in vino non ante lingua titubat quam mens cessit oneri et inclinata vel prodita est, ita ista orationis[v3.n.314.1] quid aliud quam ebrietas nulli molesta est, nisi animus labat ? Ideo ille curetur; ab illo sensus, ab illo verba exeunt, ab illo nobis est habitus, vultus, incessus. Illo sano ac valente oratio quoque robusta, fortis, virilis est; si ille procubuit, et cetera ruinam sequuntur.
[23]
Rege incolumi mens omnibus una est;
Amisso rupere fidem.
Rex noster est animus. Hoc incolumi cetera manent in officio, parent, optemperant; cum ille paulum vaccillavit, simul dubitant. Cum vero cessit voluptati, artes quoque eius actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus es.
[24]Quoniam hac similitudine usus sum, perseverabo: animus noster modo rex est, modo tyrannus. Rex, cum honesta intuetur, salutem commissi sibi corporis curat, et illi nihil imperat turpe, nihil sordidum. Ubi vero inpotens, cupidus, delicatus est, transit in nomen detestabile ac dirum et fit tyrannus; tunc illum excipiunt adfectus inpotentes et instant, qui initio quidem gaudent, ut solet populus largitione nocitura frustra plenus, et quae non potest haurire, contrectat.
[25]Cum vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas nervosque descendere deliciae, conspectu eorum, quibus se nimia aviditate inutilem reddidit, laetus, pro suis voluptatibus habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum festisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit. Nec illi tam gratum est abundare iucundis quam acerbum, quod non omnem illum apparatum per gulam ventremque transmittit, quod non cum omni exoletorum feminarumque turba convolutatur, maeretque, quod magna pars suae felicitatis exclusa corporis angustiis cessat.
[26]Numquid enim, mi Lucili, in hoc furor est, quod nemo nostrum mortalem se cogitat, quod nemo imbecillum ? In illo, quod nemo nostrum unum esse se cogitat ! Aspice culinas nostras et concursantis inter tot ignes cocos; unum videri putas ventrem, cui tanto tumultu comparatur cibus ? Aspice veteraria nostra et plena multorum saeculorum vindemiis horrea; unum putas videri ventrem, cui tot consulum regionumque vina cluduntur ? Aspice, quot locis terra vertatur, quot millia colonorum arent, fodiant; unum videri putas ventrem, cui et in Sicilia et in
[27]Africa seritur ? Sani erimus et modica concupiscemus, si unusquisque se numeret, metiatur simul corpus, sciat, quam nec multum capere nec diu possit. Nihil tamen aeque tibi profuerit ad temperantiam omnium rerum quam frequens cogitatio brevis aevi et huius incerti; quidquid facies, respice ad mortem. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Nimis anxium esse te circa verba et compositionem, mi Lucili, nolo; habeo maiora, quae cures. Quaere, quid scribas, non quemadmodum; et hoc ipsum, non ut scribas, sed ut sentias, ut illa, quae senseris, magis adplices tibi et velut signes. Cuiuscumque orationem videris sollicitam et politam, scito animum quoque non minus esse pusillis occupatum.
[2]Magnus ille remissius loquitur et securius; quaecumque dicit, plus habent fiduciae quam curae.
Nosti comptulos[v3.n.320.1] iuvenes, barba et coma nitidos, de capsula totos; nihil ab illis speraveris forte, nihil solidum. Oratio cultus animi est: si circumtonsa est et[v3.n.320.2] fucata et manu facta, ostendit illum quoque non esse sincerum et habere aliquid fracti. Non est ornamentum virile concinnitas.
[3]Si nobis animum boni viri liceret inspicere, o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia, illinc fortitudine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus ! Praeter has frugalitas et continentia et tolerantia et liberalitas comitasque et—quis credat ?—in homine rarum humanitas bonum, splendorem illi suum adfunderent. Tunc providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent ! Quanta esset cum gratia auctoritas ! Nemo illam amabilem, qui non simul venerabilem diceret.
[4]Si quis viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam cerni inter humana consuevit, nonne velut numinis occursu obstupefactus resistat et, ut " fas sit vidisse," tacitus precetur ? Tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac supplicet, et diu contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam, sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus emittat ?
[5]
O quam te memorem, virgo ? Namque haut tibi vultus
Mortalis nec vox hominem sonat.
Sis felix, nostrumque leves quaecumque laborem.
Aderit levabitque, si colere eam voluerimus. Colitur autem non taurorum opimis corporibus contrucidatis nec auro argentoque suspenso nec in thensauros stipe infusa, sed pia et recta voluntate.
[6]Nemo, inquam, non amore eius arderet, si nobis illam videre contingeret; nunc enim multa obstrigilant et aciem nostram aut splendore nimio repercutiunt aut obscuro[v3.n.322.1] retinent. Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.
[7]Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi veternum perspiciemus, quamvis multus circa divitiarum radiantium splendor inpediat et intuentem hinc honorum, illinc magnarum potestatium falsa lux verberet.
[8]Tunc intellegere nobis licebit, quam contemnenda miremur, simillimi pueris, quibus omne ludicrum in pretio est; parentibus quippe nec minus fratribus praeferunt parvo aere empta monilia.[v3.n.324.1] Quid ergo inter nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus carius inepti ? Illos reperti in litore calculi leves et aliquid habentes varietatis delectant, nos ingentium maculae columnarum, sive ex Aegyptiis harenis sive[v3.n.324.2] ex Africae solitudinibus advectae porticum aliquam vel capacem populi cenationem ferunt.
[9]Miramur parietes tenui marmore inductos, cum sciamus, quale sit quod absconditur. Oculis nostris inponimus, et cum auro tecta perfudimus, quid aliud quam mendacio gaudemus ? Scimus enim sub illo auro foeda ligna latitare.
Nec tantum parietibus aut lacunaribus ornamentum tenue praetenditur; omnium istorum, quos incedere altos vides, bratteata felicitas est. Inspice, et scies, sub ista tenui membrana dignitatis quantum mali iaceat.
[10]Haec ipsa res, quae tot magistratus, tot iudices detinet, quae et magistratus et iudices facit, pecunia, ex quo in honore esse coepit, verus rerum honor cecidit, mercatoresque et venales in vicem facti quaerimus non quale sit quidque, sed quanti; ad mercedem pii sumus, ad mercedem impii, et honesta, quamdiu aliqua illis spes inest, sequimur, in contrarium transituri, si plus scelera promittent.
[11]Admirationem nobis parentes auri argenti que fecerunt, et teneris infusa cupiditas altius sedit crevitque nobiscum. Deinde totus populus in alia discors in hoc convenit; hoc suspiciunt, hoc suis optant, hoc dis velut rerum humanarum maximum, cum grati videri volunt, consecrant. Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
[12]Accedunt deinde carmina poetarum, quae adfectibus nostris facem subdant, quibus divitiae velut unicum vitae decus ornamentumque laudantur. Nihil illis melius nec dare videntur di immortales posse nec habere.
[13]
Regia Solis erat sublimibus alta columnis
Clara micante auro.
Eiusdem currum aspice:
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.
Denique quod optimum videri volunt saeculum, aureum appellant.
[14]Nec apud Graecos tragicos desunt, qui lucro innocentiam, salutem, opinionem bonam mutent.
Sine me vocari pessimum, ut[v3.n.328.1] dives vocer.
An dives, omnes quaerimus, nemo, an bonus.
Non quare et unde, quid habeas, tantum rogant.
Ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit.
Quid habere nobis turpe sit quaeris ? Nihil.
Aut dives opto vivere aut pauper mori.
Bene moritur, quisquis moritur dum lucrum facit.
Pecunia, ingens generis humani bonum,
Cui non voluptas matris aut blandae potest
Par esse prolis, non sacer meritis parens;
Tam dulce si quid Veneris in vultu micat,
Merito illa amores caelitum atque hominum movet.
[15]Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent[v3.n.328.2] viderentque, quem admirator auri exitum faceret. Dabat in illa fabula poenas Bellerophontes, quas in sua quisque dat.
[16]Nulla enim avaritia sine poena est, quamvis satis sit ipsa poenarum. O quantum lacrimarum, quantum laborum exigit ! Quam misera desiderat esse, quam misera e partis est! Adice cotidianas sollicitudines, quae pro modo habendi quemque discruciant. Maiore tormento pecunia possidetur quam quaeritur. Quantum damnis ingemescunt, quae et magna incidunt et videntur maiora ! Denique ut illis fortuna nihil detrahat, quidquid non adquiritur, damnum est.
[17]" At felicem illum homines et divitem vocant et consequi optant, quantum ille possidet." Fateor. Quid ergo ? Tu ullos esse condicionis peioris existimas quam qui habent et miseriam et invidiam ? Utinam qui divitias optaturi essent, cum divitibus deliberarent ! Utinam honores petituri cum ambitiosis et summum adeptis dignitatis statum ! Profecto vota mutassent, cum interim illi nova suscipiunt,[v3.n.330.1] cum priora damnaverint. Nemo enim est, cui felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat. Queruntur et de consiliis et de processibus suis maluntque semper quae reliquerunt.
[18]Itaque hoc tibi philosophia praestabit, quo equidem nihil maius existimo: numquam te paenitebit tui. Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas nulla concutiat, non perducent te apte verba contexta et oratio fluens leniter. Eant, ut volent, dum animo compositio sua constet, dum sit magnus et opinionum securus et ob ipsa, quae aliis displicent, sibi placens, qui profectum suum vita aestimet et tantum scire se iudicet, quantum non cupit quantum non timet. VALE,
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Utrum satius sit modicos habere adfectus an nullos, saepe quaesitum est. Nostri illos expellunt, Peripatetici temperant. Ego non video, quomodo salubris esse aut utilis possit ulla mediocritas morbi. Noli timere; nihil eorum, quae tibi non vis negari, eripio. Facilem me indulgentemque praebebo rebus, ad quas tenetis et quas aut necessarias vitae aut utiles aut iucundas putas; detraham vitium. Nam cum tibi cupere interdixero, velle permittam, ut eadem illa intrepidus facias, ut certiore consilio, ut voluptates ipsas magis sentias; quidni ad te magis perventurae sint, si illis imperabis, quam si servies ?
[2]" Sed naturale est," inquis, " ut desiderio amici torquear; da ius[v3.n.332.1] lacrimis tam iuste cadentibus. Naturale est opinionibus hominum tangi et adversis contristari; quare mihi non permittas hunc tam honestum malae opinionis metum ? " Nullum est vitium sine patrocinio; nulli non initium verecundum est et exorabile, sed ab hoc latius funditur. Non obtinebis, ut desinat, si incipere permiseris.
