75

Istorum secte sunt Moal sive Tartari; quantum ad hoc quod ipsi non credunt nisi unum Deum, tarnen faciunt de filtro ymagines defunctorum suorum et induunt eas pannis pretiosissimis et ponunt in una biga vel duabus, et illas bigas nullus audet tangere, et sunt sub custodia divinatorum suorum, qui sunt eorum sacerdotes, de quibus postea narrabo vobis. Isti divinatores semper sunt ante curiam ipsius Mangu et aliorum divitum; pauperes enim non habent eos, nisi illi qui sunt de genere Chingis. Et cum debent bigare, ipsi precedunt sicut columpna nubis filios Israel, et ipsi considerant locum metandi castrum et primo deponunt domos suas et post eos tota curia. Et tunc cum sit dies festus sive kalende, ipsi extrahunt predictas ymagines et ponunt eas ordinate per circuitum in domo sua. Tunc veniunt ipsi Moal et ingrediuntur domum illam et inclinant se ymaginibus illis et venerantur eas. Et illam domum nemini licet ingredi extraneo. Quadam enim vice volui ingredi et multum dure fui increpatus (Itinerarium. XXV. 9–10).

Загрузка...