118

Unde nuper contigit quod Michael, qui fuit unus de magnis ducibus Ruscie, cum ivisset ad reddendum se Bati, fecerunt eum prius inter duos ignes transire. Post hoc dixerunt ei quod ad meridiem Chingiscan inclinaret; qui respondit quod Bati et servis suis inclinaret libenter sed imagini hominis mortui non inclinaret, quia non liceret hoc facere Christianis. Et cum sepe diceretur ei quod inclinaret, et nollet, mandavit ei dux predictus per filium Ierozlai quod occideretur si non inclinaret. Qui respondit, quod potius vellet mori, quam facere quod non licet. Ac ipse satellitem unum misit, qui tarn diu contra cor eum in ventre calce percussit, quousque deficeret. Tunc quidam de suis militibus qui astabat, confortavit eum dicens: «Esto constans, quia репа hec non diu tibi durabit, et statim sequetur gaudium sempiternum». Post hec fuit ei caput cutello precisum. Militi vero predicto fuit caput etiam cum cutello amputatum (LT, III. 4).

Загрузка...