[3]Inbecillus est primo omnis adfectus. Deinde ipse se concitat et vires, dum procedit, parat; excluditur facilius quam expellitur. Quis negat omnis adfectus a quodam quasi naturali fluere principio ? Curam nobis nostri natura mandavit, sed huic ubi nimium indulseris, vitium est. voluptatem natura necessariis rebus admiscuit, non ut illam peteremus, sed ut ea, sine quibus non possumus vivere, grata[v3.n.334.1] nobis illius faceret accessio; suo veniat iure, luxuria est.
Ergo intrantibus resistamus, quia facilius, ut dixi, non recipiuntur quam exeunt. " Aliquatenus," inquis, " dolere, aliquatenus timere permitte "; sed illud " aliquatenus " longe producitur nec ubi vis, accipit finem.
[4]Sapienti non sollicite custodire se tutum est, et lacrimas suas et voluptates ubi volet sistet; nobis quia non est regredi facile, optimum est omnino non progredi.
[5]Eleganter mihi videtur Panaetius respondisse adulescentulo cuidam quaerenti, an sapiens amaturus esset. " De sapiente," inquit, " videbimus; mihi et tibi, qui adhuc a sapiente longe absumus, non est committendum, ut incidamus in rem commotam, inpotentem, alteri emancupatam, vilem sibi. Sive enim non respuit,[v3.n.334.2] humanitate eius inritamur, sive contempsit, superbia accendimur. Aeque facilitas amoris quam difficultas nocet; facilitate capimur, cum difficultate certamus. Itaque conscii nobis inbecillitatis nostrae quiescamus. Nec vino infirmum animum committamus nec formae nec adulationi nec ullis rebus blande trahentibus."
[6]Quod Panaetius de amore quaerenti respondit, hoc ego de omnibus adfectibus dico. Quantum possumus, nos a lubrico recedamus; in sicco quoque parum fortiter stamus.
[7]Occurres hoc loco mihi illa publica contra Stoicos voce: " Nimis magna promittitis, nimis dura praecipitis. Nos homunciones sumus, omnia nobis negare non possumus. Dolebimus, sed parum; concupiscemus, sed temperate; irascemur, sed placabimur." Scis, quare non possumus ista ?
[8]Quia nos posse non credimus. Immo mehercules aliud est in re: vitia nostra quia amamus, defendimus et malumus excusare illa quam excutere. Satis natura homini dedit roboris, si illo utamur, si vires nostras colligamus ac totas pro nobis, certe non contra nos concitemus. Nolle in causa est, non posse praetenditur. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Multum mihi negotii concinnabis et, dum nescis, in magnam me litem ac molestiam inpinges, qui mihi tales quaestiunculas ponis, in quibus ego nec dissentire a nostris salva gratia nec consentire salva conscientia possum. Quaeris, an verum sit, quod Stoicis placet, sapientiam bonum esse, sapere bonum non esse. Primum exponam, quid Stoicis videatur; deinde tunc dicere sententiam audebo.
[2]Placet nostris, quod bonum est, corpus esse, quia quod bonum est, facit: quidquid facit, corpus est. Quod bonum est, prodest. Faciat autem aliquid oportet, ut prosit; si facit, corpus est. Sapientiam bonum esse dicunt; sequitur, ut necesse sit illam corporalem quoque dicere.
[3]At sapere non putant eiusdem condicionis esse. Incorporale est et accidens alteri, id est sapientiae; itaque nec facit quidquam nec prodest. ' " Quid ergo ? " inquit, " non dicimus, bonum est sapere ? " Dicimus referentes ad id, ex quo pendet, id est ad ipsam sapientiam.
[4]Adversus hos quid ab aliis respondeatur, audi, antequam ego incipio secedere et in alia parte considere. " Isto modo," inquiunt, " nec beate vivere bonum est. velint nolint, respondendum est beatam vitam bonum esse, beate vivere bonum non esse."
[5]Etiamnunc nostris illud quoque opponitur: " vultis sapere. Ergo expetenda res est sapere. Si expetenda res est, bona est." Coguntur nostri verba torquere et unam syllabam expetendo interponere, quam sermo noster inseri non sinit. Ego illam, si pateris, adiungam. " Expetendum est," inquiunt, " quod bonum est: expetibile, quod nobis contingit, cum bonum consecuti sumus. Non petitur tamquam bonum, sed petito bono accedit."
[6]Ego non idem sentio et nostros iudico in hoc descendere, quia iam primo vinculo tenentur et mutare illis formulam non licet. Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum, et apud nos veritatis argumentum est aliquid omnibus videri. Tamquam deos esse inter alia hoc colligimus, quod omnibus insita de dis opinio est nec ulla gens usquam est adeo extra leges moresque proiecta, ut non aliquos deos credat. Cum de animarum aeternitate disserimus, non leve momentum apud nos habet consensus hominum aut timentium inferos aut colentium. Utor hac publica persuasione: neminem invenies, qui non putet et sapientiam bonum et sapere.[v3.n.340.1]
[7]Non faciam, quod victi solent, ut provocem ad populum; nostris incipiamus armis confligere.
Quod accidit alicui, utrum extra id, cui accidit, est an in eo, cui accidit ? Si in eo est, cui accidit, tam corpus est quam illud, cui accidit. Nihil enim accidere sine tactu potest; quod tangit, corpus est. Si extra est, posteaquam acciderat, recessit. Quod recessit, motum habet. Quod motum habet, corpus est. Speras me dicturum non esse aliud cursum, aliud currere, nec aliud calorem, aliud calere, nec aliud lucem, aliud lucere; concedo ista alia esse, sed non sortis alterius.
[8]Si valetudo indifferens est, et valere indifferens est[v3.n.342.1] ; si forma indifferens est, et formonsum esse. Si iustitia bonum est, et iustum esse. Si turpitudo malum est, et turpem esse malum est, tam mehercules quam, si lippitudo malum est, lippire quoque malum est. Hoc ut scias, neutrum esse sine altero potest. Qui sapit, sapiens est; qui sapiens est, sapit. Adeo non potest dubitari, an quale illud sit, tale hoc sit, ut quibusdam utrumque unum videatur atque idem,
[9]Sed illud libenter quaesierim: cum omnia aut mala sint aut bona aut indifferentia, sapere in quo numero sit ? Bonum negant esse, malum utique non est; sequitur ut medium sit. Id autem medium atque indifferens vocamus, quod tam malo contingere quam bono possit, tamquam pecunia, forma, nobilitas. Hoc, ut sapiat, contingere nisi bono non potest; ergo indifferens non est. Atqui ne malum quidem est, quod contingere malo non potest; ergo bonum est. Quod nisi bonus non habet, bonum est. Sapere non nisi bonus habet; ergo bonum est. "
[10]Accidens est," inquit, " sapientiae." Hoc ergo, quod vocas sapere, utrum facit sapientiam an patitur ? Utroque modo corpus est. Nam et quod fit et quod facit, corpus est; si corpus est, bonum est. Unum enim illi deerat, quominus bonum esset, quod incorporale erat.
[11]Peripateticis placet nihil interesse inter sapientiam et sapere, cu in utrolibet eorum et alterum sit. Numquid enim quemquam existimas sapere nisi qui sapientiam habet ? Numquid quemquam, qui sapit, non putas habere sapientiam ?
[12]Dialectici veteres ista distinguunt; ab illis divisio usque ad Stoicos venit. Qualis sit haec, dicam. Aliud est ager, aliud agrum habere, quidni ? Cum habere agrum ad habentem, non ad agrum pertineat. Sic aliud est sapientia, aliud sapere. Puto concedes duo esse haec, id, quod habetur, et eum, qui habet; habetur sapientia, habet qui sapit. Sapientia est mens perfecta vel ad summum optimumque perducta. Ars enim vitae est. Sapere quid est ? Non possum dicere " mens perfecta," sed id quod contingit perfectam mentem habenti; ita alterum est mens bona, alterum quasi habere mentem bonam.
[13]" Sunt," inquit, " naturae corporum, tamquam hic homo est, hic equus. Has deinde sequuntur motus animorum enuntiativi corporum. Hi habent proprium quiddam et a corporibus seductum, tamquam video Catonem ambulantem. Hoc sensus ostendit, animus credidit. Corpus est, quod video, cui et oculos intendi et animum. Dico deinde: Cato ambulat. Non corpus," inquit, " est, quod nunc loquor, sed enuntiativum quiddam de corpore, quod alii effatum vocant, alii enuntiatum, alii dictum. Sic cum dicimus sapientiam, corporale quiddam intellegimus; cum dicimus " sapit," de corpore loquimur. Plurimum autem interest, utrum illum dicas an de illo."
[14]Putemus in praesentia ista duo esse,—nondum enim, quid mihi videatur, pronuntio,—quid prohibet, quominus aliud quidem sit,[v3.n.346.1] sed nihilominus bonum ? Dicebam[v3.n.346.2] paulo ante aliud esse agrum, aliud habere agrum. Quidni ? In alia enim natura est qui habet, in alia quod habetur. Illa terra est, hic homo est. At in hoc, de quo agitur, eiusdem naturae sunt utraque, et qui habet sapientiam, et ipsa.
[15]Praeterea illic aliud est, quod habetur, alius, qui habet; hic in eodem est et quod habetur et qui habet. Ager iure possidetur, sapientia natura. Ille abalienari potest et alteri tradi, haec non discedit a domino. Non est itaque quod compares inter se dissimilia.
Coeperam dicere posse ista duo esse et tamen utraque bona, tamquam sapientia et sapiens duo sunt et utrumque bonum esse concedis. Quomodo nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habens sapientiam, sic nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habere sapientiam, id est sapere.
[16]Ego in hoc volo sapiens esse, ut sapiam. Quid ergo ? Non est id bonum, sine quo nec illud bonum est ? Vos certe dicitis sapientiam, si sine usu detur, accipiendam non esse. Quid est usus sapientiae ? Sapere; hoc est in illa pretiosissimum, quo detracto supervacua fit. Si tormenta mala sunt, torqueri malum est, adeo quidem, ut illa non sint mala, si quod sequitur detraxeris. Sapientia habitus perfectae mentis est, sapere usus perfectae mentis. Quomodo potest usus eius bonum non esse, quae sine usu bonum non[v3.n.348.1] est ?
[17]Interrogo te, an sapientia expetenda sit; fateris. Interrogo, an usus sapientiae expetendus sit; fateris; negas enim te illam recepturum, si uti ea prohibearis. Quod expetendum est, bonum est. Sapere sapientiae usus est, quomodo eloquentiae eloqui, quomodo oculorum videre. Ergo sapere sapientiae usus est, usus autem sapientiae expetendus est; sapere ergo expetendum est. Si expetendum est, bonum est.
