27

Iste autem Bati satlf se magnifice tenet, habens ostiarios et omnes officiales sicut et imperator eorum. Sedet etiam in eminentiori loco, quasi in trono, cum una de uxoribus suis; alii autem, tarn fratres quam filii sui et etiam alii maiores, sedent inferius in medio super bancum; alii vero homines post eos in terra, sed viri a dextris et femine a sinistris. Tentoria autem de panno lineo habet magna et satis pulchra, que regis Hungarie fuerunt. Nec aliquis extraneus ad tentorium audet accedere, preter familiam, nisi vocatus, quantumcumque sit magnus et potens, nisi forsan sciatur quod sit voluntas ipsius. Nos autem, dicta causa, sedimus a sinistris, et sic faciunt omnes nuntii in eundo; sed in redeundo ab imperatore, ponebamur semper a dextris (LT, IX. 17).

Загрузка...