[18]Olim ipse me damno, qui illos imitor, dum accuso, et verba apertae rei impendo. Cui enim dubium potest esse, quin si aestus malum est, et aestuare malum sit ? Si algor malum est, malum sit algere ? Si vita bonum est, et vivere bonum sit ? Omnia ista circa sapientiam, non in ipsa sunt. At nobis in ipsa commorandum est.
[19]Etiam si quid e vagari libet, amplos habet illa spatiososque[v3.n.350.1] secessus: de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an[v3.n.350.2] corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur. Ista iam a formatione morum recesserunt, sed levant animum et ad ipsarum, quas tractat, rerum magnitudinem attollunt; haec vero, de quibus paulo ante dicebam, minuunt et deprimunt nec, ut putatis, exacuunt, sed extenuant.
[20]Obsecro vos, tam necessariam curam maioribus melioribusque debitam in re nescio an falsa, certe inutili terimus ? Quid mihi profuturum est scire, an aliud sit sapientia, aliud sapere ? Quid mihi profuturum est scire illud bonum esse, hoc non esse[v3.n.350.3] ? Temere me geram, subibo[v3.n.350.4] huius voti aleam: tibi sapientia, mihi sapere contingat; pares erimus.
[21]Potius id age, ut mihi viam monstres, qua ad ista perveniam. Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi. Doce, quomodo feram aerumnam sine gemitu meo, felicitatem sine alieno, quomodo ultimum ac necessarium non expectem, sed ipsemet,[v3.n.352.1] cum visum erit, profugiam.
[22]Nihil mihi videtur turpius quam optare mortem. Nam si vis vivere, quid optas mori ? Sive non vis, quid deos rogas, quod tibi nascenti dederunt ? Nam ut quandoque moriaris, etiam invito positum est, ut cum voles, in tua manu est. Alterum tibi necesse est, alterum licet.
[23]Turpissimum his diebus principium diserti mehercules viri legi: " Ita,"[v3.n.352.2] inquit, " quamprimum moriar." Homo demens, optas rem tuam. " Ita quamprimum moriar." Fortasse inter has voces senex factus es. Alioqui quid in mora est ? Nemo te tenet; evade, qua visum est. Elige quamlibet rerum naturae partem, quam tibi praebere exitum iubeas. Haec nempe sunt elementa,[v3.n.352.3] quibus hic mundus administratur, aqua, terra, spiritus. Omnia ista tam causae vivendi sunt quam viae mortis. "
[24]Ita quamprimum moriar ": " quamprimum " istud quid esse vis ? Quem illi diem ponis ? Citius fieri quam optas, potest. Inbecillae mentis ista sunt verba et hac detestatione misericordiam captantis; non vult mori qui optat. Deos vitam et salutem roga; si mori placuit, hic mortis est fructus, optare desinere.
[25]Haec, mi Lucili, tractemus, his formemus animum. Hoc est sapientia, hoc est sapere, non disputatiunculis inanibus subtilitatem vanissimam agitare. Tot quaestiones fortuna tibi posuit, nondum illas solvisti; iam cavillaris ? Quam stultum est, cum signum pugnae acceperis, ventilare. Remove ista lusoria arma; decretoriis opus est. Dic, qua ratione nulla animum tristitia, nulla formido perturbet, qua ratione hoc secretarum cupiditatium pondus effundam. Agatur aliquid. "
[26]Sapientia bonum est, sapere non est bonum "; sic fit, ut[v3.n.354.1] negemur sapere, ut hoc totum studium derideatur tamquam operatum supervacuis. Quid, si scires etiam illud quaeri, an bonum sit futura sapientia[v3.n.354.2] ? Quid enim dubi est, oro te, an nec messem futuram iam sentiant horrea nec futuram adulescentiam pueritia viribus aut ullo robore intellegat ? Aegro interim nil ventura sanitas prodest, non magis quam currentem luctantemque post multos secuturum menses otium reficit.
[27]Quis nescit hoc ipso non esse bonum id, quod futurum est, quia futurum est ? Nam quod bonum est, utique prodest. Nisi praesentia prodesse non possunt; si non prodest, bonum non est; si prodest, iam est. Futurus sum sapiens; hoc bonum erit, cum fuero, interim non est. Prius aliquid esse debet, deinde quale esse.
[28]Quomodo, oro te, quod adhuc nihil est, iam bonum est ? Quomodo autem tibi magis vis probari non esse aliquid, quam si dixero: futurum est ? Nondum enim venisse apparet quod venit, ver secuturum est: scio nunc hiemem esse. Aestas secutura est: scio aestatem non esse. Maximum argumentum habeo nondum praesentis futurum esse.
[29]Sapiam, spero, sed interim non sapio. Si illud bonum haberem, iam hoc carerem malo. Futurum est, ut sapiam; ex hoc licet nondum sapere me intellegas. Non possum simul et in illo bono et in hoc malo esse; duo ista non coeunt nec apud eundem sunt una malum et bonum.
[30]Transcurramus sollertissimas nugas et ad illa, quae nobis aliquam opem sunt latura, properemus. Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum et ludorum ordinem perlegit. Nemo, qui ad incendium domus suae currit, tabulam latrunculariam prospicit, ut sciat, quomodo alligatus exeat calculus.
[31]At mehercule omnia tibi undique nuntiantur, et incendium domus et periculum liberorum et obsidio patriae et bonorum direptio; adice isto naufragia motusque terrarum et quicquid aliud timeri potest; inter ista districtus rebus nihil aliud quam animum oblectantibus vacas ? Quid inter sapientiam et sapere intersit, inquiris ? Nodos nectis ac solvis tanta mole impendente capiti tuo ?
[32]Non tam benignum ac liberate tempus natura nobis dedit, ut aliquid ex illo vacet perdere. Et vide, quam multa etiam diligentissimis pereant: aliud valetudo sua cuique abstulit, aliud suorum; aliud necessaria negotia, aliud publica occupaverunt; vitam nobiscum dividit somnus.
Ex[v3.n.358.1] hoc tempore tam angusto et rapido et nos auferente quid iuvat maiorem partem mittere in vanum ?
[33]Adice nunc, quod adsuescit animus delectare se potius quam sanare et philosophiam oblectamentum facere, cum remedium sit. Inter sapientiam et sapere quid intersit nescio; scio mea non interesse, sciam ista an nesciam. Dic mihi: cum quid inter sapientiam et sapere intersit didicero, sapiam[v3.n.358.2] ? Cur ergo potius inter vocabula me sapientiae detines quam inter opera ? Fac me fortiorem, fac securiorem, fac fortunae parem, fac superiorem.
Possum autem superior esse, si derexero eo[v3.n.358.3] omne, quod disco. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Exigis a me frequentiores epistulas. Rationes conferamus; solvendo non eris. Convenerat quidem, ut tua priora essent, tu scriberes, ego rescriberem. Sed non ero difficilis; bene credi tibi scio. Itaque in anticessum dabo nec faciam, quod Cicero, vir disertissimus, facere Atticum iubet, ut etiam " si rem nullam habebit, quod in buccam venerit, scribat."
[2]Numquam potest deesse, quod scribam, ut omnia illa, quae Ciceronis implent epistulas, transeam: quis candidatus laboret; quis alienis, quis suis viribus pugnet; quis consulatum fiducia Caesaris, quis Pompei, quis arcae petat; quam durus sit faenerator Caecilius, a quo minoris centesimis propinqui nummum movere non possint.
Sua satius est mala quam aliena tractare, se excutere et videre, quam multarum rerum candidatus sit, et non suffragari.
[3]Hoc est, mi Lucili, egregium, hoc securum ac liberum, nihil petere et tota fortunae comitia transire. Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem ?
[4]Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque ! Quanti animi res est solum nihil petere, nulli supplicare, et dicere: " Nihil mihi tecum, fortuna. Non facio mei tibi copiam. Scio apud te Catones repelli, Vatinios fieri. Nihil rogo." Hoc est privatam facere fortunam.
[5]Licet ergo haec in vicem scribere et hanc semper integram egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquid pestiferi consequantur, per mala nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam fastidienda.
[6]Cui enim adsecuto satis fuit, quod optanti nimium videbatur ? Non est, ut existimant homines, avida felicitas, sed pusilla; itaque neminem satiat. Tu ista credis excelsa, quia longe ab illis iaces; ei vero, qui ad illa pervenit, humilia sunt. Mentior, nisi adhuc quaerit escendere; istud, quod tu summum putas, gradus est.
[7]Omnes autem male habet ignorantia veri; tamquam ad bona feruntur decepti rumoribus, deinde mala esse aut inania aut minora[v3.n.364.1] quam speraverint, adepti ac multa passi vident. Maiorque pars miratur ex intervallo fallentia, et vulgo bona pro magnis sunt.
[8]Hoc ne nobis quoque eveniat, quaeramus, quid sit bonum, varia eius interpretatio fuit, alius illud aliter expressit. Quidam ita finiunt: " bonum est quod invitat animos, quod ad se vocat." Huic statim opponitur: quid, si invitat quidem, sed in perniciem ? Scis, quam multa mala blanda sint. verum et veri simile inter se differunt; ita quod bonum est, vero iungitur; non est enim bonum nisi verum est. At quod invitat ad se et adlicefacit,[v3.n.364.2] veri simile est; subripit, sollicitat, adtrahit.
[9]Quidam ita finierunt: " bonum est, quod petitionem sui movet, vel quod impetum animi tendentis ad se movet." Et huic idem opponitur; multa enim impetum animi movent, quae petantur petentium malo. Melius illi, qui ita finierunt: " bonum est, quod ad se impetum animi secundum naturam movet et ita demum petendum est, cum coepit esse expetendum," Iam et honestum est; hoc enim est perfecte petendum.
[10]Locus ipse me admonet, ut quid intersit inter bonum honestumque dicam. Aliquid inter se mixtum habent et inseparabile: nec potest bonum esse, nisi cui aliquid honesti inest, et honestum utique bonum est. Quid ergo inter duo interest ? Honestum[v3.n.366.1] est perfectum bonum, quo beata vita completur, cuius contactu alia quoque bona fiunt.
[11]Quod dico, talest: sunt quaedam neque bona neque mala, tamquam militia, legatio, iurisdictio. Haec cum honeste administrata sunt, bona esse incipiunt et ex dubio in bonum transeunt. Bonum societate honesti fit, honestum per se bonum est. Bonum ex honesto fluit, honestum ex se est. Quod bonum est, malum esse potuit; quod honestum est, nisi bonum esse non potuit.
[12]Hanc quidam finitionem reddiderunt: " bonum est, quod secundum naturam est." Attende, quid dicam: quod bonum, est secundum naturam; non protinus quod secundum naturam est, etiam bonum est. Multa naturae quidem consentiunt, sed tam pusilla sunt, ut non conveniat illis boni nomen. Levia enim sunt, contemnenda. Nullum est minimum contemnendum bonum; nam quamdiu exiguum est, bonum non est; cum bonum esse coepit, non est exiguum. Unde adcognoscitur bonum ? Si perfecte secundum naturam est.
[13]" Fateris," inquis, " quod bonum est, secundum naturam esse; haec eius proprietas est. Fateris et alia secundum naturam quidem esse, sed bona non esse. Quomodo ergo illud bonum est, cum haec non sint ? Quomodo ad aliam proprietatem' pervenit, cum utrique praecipuum illud commune sit, secundum naturam esse?"
[14]Ipsa scilicet magnitudine. Nec*' hoc novum est, quaedam crescendo mutari. Infans fuit; factus est pubes, alia eius proprietas fit. Ille enim inrationalis est, hic rationalis. Quaedam incremento non tantum in maius exeunt, sed in aliud.
[15]" Non fit," inquit, " aliud quod maius fit. Utrum lagonam an dolium impleas vino, nihil refert; in utroque proprietas vini est. Et exiguum mellis pondus et magnum[v3.n.368.1] sapore non differt." Diversa ponis exempla; in istis enim eadem qualitas[v3.n.368.2] est; quamvis augeantur, manet.
[16]Quaedam amplificata in suo genere et in sua proprietate perdurant.
Quaedam post multa incrementa ultima demum vertit adiectio et novam illis aliamque quam in qua fuerunt, condicionem inprimit. Unus lapis facit fornicem, ille, qui latera inclinata cuneavit[v3.n.368.3] et interventu suo vinxit. Summa adiectio quare plurimum facit vel exigua ? Quia non auget, sed implet.
[17]Quaedam processu priorem exuunt formam et in novam transeunt. Ubi aliquid animus diu protulit et magnitudinem eius sequendo lassatus est, infinitum coepit vocari. Quod longe aliud factum est quam fuit, cum magnum videretur, sed finitum. Eodem modo aliquid difficulter secari cogitavimus; novissime crescente hac difficultate insecabile inventum est. Sic ab eo, quod vix et aegre movebatur, processimus ad inmobile. Eadem ratione aliquid secundum naturam fuit; hoc in aliam proprietatem magnitudo sua transtulit et bonum fecit. Vale.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Quotiens aliquid inveni, non expecto, donec dicas " in commune." Ipse mihi dico. Quid sit, quod invenerim quaeris; sinum laxa, merum lucrum est. Docebo, quomodo fieri dives celerrime possis. Quam valde cupis audire ! nec inmerito; ad maximas te divitias conpendiaria ducam. Opus erit tamen tibi creditore; ut negotiari possis, aes alienum facias oportet, sed nolo per intercessorem mutueris, nolo proxenetae nomen tuum iactent.
[2]Paratum tibi creditorem dabo Catonianum illum, a te mutuum sumes. Quantulumcumque est, satis erit, si, quidquid deerit,[v3.n.370.1] id a nobis petierimus. Nihil enim, mi Lucili, interest, utrum non desideres an habeas. Summa rei in utroque eadem est: non torqueberis. Nec illud praecipio, ut aliquid naturae neges— contumax est, non potest vinci, suum poscit—sed ut quicquid naturam excedit, scias precarium esse, non necessarium.
[3]Esurio; edendum est. Utrum hic panis sit plebeius an siligineus, ad naturam nihil pertinet; illa ventrem non delectari vult, sed impleri. Sitio; utrum haec aqua sit, quam ex lacu proximo excepero, an ea, quam multa nive clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet. Illa hoc unum iubet, sitim extingui; utrum sit aureum poculum an crustallinum an murreum an Tiburtinus calix an manus concava, nihil refert.
[4]Finem omnium rerum specta, et supervacua dimittes. Fames me appellat; ad proxima quaeque porrigatur manus; ipsa mihi commendavit quodcumque comprendero.
[5]Nihil contemnit esuriens.
Quid sit ergo, quod me delectaverit quaeris ? videtur mihi egregie dictum: sapiens divitiarum naturalium est quaesitor acerrimus. " Inani me,"[v3.n.372.1] ' inquis, " lance muneras. Quid est istud ? Ego iam paraveram fiscos. Circumspiciebam, in quod me mare negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas arcesserem merces. Decipere est istud, docere paupertatem, cum divitias promiseris." Ita tu pauperem iudicas, cui nihil deest ? " Suo," inquis, " et patientiae suae beneficio, non fortunae." Ideo ergo illum non iudicas divitem, quia divitiae eius desinere non possunt ? Utrum mavis habere multum an satis ?
[6]Qui multum habet, plus cupit; quod est argumentum nondum illum satis habere; qui satis habet, consecutus est, quod numquam diviti contigit, finem. An has ideo non putas esse divitias, quia propter illas nemo proscriptus est ? Quia propter illas nulli venenum filius, nulli uxor inpegit ? Quia in bello tutae sunt ? Quia in pace otiosae ? Quia nec habere illas periculosum est nec operosum disponere ?
[7]"At parum habet qui tantum non alget, non esurit, non sitit." Plus Iuppiter non habet. Numquam parum est quod satis est, et numquam multum est quod satis non est. Post Dareum et Indos pauper est Alexander. Mentior ? Quaerit, quod suum faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes novas mittit et ipsa, ut ita dicam, mundi claustra perrumpit. Quod naturae satis est, homini non est.
[8]Inventus est qui concupisceret aliquid post omnia; tanta est caecitas mentium et tanta initiorum suorum unicuique, cum processit, oblivio. Ille modo ignobilis anguli non sine controversia dominus tacto fine terrarum per suum rediturus orbem tristis est.
[9]Neminem pecunia divitem fecit, immo contra nulli non maiorem sui cupidinem incussit. Quaeris, quae sit huius rei causa ? Plus incipit habere posse, qui plus habet. Ad summam, quem voles mihi ex his, quorum nomina cum Crasso Licinoque[v3.n.376.1] numerantur, in medium licet protrahas. Adferat censum, et quicquid habet et quicquid sperat, simul computet; iste, si mihi credis, pauper est, si tibi, potest esse.
[10]At hic, qui se ad id,[v3.n.376.2] quod exigit natura, composuit, non tantum extra sensum est paupertatis, sed extra metum. Sed ut scias, quam difficile sit res suas ad naturalem modum coartare, hic ipse, quem circa dicimus, quem tu vocas pauperem, habet aliquid et supervacui.
[11]At excaecant populum et in se convertunt opes, si numerati multum ex aliqua domo effertur, si multum auri tecto quoque eius inlinitur, si familia aut corporibus electa aut spectabilis cultu est. Omnium istorum felicitas in publicum spectat; ille, quem nos et populo et fortunae subduximus,[v3.n.376.3] beatus introsum est.
[12]Nam quod ad illos pertinet, apud quos falso divitiarum nomen invasit occupata paupertas, sic divitias habent, quomodo habere dicimur febrem, cum illa nos habeat. E contrario dicere solemus: febris illum tenet. Eodem modo dicendum est: divitiae illum tenent. Nihil ergo monuisse te malim quam hoc, quod nemo monetur satis, ut omnia naturalibus desideriis metiaris, quibus aut gratis satis fiat aut parvo; tantum miscere vitia desideriis noli.
[13]Quaeris, quali mensa, quali argento, quam paribus ministeriis et levibus adferatur cibus ? Nihil praeter cibum natura desiderat.
Num tibi, cum fauces urit sitis, aurea quaeris
Pocula ? Num esuriens fastidis omnia praeter
Pavonem rhombumque ?
[14]Ambitiosa non est fames, contenta desinere est; quo desinat, non nimis curat. Infelicis luxuriae ista tormenta sunt; quaerit, quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat ventrem, sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam revocet. Egregie itaque Horatius negat ad sitim pertinere, quo poculo aqua aut quam eleganti manu ministretur. Nam si pertinere ad te iudicas, quam crinitus puer et quam perlucidum tibi poculum porrigat, non sitis.
[15]Inter reliqua hoc nobis praestitit natura praecipuum, quod necessitati fastidium excussit. Recipiunt supervacua dilectum: hoc parum decens, illud parum laudatum, oculos hoc meos laedit. Id actum est ab illo mundi conditore, qui nobis vivendi iura discripsit, ut salvi essemus, non ut delicati. Ad salutem omnia parata sunt et in promptu, deliciis omnia misere ac sollicite conparantur.
[16]Utamur ergo hoc naturae beneficio inter magna numerando et cogitemus nullo nomine melius illam meruisse de nobis, quam quia quicquid ex necessitate desideratur, sine fastidio sumitur. Vale.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Epistula tua per plures quaestiunculas vagata est, sed in una constitit et hanc expediri desiderat, quomodo ad nos boni honestique notitia pervenerit. Haec duo apud alios diversa sunt, apud nos tantum divisa.
[2]Quid sit hoc dicam. Bonum putant esse aliqui id,[v3.n.380.1] quod utile est; itaque hoc et[v3.n.380.2] divitiis et equo et vino et calceo nomen inponunt; tanta fit apud illos boni vilitas et adeo in sordida usque descendit. Honestum putant, cui ratio recti officii constat, tamquam pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem, fortem expeditionem, prudentem moderatamque sententiam.[v3.n.380.3] Nos[v3.n.380.4] ista duo quidem facimus, sed ex uno.
[3]Nihil est bonum, nisi quod honestum est. Quod honestum, est utique bonum. Supervacuum iudico adicere, quid inter ista discriminis sit, cum saepe dixerim. Hoc unum dicam, nihil bonum nobis[v3.n.380.5] videri, quo quis et male uti potest. Vides autem divitiis, nobilitate, viribus quam multi male utantur.
Nunc ergo ad id revertor, de quo desideras dici, quomodo ad nos prima boni honestique notitia pervenerit.
[4]Hoc nos natura docere non potuit; semina nobis scientiae dedit, scientiam non dedit. Quidam aiunt nos in notitiam incidisse, quod est incredibile, virtutis alicui speciem casu occucurrisse. Nobis videtur observatio collegisse et rerum saepe factarum inter se conlatio, per analogian nostri intellectum et honestum et bonum iudicant. Hoc verbum cum Latini grammatici civitate donaverint, ego damnandum non puto, puto[v3.n.382.1] in civitatem suam redigendum. Utar ergo illo non tantum tamquam recepto, sed tamquam usitato.
[5]Quae sit haec analogia, dicam. Noveramus corporis sanitatem; ex hac cogitavimus esse aliquam et animi. Noveramus vires corporis; ex his collegimus esse et animi robur. Aliqua benigna facta, aliqua humana, aliqua fortia nos obstupefecerant; haec coepimus tamquam perfecta mirari. Suberant illis multa vitia, quae species conspicui alicuius facti fulgorque celabat; haec dissimulavimus. Natura iubet augere laudanda, nemo non gloriam ultra verum tulit; ex his ergo speciem ingentis boni traximus.
[6]Fabricius Pyrrhi regis aurum reppulit maiusque regno iudicavit regias opes posse contemnere. Idem medico Pyrrhi promittente venenum se regi daturum monuit Pyrrhum, caveret insidias. Eiusdem animi fuit auro non vinci, veneno non vincere. Admirati sumus ingentem virum, quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate, quam sibi decus fecerat, non aliter refugit divitias quam venenum. " Vive," inquit, " beneficio meo, Pyrrhe, et gaude quod adhuc dolebas, Fabricium non posse corrumpi."
[7]Horatius Cocles solus implevit pontis angustias adimique a tergo sibi reditum, dummodo iter hosti auferretur, iussit et tam diu prementibus restitit, donec revulsa ingenti ruina tigna sonuerunt. Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, " veniat, si quis vult," inquit, " sic euntem sequi," iecitque[v3.n.384.1] se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alveo fluminis ut armatus quam ut salvus exiret, retento armorum victricium decore tam tutus rediit, quam si ponte venisset.
[8]Haec et eiusmodi facta imaginem nobis ostendere virtutis. Adiciam, quod mirum fortasse videatur: mala interdum speciem honesti optulere et optimum, ex contrario enituit.[v3.n.384.2] Sunt enim, ut scis, virtutibus vitia confinia, et perditis quoque ac turpibus recti similitudo est; sic mentitur prodigus liberalem, cum plurimum intersit, utrum quis dare sciat an servare nesciat. Multi, inquam, sunt, Lucili, qui non donant, sed proiciunt; non voco ego liberalem pecuniae suae iratum. Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem.
[9]Haec nos similitudo coegit attendere et distinguere specie quidem vicina, re autem plurimum inter se dissidentia, ac[v3.n.386.1] dum observamus eos, quos insignes egregium opus fecerat, adnotare, quis rem aliquam generoso animo fecisset et magno impetu, sed semel. Hunc vidimus in bello fortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam; factum laudavimus, contempsimus virum.
[10]Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum[v3.n.386.2] et lassitudinem corporis animo sublevantem. Praeterea idem erat semper et in omni actu par sibi, iam non consilio bonus, sed more eo perductus, ut non tantum recte facere posset, sed nisi recte facere non posset. Intelleximus in illo perfectam esse virtutem.
[11]Hanc in partes divisimus; oportebat cupiditates refrenari, metus comprimi, facienda provideri, reddenda distribui; conprehendimus temperantiam, fortitudinem, prudentiam, iustitiam et suum cuique dedimus officium. Ex quo ergo virtutem intelleximus ? Ostendit illam nobis ordo eius et decor et constantia et omnium inter se actionum concordia et magnitudo super omnia efferens sese. Hinc intellecta est illa beata vita secundo defluens cursu, arbitrii sui tota.
[12]Quomodo ergo hoc ipsum nobis apparuit ? Dicam. Numquam vir ille perfectus adeptusque virtutem fortunae maledixit, numquam accidentia tristis excepit, civem esse se universi et militem credens labores velut imperatos subiit. Quicquid inciderat, non tamquam malum aspernatus est et in se casu[v3.n.388.1] delatum, sed quasi delegatum sibi. Hoc qualecumque est, inquit, meum est; asperum est, durum est, in hoc ipso navemus operam.
[13]Necessario itaque magnus apparuit qui numquam malis ingemuit, numquam de fato suo questus est; fecit multis intellectum sui et non aliter quam in tenebris lumen effulsit advertitque in .se omnium animos, cum esset placidus et lenis, humanis divinisque rebus pariter aequus.
[14] Habebat perfectum animum et ad summam sui adductum, supra quam nihil est nisi mens dei, ex quo pars et in hoc pectus mortale defluxit. Quod numquam magis divinum est, quam ubi mortalitatem suam cogitat et scit in hoc natum hominem, ut vita defungeretur, nec domum esse hoc corpus, sed hospitium, et quidem breve hospitium, quod relinquendum est, ubi" te gravem esse hospiti videas.
[15]Maximum, inquam, mi Lucili, argumentum est animi ab altiore sede venientis, si haec, in quibus versatur, humilia iudicat et angusta, si exire non metuit. Scit enim, quo exiturus sit, qui unde venerit meminit. Non videmus quam multa nos incommoda[v3.n.390.1] exagitent, quam male nobis conveniat hoc corpus ?
[16]Nunc de capite, nunc ' de ventre, nunc de pectore ac faucibus querimur. Alias nervi nos, alias pedes vexant, nunc deiectio, nunc destillatio, aliquando superest sanguis, aliquando deest; hinc atque illinc temptamur et expellimur; hoc evenire solet in alieno habitantibus.
[17]At nos corpus tam putre sortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum potest aetas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia. Quid hac re fieri inpudentius, quid stultius potest? Nihil satis est morituris, immo morientibus; cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo, unde nobis cadendum est, hora nos omnis inpellit. vide in quanta caecitate mens nostra sit !
[18]Hoc quod futurum dico, cum maxime fit, et pars eius magna iam facta est, nam quod viximus. Erramus autem qui ultimum timemus diem, cum tantumdem in mortem singuli conferant. Non ille gradus lassitudinem facit, in quo deficimus, sed ille profitetur. Ad mortem dies extremus pervenit, accedit[v3.n.392.1] omnis. Carpit nos illa, non corripit.
Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam, ut in hac statione qua positus est, honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum, quae circa sunt, suum iudicat, sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans.
[19]Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis ? Utique si hanc, ut dixi, magnitudinem veram esse ostendebat aequalitas.[v3.n.392.2] vero tenor permanet, falsa non durant. Quidam alternis Vatinii, alternis Catones sunt; et modo parum illis severus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus vilibus Tubero; modo Licinum divitiis,[v3.n.392.3] Apicium cenis, Maecenatem deliciis provocant.
[20]Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter[v3.n.392.4] simulationem virtutum amoremque vitiorum[v3.n.392.5] adsidua iactatio. Aliquis[v3.n.392.6]
habebat saepe ducentos,
Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens, modo " sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri, toga quae defendere frigus
Quamvis crassa queat "; decies centena dedisses
Huic parco, paucis contento; quinque diebus
Nil erat.
[21]Homines[v3.n.394.1] isti tales sunt, qualem hunc describit Horatius Flaccus, numquam eundem, ne similem quidem sibi; adeo in diversum aberrat. Multos dixi ? Prope est, ut omnes sint. Nemo non cotidie et consilium mutat et votum. Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.
[22]Sic maxime coarguitur animus inprudens; alius prodit atque alius et, quo turpius nihil iudico, impar sibi est. Magnam rem puta unum hominem agere. Praeter sapientem autem nemo unum agit, ceteri multiformes sumus. Modo frugi tibi videbimur et graves, modo prodigi et vani. Mutamus subinde personam et contrariam ei sumimus, quam exuimus. Hoc ergo a te exige, ut, qualem institueris praestare te, talem usque ad exitum serves. Effice ut possis laudari, si minus, ut adgnosci. De aliquo, quem here vidisti, merito dici potest: "hic qui est ? " Tanta mutatio est. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Litigabis, ego video, cum tibi hodiernam quaestiunculam, in qua satis diu haesimus, exposuero. Iterum enim exclamabis: " hoc quid ad mores ? " Sed exclama, dum tibi primum alios opponam, cum quibus litiges, Posidonium et Archidemum; hi iudicium accipient. Deinde dicam: non quicquid morale est, mores bonos facit.
[2]Aliud ad hominem alendum pertinet, aliud ad exercendum, aliud ad vestiendum, aliud ad docendum, aliud ad delectandum. Omnia tamen ad hominem pertinent, etiam si non omnia meliorem eum faciunt. Mores[v3.n.396.1] aha aliter attingunt: quaedam illos corrigunt et ordinant, quaedam naturam eorum et originem scrutantur.
[3]Cum quaero,[v3.n.396.2] quare hominem natura produxerit, quare praetulerit animalibus ceteris, longe me iudicas mores reliquisse ? Falsum est. Quomodo enim scies, qui habendi sint, nisi quid homini sit optimum, inveneris, nisi naturam eius inspexeris ? Tunc demum intelleges, quid faciendum tibi, quid vitandum sit, cum didiceris, quid naturae tuae debeas.
[4]"Ego," inquis, "volo discere, quomodo minus cupiam, minus timeam. Superstitionem mihi excute. Doce leve esse vanumque hoc, quod felicitas dicitur, unam illi syllabam facillime accedere." Desiderio tuo satis faciam, et virtutes exhortabor et vitia converberabo. Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere. Quidni ? Cum maxima malorum optaverimus, et ex gratulatione natum sit quidquid adloquimur.
[5]Interim permitte mihi ea, quae paulo remotiora videntur, excutere. Quaerebamus, an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus ? Esse autem ex eo maxime apparet, quod membra apte et expedite movent non aliter quam in hoc erudita. Nulli non partium suarum agilitas est. Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite[v3.n.398.1] gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat; sic animal in omnem usum sui mobilest.
[6]Mirari solemus saltandi[v3.n.398.2] peritos, quod in omnem significationem rerum et adfectuum parata illorum est manus, et verborum velocitatem gestus adsequitur. Quod illis ars praestat, his natura. Nemo aegre molitur artus suos, nemo in usu sui haesitat. Hoc[v3.n.398.3] edita protinus faciunt. Cum hac scientia prodeunt; instituta nascuntur.
[7]" Ideo," inquit, " partes suas animalia apte movent, quia si aliter moverint, dolorem sensura sunt. Ita, ut vos dicitis, coguntur, metusque illa in rectum, non voluntas movet." Quod est falsum. Tarda enim sunt, quae necessitate inpelluntur, agilitas sponte motis est. Adeo autem non adigit illa ad hoc doloris timor, ut in naturalem motum etiam dolore prohibente nitantur.
[8]Sic infans, qui stare meditatur et ferre se adsuescit, simul temptare vires suas coepit, cadit et cum fletu totiens resurgit, donec se per dolorem ad id, quod natura poscit, exercuit. Animalia quaedam tergi durioris inversa tam diu se torquent ac pedes exerunt et obliquant, donec ad locum reponantur. Nullum tormentum sentit supina testudo,[v3.n.400.1] inquieta est tamen desiderio naturalis status nec ante desinit[v3.n.400.2] quatere se, quam in pedes constitit.
[9]Ergo omnibus constitutionis suae sensus est et inde membrorum tam expedita tractatio, nec ullum maius indicium habemus cum hac illa[v3.n.400.3] ad vivendum venire notitia, quam quod nullum animal ad usum sui rude est. "
[10]Constitutio," inquit, " est, ut vos dicitis, principale animi quodam modo se habens erga corpus. Hoc tam perplexum et subtile et vobis quoque vix enarrabile quomodo infans intellegit ? Omnia animalia dialectica nasci oportet, ut istam finitionem magnae parti hominum togatorum obscuram intellegant." Verum erat quod opponis, si ego ab animalibus constitutionis finitionem intellegi dicerem, non ipsam constitutionem.
[11]Facilius natura intellegitur quam enarratur; itaque infans ille quid sit constitutio non novit, constitutionem suam novit. Et quid sit animal, nescit, animal esse se sentit.
[12]Praeterea ipsam constitutionem suam crasse intellegit et summatim et obscure. Nos quoque animum habere nos scimus; quid sit animus, ubi sit, qualis sit aut unde, nescimus. Qualis ad nos[v3.n.402.1] animi nostri sensus, quamvis naturam eius ignoremus ac sedem, talis ad omnia animalia constitutionis suae sensus est. Necesse est enim id sentiant, per quod alia quoque sentiunt, necesse est eius sensum habeant, cui parent, a quo reguntur.
[13]Nemo non ex nobis intellegit esse aliquid, quod impetus suos moveat; quid sit illud ignorat. Et conatum sibi esse scit; quis sit aut unde sit, nescit. Sic infantibus quoque animalibusque principalis partis suae sensus est non satis dilucidus nec expressus.
[14]" Dicitis," inquit, " omne animal primum constitutioni suae conciliari, hominis autem constitutionem rationalem esse et ideo conciliari hominem sibi non tamquam animali, sed tamquam rationali. Ea enim parte sibi carus est homo, qua homo est. Quomodo ergo infans conciliari constitutioni rationali potest, cum rationalis nondum sit ? " Unicuique aetati sua constitutio est, alia infanti, alia puero, alia seni; omnes ei constitutioni conciliantur in qua sunt.
[15]Infans sine dentibus est: huic constitutioni suae conciliatur. Enati sunt dentes; huic constitutioni conciliatur. Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit; in quamcumque constitutionem venit, eam tuetur, in eam componitur.
[16]Alia est aetas infantis, pueri, adulescentis, senis; ego tamen idem sum, qui et infans fui et puer et adulescens. Sic, quamvis alia atque aha cuique constitutio sit, conciliatio constitutionis suae eadem est. Non enim puerum mihi aut iuvenem aut senem, sed me natura commendat. Ergo infans ei constitutam* suae conciliatur, quae tunc infanti est, non quae futura iuveni est. Neque enim, si aliquid illi maius in quod transeat, restat, non hoc quoque in quo nascitur, secundum naturam est.
[17]Primum sibi ipsum conciliatur animal, debet enim aliquid esse, ad quod alia referantur, voluptatem peto, cui ? Mihi. Ergo mei curam ago. Dolorem refugio, pro quo ? Pro me. Ergo mei curam ago. Si omnia propter curam mei facio, ante omnia est mei cura. Haec animalibus inest cunctis nec inseritur, sed innascitur.
[18]Producit fetus suos natura, non abicit. Et quia tutela certissima ex proximo est, sibi quisque commissus est. Itaque, ut in prioribus epistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero vel ovo[v3.n.406.1] modo effusa, quid sit infestum, ipsa[v3.n.406.2] protinus norunt et mortifera devitant. Umbram quoque transvolantium reformidant obnoxia avibus rapto viventibus.
Nullum animal ad vitam prodit sine metu mortis.
[19]" Quemadmodum," inquit," editum animal intellectum habere aut salutaris aut mortiferae rei potest ? " Primum quaeritur, an intellegat, non quemadmodum intellegat. Esse autem illis intellectum ex eo apparet, quod nihil amplius, si intellexerint, facient. Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem ? Quare pulli faelem timeant, canem non timeant ? Apparet illis inesse nocituri scientiam non experimento collectam; nam antequam possint experisci, cavent.[v3.n.406.3] [20] Deinde ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia quam debent nec umquam obliviscuntur huius tutelae et diligentiae; aequalis est illis a pernicioso fuga. Praeterea non fiunt timidiora vivendo.
Ex quo quidem apparet non usu illa in hoc pervenire, sed naturali amore salutis suae. Et tardum est et varium, quod usus docet; quicquid natura tradit, et aequale omnibus est et statim.
[21]Si tamen exigis, dicam quomodo omne animal perniciosa intellegere conatur ? Sentit se carne constare; itaque sentit, quid sit, quo secari caro, quo uri, quo opteri possit, quae sint animalia armata ad nocendum; horum speciem trahit inimicam et hostilem. Inter se ista coniuncta sunt; simul enim conciliatur saluti suae quidque et iuvantia[v3.n.408.1] petit, laesura formidat. Naturales ad utilia impetus, naturales a contrariis aspernationes sunt; sine ulla cogitatione, quae hoc dictet, sine consilio fit, quidquid natura praecepit.
[22]Non vides, quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia, quanta dividua laboris obeundi undique[v3.n.408.2] concordia ? Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem[v3.n.408.3] illa tenduntur, velut retibus implicata teneantur ?
[23]Nascitur ars ista, non discitur. Itaque nullum est animal altero doctius. videbis araneorum pares telas, par in favis angulorum omnium foramen. Incertum est et inaequabile, quidquid ars tradit; ex aequo[v3.n.410.1] venit, quod natura distribuit. Haec nihil magis quam tutelam sui et eius peritiam tradidit, ideoque etiam simul incipiunt et discere et vivere.
[24]Nec est mirum cum eo nasci illa, sine quo frustra nascerentur. Primum hoc instrumentum in illa natura contulit ad permanendum,[v3.n.410.2] conciliationem et caritatem sui. Non poterant salva esse, nisi vellent. Nec[v3.n.410.3] hoc per se profuturum erat, sed sine hoc nulla res profuisset. In[v3.n.410.4] nullo deprendes vilitatem sui, ne neglegentiam quidem. Tacitis quoque et brutis, quamquam in cetera torpeant, ad vivendum sollertia est. videbis, quae aliis inutilia sunt, sibi ipsa non deesse. Vale.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Detrimentum iam dies sensit. Resiluit aliquantum, ita tamen ut liberate adhuc spatium sit, si quis cum ipso, ut ita dicam, die surgat. Officiosior meliorque, si quis illum exspectat et lucem primam excipit[v3.n.410.5] ; turpis, qui alto sole semisomnus iacet, cuius vigilia medio die incipit; et adhuc multis hoc antelucanum est.
[2]Sunt qui officia lucis noctisque perverterint nec ante diducant oculos hesterna graves crapula quam adpetere nox coepit. Qualis illorum condicio dicitur, quos natura, ut ait vergilius, sedibus nostris subditos e contrario posuit,
Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,
Illis sera rubens accendit lumina Vesper;
talis horum contraria omnibus non regio, sed vita est. Sunt quidam in eadem urbe antipodes, qui, ut M. Cato ait, nec orientem umquam solem viderunt nec occidentem.
[3]Hos tu existimas scire quemadmodum vivendum sit, qui nesciunt quando ? Et hi mortem timent, in quam se vivi condiderunt ? Tam infausti quam nocturnae aves sunt. Licet in vino unguentoque tenebras suas exigant, licet epulis et quidem in multa fericula[v3.n.412.1] discoctis totum perversae vigiliae tempus educant, non convivantur, sed iusta sibi faciunt. Mortuis certe interdiu parentatur.
At mehercules nullus agenti dies longus est. Extendamus vitam; huius et officium et argumentum actus est. Circumscribatur nox, et aliquid ex illa in diem transferatur.
[4]Aves, quae conviviis conparantur, ut inmotae facile pinguescant, in obscuro continentur; ita sine ulla exercitatione iacentibus tumor[v3.n.412.2] pigrum corpus invadit, et superba umbra iners sagina subcrescit. At istorum corpora, qui se tenebris dicaverunt, foeda visuntur. Quippe suspectior illis quam morbo patientibus color est, languidi et evanidi albent, et in vivis caro morticina est. Hoc tamen minimum in illis malorum dixerim. Quanto plus tenebrarum in animo est! Ille in se stupet, ille caligat, invidet caecis. Quis umquam oculos tenebrarum causa habuit ?
[5]Interrogas, quomodo haec animo pravitas fiat aversandi diem et totam vitam in noctem transferendi ? Omnia vitia contra naturam pugnant, omnia debitum ordinem deserunt. Hoc est luxuriae propositum, gaudere perversis nec tantum discedere a recto, sed quam longissime abire, deinde etiam e contrario stare.
[6]Non videntur tibi contra naturam vivere qui ieiuni[v3.n.414.1] bibunt, qui vinum recipiunt inanibus venis et ad cibum ebrii transeunt ? Atqui frequens hoc adulescentium vitium est, qui vires excolunt, ut in ipso paene balinei limine inter nudos bibant, immo potent et sudorem, quem moverunt potionibus crebris ac ferventibus, subinde destringant. Post prandium aut cenam bibere vulgare est; hoc patres familiae rustici faciunt et verae voluptatis ignari. Merum illud delectat, quod non innatat cibo, quod libere penetrat ad nervos; illa ebrietas iuvat, quae in vacuum venit.
[7]Non videntur tibi contra naturam vivere qui commutant cum feminis vestem ? Non vivunt contra naturam qui spectant, ut pueritia splendeat tempore alieno? Quid fieri crudelius vel miserius potest ? Numquam vir erit, ut diu virum pati possit ? Et cum illum contumeliae sexus eripuisse debuerat, non ne aetas quidem eripiet ?
[8]Non vivunt contra naturam qui hieme concupiscunt rosam fomentoque aquarum calentium et calorum apta mutatione bruma lilium,[v3.n.416.1] florem vernum, exprimunt[v3.n.416.2] ? Non vivunt contra naturam[v3.n.416.3] qui pomaria in summis turribus serunt ? Quorum silvae in tectis domuum ac fastigiis nutant,[v3.n.416.4] inde ortis radicibus quo inprobe cacumina egissent ? Non vivunt contra naturam qui fundamenta thermarum in mari iaciunt et delicate natare ipsi sibi non[v3.n.416.5] videntur, nisi calentia stagna fluctu ac tempestate feriantur ?
[9]Cum instituerunt omnia contra naturae consuetudinem velle, novissime in totum ab illa desuescunt. " Lucet: somni tempus est. Quies est: nunc exerceamur, nunc gestemur, nunc prandeamus. Iam lux propius accedit; tempus est cenae. Non oportet id facere, quod populus. Res sordida est trita ac vulgari via vivere. Dies publicus relinquatur: proprium[v3.n.416.6] nobis ac peculiare mane fiat."
[10]Isti vero mihi defunctorum loco sunt. Quantulum enim a funere absunt et quidem acerbo, qui ad faces et cereos vivunt ? Hanc vitam agere eodem tempore multos meminimus, inter quos et Acilium Butam, praetorium, cui post patrimonium ingens consumptum Tiberius paupertatem confitenti " sero," inquit, " experrectus es."
[11]Recitabat Montanus Iulius carmen, tolerabilis poeta et amicitia Tiberi notus et frigore. Ortus et occasus libentissime inserebat. Itaque cum indignaretur quidam illum toto die recitasse et negaret accedendum ad recitationes eius, Natta Pinarius ait: " Numquam possum liberalius agere: paratus sum illum audire ab ortu ad occasum."
[12]Cum hos versus recitasset:
Incipit ardentes Phoebus producere flammas,
Spargere se[v3.n.418.1] rubicunda dies, iam tristis hirundo
Argutis reditura cibos inmittere[v3.n.418.2] nidis
Incipit et molli partitos ore ministrat,
Varus eques Romanus, M. Vinicii comes, cenarum bonarum adsectator, quas improbitate linguae merebatur, exclamavit: " incipit Buta dormire." Deinde cum subinde recitasset:
[13]
Iam sua pastores stabulis armenta locarunt,
Iam dare sopitis nox pigra silentia terris
Incipit,
idem Varus inquit: " Quid dicis ? Iam nox est ? Ibo et Butam salutabo." Nihil erat notius hac eius vita in contrarium circumacta; quam, ut dixi, multi eodem tempore egerunt.
[14]Causa autem est ita vivendi quibusdam, non quia aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihil iuvat solitum,[v3.n.420.1] et gravis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscenti aut contemnenti, prout magno aut parvo empta sunt, fastidio est lumen gratuitum. Praeterea luxuriosi vitam suam esse in sermonibus, dum vivunt, volunt; nam si tacetur, perdere se putant operam. Itaque male habent, quotiens faciunt[v3.n.420.2] quod excidat fama.
Multi bona comedunt, multi amicas habent. Ut inter istos nomen invenias, opus est non tantum luxuriosam rem, sed notabilem facere; in tam occupata civitate fabulas vulgaris nequitia non invenit.
[15]Pedonem Albinovanum narrantem audieramus, erat autem fabulator elegantissimus, habitasse se supra domum S. Papini. Is erat ex hac turba lucifugarum. " Audio," inquit, " circa horam tertiam noctis flagellorum sonum. Quaero, quid faciat; dicitur rationes accipere. Audio circa horam sextam noctis clamorem concitatum; quaero, quid sit; dicitur vocem exercere. Quaero circa horam octavam noctis, quid sibi ille sonus rotarum velit; gestari dicitur.
[16]Circa lucem discurritur, pueri vocantur, cellarii, coqui tumultuantur. Quaero, quid sit; dicitur mulsum et habeam poposcisse, a balneo exisse. Excedebat," inquit, " huius diem cena minime, valde enim frugaliter vivebat; nihil consumebat nisi noctem. Itaque credendo dicentibus illum quibusdam avarum et sordidum vos," inquit, " illum et lychnobium dicetis."
[17]Non debes admirari, si tantas invenis vitiorum proprietates; varia sunt, innumerabiles habent facies, comprendi eorum genera non possunt. Simplex recti cura est, multiplex pravi, et quantumvis novas declinationes capit. Idem moribus evenit; naturam sequentium faciles sunt, soluti sunt, exiguas differentias habent; his distorti plurimum et omnibus et inter se dissident.
[18]Causa tamen praecipua mihi videtur huius morbi vitae communis fastidium. Quomodo cultu se a ceteris distinguunt, quomodo elegantia cenarum, munditiis vehiculorum, sic se[v3.n.422.1] volunt separare etiam temporum dispositione.[v3.n.422.2] Nolunt solita peccare,[v3.n.422.3] quibus peccandi praemium infamia est. Hanc petunt omnes isti, qui, ut ita dicam, retro[v3.n.422.4] vivunt.
[19]Ideo, Lucili, tenenda nobis via est, quam natura praescripsit, nec ab illa declinandum; illam sequentibus omnia facilia, expedita sunt, contra illam nitentibus non alia vita est quam contra aquam remigantibus. VALE.
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Itinere confectus incommodo magis quam longo in Albanum meum multa nocte perveni; nihil habeo parati nisi me. Itaque in lectulo lassitudinem pono, hanc coci ac pistoris moram boni consulo. Mecum enim de hoc ipso loquor, quam nihil sit grave, quod leviter excipias,[v3.n.424.1] indignandum nihil nisi[v3.n.424.2] ipse indignando adstruas.
[2]Non habet panem meus[v3.n.424.3] pistor; sed habet vilicus, sed habet atriensis, sed habet colonus. " Malum panem " inquis. Exspecta: bonus fiet. Etiam illum tibi tenerum et siligineum fames reddet. Ideo non est ante edendum quam illa imperat; exspectabo ergo nec ante edam quam aut bonum panem habere coepero aut fastidire desiero.
[3]Necessarium est parvo adsuescere: multae difficultates locorum, multae temporum etiam locupletibus et instructis ad voluptatem[v3.n.424.4] prohibentes[v3.n.424.5] occurrent. Quidquid vult habere nemo potest, illud potest, nolle quod non habet, rebus oblatis hilaris uti. Magna pars libertatis est bene moratus venter et contumeliae patiens.
[4]Aestimari non potest, quantam voluptatem capiam ex eo, quod lassitudo mea sibi ipsa adsuescit; non unctores, non balineum, non ullum aliud remedium quam temporis quaero. Nam quod labor contraxit, quies tollit. Haec qualiscumque cena aditiali[v3.n.426.1] iucundior erit.
[5]Aliquod enim experimentum animi sumpsi subito; hoc enim est simplicius et verius. Nam ubi se praeparavit et indixit sibi patientiam, non aeque apparet, quantum habeat verae firmitatis; illa sunt certissima argumenta, quae ex tempore dedit, si non tantum aequus molestias,[v3.n.426.2] sed placidus aspexit; si non excanduit, non litigavit; si quod dari deberet ipse sibi non desiderando supplevit et cogitavit aliquid consuetudini suae, sibi nihil deesse.
[6]Multa quam supervacua essent, non intelleximus, nisi deesse coeperunt; utebamur enim illis, non quia debebamus, sed quia habebamus. Quam multa autem paramus, quia alii paraverunt, quia apud plerosque sunt ! Inter causas malorum nostrorum est, quod vivimus ad exempla, nec ratione conponimur sed consuetudine abducimur.
Quod, si pauci facerent, nollemus imitari, cum plures facere coeperunt, quasi honestius sit, quia frequentius, sequimur. Et recti[v3.n.426.3] apud nos locum tenet error, ubi publicus factus est.
[7]Omnes iam sic peregrinantur, ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum antecedat; turpe est nullos esse, qui occurrentis via deiciant, aut[v3.n.426.4] qui honestum hominem venire magno pulvere ostendant. Omnes iam mulos habent, qui crustallina et murrina et caelata magnorum artificum manu portent; turpe est videri eas te habere sarcinas totas, quae e tuto[v3.n.428.1] concuti possint. Omnium paedagogia oblita facie vehuntur, ne sol, ne frigus teneram cutem laedat; turpe est neminem esse in comitatu tuo[v3.n.428.2] puerorum, cuius sana facies medicamentum desideret.
[8]Horum omnium sermo vitandus est: hi sunt, qui vitia tradunt et alio aliunde transerunt.[v3.n.428.3] Pessimum genus horum hominum videbatur, qui verba gestarent; sunt quidam, qui vitia gestant. Horum sermo multum nocet; nam etiam si non statim profecit, semina in animo relinquit sequiturque nos etiam cum ab illis discessimus, resurrecturum postea malum.
[9]Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae cogitationes impedit nec ad seria patitur intendi, sic adulatorum et prava laudantium sermo diutius haeret quam auditur. Nec facile est animo dulcem sonum excutere; prosequitur et durat et ex intervallo recurrit. Ideo cludendae sunt aures malis vocibus et quidem primis; quom initum[v3.n.428.4] fecerunt admissaeque insunt plus audent.
[10]Inde ad haec pervenitur verba: " virtus et philosophia et iustitia verborum inanium crepitus est. Una felicitas est bene vitae facere. Esse, bibere, frui patrimonio, hoc est vivere, hoc est se mortalem esse meminisse. Fluunt dies et inreparabilis vita decurrit; dubitamus sapere ? Quid iuvat aetati[v3.n.430.1] non semper voluptates recepturae interim, dum potest, dum poscit, ingerere frugalitatem ? Eo mortem praecurre et quidquid illa ablatura est, iam sine tibi interire.[v3.n.430.2] Non amicam habes, non puerum, qui amicae moveat invidiam; cottidie sobrius prodis; sic cenas tamquam ephemeridem patri adprobaturus: non est istud vivere, sed alienae vitae interesse.
[11]Quanta dementia est heredis sui res procurare et sibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas. Plus enim gaudebit tua morte,[v3.n.430.3] quo plus acceperit. Istos tristes et superciliosos alienae vitae censores, suae hostes, publicos paedagogos assis ne feceris nec dubitaveris bonam vitam quam opinionem bonam malle."
[12]Hae voces non aliter fugiendae sunt quam illae, quas Ulixes nisi alligatus praetervehi noluit. Idem possunt; abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a virtutibus et in turpem vitam misera nisi turpi spe illidunt.[v3.n.432.1] Quanto satius est rectum sequi limitem et eo se perducere, ut ea demum sint tibi iucunda, quae honesta.
[13]Quod adsequi poterimus', si scierimus[v3.n.432.2] duo esse genera rerum, quae nos aut invitent aut fugent. Invitant ut divitiae, voluptates, forma, ambitio, cetera blanda et adridentia; fugat labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior. Debemus itaque exerceri, ne haec timeamus, ne illa cupiamus. In contrarium pugnemus et ab invitantibus recedamus, adversus petentia concitemur.
[14]Non vides, quam diversus sit descendentium habitus et ascendentium ? Qui per pronum eunt, resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt. Nam si descendas, pondus suum in priorem* partem dare, si ascendas, retro abducere cum vitio, Lucili, consentire est. In voluptates descenditur, in aspera et dura subeundum est; hic inpellamus corpora, illic refrenemus.
[15]Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribus nostris, qui voluptatem laudant, qui doloris[v3.n.432.3] metus, per se formidabiles res, incutiunt ? Illos quoque nocere nobis existimo, qui nos sub specie Stoicae sectae hortantur ad vitia. Hoc enim iactant: solum sapientem et doctum esse amatorem. " Solus sapit[v3.n.432.4] ad hanc artem; aeque conbibendi et convivendi sapiens est peritissimus. Quaeramus, ad quam usque aetatem iuvenes amandi sint."
[16]Haec Graecae consuetudini data sint,[v3.n.434.1] nos ad illa potius aures derigamus: " Nemo est casu bonus. Discenda virtus est. voluptas humilis res et pusilla est et in nullo habenda pretio, communis cum mutis animalibus, ad quam minima et contemptissima advolant. Gloria vanum et volucre[v3.n.434.2] quiddam est auraque mobilius. Paupertas nulli malum est nisi repugnanti. Mors malum non est; quid quaeris ? Sola ius aecum generis humani. Superstitio error insanientis[v3.n.434.3] est; amandos timet; quos colit, violat. Quid enim interest, utrum deos neges an infames ? "
[17]Haec discenda, immo ediscenda sunt; non debet excusationes vitio philosophia[v3.n.434.4] suggerere. Nullam habet spem salutis aeger,[v3.n.434.5] quem ad intemperantiam medicus hortatur. VALE,
Seneca Lucilio suo salutem
[1]
Possum multa tibi veterum praecepta referre,
Ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.
Non refugis autem nec ulla te subtilitas abigit. Non est elegantiae tuae tam magna sectari secure.[v3.n.436.1] Illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offenderis, ubi summa subtilitate nihil agitur. Quod ne nunc quidem fieri laborabo. Quaeritur, utrum sensu conprendatur an intellectu bonum ? Huic adiunctum est in mutis animalibus et infantibus non esse.
[2]Quicumque voluptatem in summo ponunt, sensibile iudicant bonum, nos contra intellegibile, qui illud animo damus. Si de bono sensus iudicarent, nullam voluptatem reiceremus, nulla enim non invitat, nulla non[v3.n.436.2] delectat; et e contrario nullum dolorem volentes subiremus, nullus enim non offendit sensum.
[3]Praeterea non essent digni reprehensione, quibus nimium voluptas placet quibusque summus est doloris timor. Atqui inprobamus gulae ac libidini addictos et contemnimus illos, qui nihil viriliter ausuri sunt doloris metu. Quid autem peccant, si sensibus, id est iudicibus boni ac mali, parent ? His enim tradidistis adpetitionis et fugae arbitrium.
[4]Sed videlicet ratio isti rei praeposita est; illa[v3.n.436.3] quemadmodum de beata vita,[v3.n.436.4] quemadmodum de virtute, de honesto, sic et de bono maloque constituit. Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior.
[5]Quid si quis vellet non oculis, sed tactu minuta discernere ? Subtilior ad hoc acies nulla quam oculorum et intentior daret bonum malumque dinoscere. Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus, " Quemadmodum," inquit, " omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum, ex quo oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo, quod sub sensum cadat.
[6]Nempe vos a manifestis beatam vitam initium sui capere dicitis."
[7]Dicimus beata esse, quae secundum naturam sint. Quid autem secundum naturam sit, palam et protinus apparet, sicut quid sit integrum. Quod secundum naturam est, quod contigit protinus nato, non dico bonum, sed initium boni. Tu summum bonum, voluptatem, infantiae donas, ut inde incipiat nascens, quo consummatus homo pervenit.
[8]Cacumen radicis loco ponis. Si quis diceret illum in materno utero latentem, sexus quoque incerti,[v3.n.438.1] tenerum et inperfectum et informem iam in aliquo bono esse, aperte videretur errare. Atqui quantulum interest inter cum, qui cum[v3.n.440.1] maxime vitam accipit, et illum, qui maternorum viscerum latens onus est ? Uterque, quantum ad intellectum boni ac mali, aeque maturus est, et non magis infans adhuc boni capax est quam arbor aut mutum aliquod animal.
Quare autem bonum in arbore animalique muto non est ? Quia nec ratio. Ob hoc in infante quoque non est, nam et huic deest; tunc ad bonum perveniet, cum ad rationem perveneris Est aliquod inrationale[v3.n.440.2] animal, est aliquod nondum rationale, est rationale sed inperfectum; in nullo horum bonum, ratio illud secum adfert.
[9]Quid ergo inter ista, quae rettuli, distat ? In eo, quod inrationale est, numquam erit bonum. In eo, quod nondum rationale est, tunc esse bonum non potest. Esse in eo, quod rationale est[v3.n.440.3] sed inperfectum, iam potest bonum, sed non est.
[10]Ita dico, Lucili: bonum non in quolibet corpore, non in qualibet aetate invenitur et tantum abest ab infantia, quantum a primo ultimum, quantum ab initio perfectum. Ergo nec in tenero, modo coalescente corpusculo est. Quidni non sit ? Non magis quam in semine.
[11]Hoc si dicas, aliquod arboris ac sati bonum novimus; hoc non est in prima fronde, quae emissa eum maxime solum rumpit. Est aliquod bonum tritici; hoc nondum est in herba lactente nec cum folliculo se exerit spica mollis, sed cum frumentum aestas et debita maturitas coxit. Quemadmodum omnis natura bonum suum nisi consummata non profert, ita hominis bonum non est in homine, nisi cum illi[v3.n.442.1] ratio perfecta est.
[12]Quod autem hoc bonum ? Dicam: liber animus, erectus, alia subiciens sibi, se nulli. Hoc bonum adeo non recipit infantia, ut pueritia non speret, adulescentia inprobe speret; bene agitur cum senectute, si ad illud longo studio intentoque pervenit. Si hoc est[v3.n.442.2] bonum, et intellegibile est.
[13]" Dixisti," inquit, " aliquod bonum esse arboris, aliquod herbae; potest ergo aliquod esse et infantis." Verum bonum nec in arboribus nec in mutis animalibus; hoc, quod in illis bonum est, precario bonum dicitur. " Quod est ? " inquis. Hoc, quod secundum cuiusque naturam est. Bonum quidem cadere in mutum animal nullo modo potest; felicioris meliorisque naturae est. Nisi ubi rationi locus est, bonum non est.
[14]Quattuor hae naturae sunt, arboris, animalis, hominis, dei; haec duo, quae rationalia, sunt, eandem naturam habent, illo[v3.n.444.1] diversa sunt, quod alterum inmortale, alterum mortale est. Ex his ergo unius bonum natura perficit, dei scilicet, alterius cura, hominis. Cetera tantum[v3.n.444.2] in sua natura perfecta sunt, non vere perfecta, a quibus abest ratio.
Hoc enim demum perfectum est, quod secundum universam naturam perfectum, universa autem natura rationalis est. Cetera possunt in suo genere esse perfecta.
[15]In quo non potest beata vita esse, nec id potest, quo beata vita efficitur, beata autem vita bonis efficitur. In muto animali non est beata vita nec id, quo beata vita[v3.n.444.3] efficitur, in muto animali bonum non est.
[16]Mutum animal sensu conprendit praesentia. Praeteritorum reminiscitur, cum id incidit, quo sensus admoneretur; tamquam equus[v3.n.444.4] reminiscitur viae, cum ad initium eius admotus[v3.n.444.5] est. In stabulo quidem nulla illi viae est quamvis saepe calcatae memoria. Tertium vero tempus, id est futurum, ad muta non pertinet.
[17]Quomodo ergo potest eorum videri perfecta natura, quibus usus perfecti temporis non est ? Tempus enim tribus partibus constat, praeterito, praesente, venturo. Animalibus tantum quod gravissimum est intra cursum datum, praesens. Praeteriti rara memoria est nec umquam revocatur nisi praesentium occursu.
[18]Non potest ergo perfectae naturae bonum in inperfecta esse natura, aut si natura talis hoc habet,[v3.n.446.1] habent et sata. Nec illud nego, ad ea, quae videntur secundum naturam, magnos esse mutis animalibus impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos. Numquam autem inordinatum[v3.n.446.2] est bonum aut turbidum,
[19]" Quid ergo ? " inquis, " muta animalia perturbate et indisposite moventur ? " Dicerem[v3.n.446.3] illa perturbate et indisposite moveri, si natura illorum ordinem caperet; nunc moventur secundum naturam suam. Perturbatum enim id est, quod esse aliquando et non perturbatum potest; sollicitum est, quod potest esse securum. Nulli vitium est, nisi cui virtus potest esse; mutis animalibus talis ex natura sua motus est.
[20]Sed ne te diu teneam, erit aliquod[v3.n.446.4] bonum in muto animali, erit aliqua virtus, erit aliquid perfectum, sed nec bonum absolute nec virtus nec perfectum. Haec enim rationalibus solis contingunt, quibus datum est scire quare, quatenus, quemadmodum. Ita bonum in nullo est, nisi in quo ratio.
[21]Quo nunc pertineat ista disputatio quaeris, et quid animo tuo profutura sit ? Dico: et exercet illum et acuit et utique aliquid acturum occupatione honesta tenet. Prodest autem etiam quo moratur ad prava properantes.[v3.n.446.5] Sed et illud[v3.n.446.6] dico: nullo modo prodesse possum magis, quam si tibi bonum tuum ostendo, si te a mutis animalibus separo, si cum deo pono.
[22]Quid, inquam, vires corporis alis et exerces ? Pecudibus istas maiores ferisque natura concessit. Quid excolis formam ? Cum omnia feceris, a mutis animalibus decore vinceris. Quid capillum[v3.n.448.1] ingenti diligentia comis ? Cum illum vel effuderis more Parthorum vel Germanorum modo vinxeris vel, ut Scythae solent, sparseris, in quolibet equo densior iactabitur iuba, horrebit in leonum cervice formonsior. Cum te ad velocitatem paraveris, par lepusculo non eris. vis tu relictis, in quibus vinci te necesse est, dum in aliena niteris, ad bonum reverti tuum ?
[23] Quod est hoc ? Animus scilicet emendatus ac purus, aemulator dei, super humana se extollens, nihil extra se sui ponens. Rationale animal es. Quod ergo in te bonum est ? Perfecta ratio. An tu ad suum finem hanc evocas, in quantum potest plurimum crescere ? Tunc beatum esse te iudica, cum tibi ex ea[v3.n.448.2] gaudium omne nascetur, cum visis, quae homines eripiunt, optant, custodiunt, nihil inveneris, non dico quod malis, sed quod velis.
[24]Brevem tibi formulam dabo, qua te metiaris, qua perfectum esse iam sentias: tunc habebis tuum, cum intelleges infelicissimos esse felices. VALE.