56

Quamuis de iusticia facienda uel peccato cauendo nullam habeant legem, nichilominus tarnen habent aliquas traditiones quas dicunt esse peccata, quas confixerunt ipsi uel antecessores eorum. Unum est figere cutellum in igne uel etiam quocumque modo tangere ignem cutello, uel cum cutello extraere de caldario carnes, iuxta ignem incidere cum securi; credunt enim, quod sic auferri debeat capud igni. Item appodiare se ad flagellum cum quo percutitur equus (ipsi enim calcaribus non utuntur); item tangere flagello sagittas; item iuuenes aues accipere uel occidere; cum freno equum percutere; item os cum alio osse frangere; item lac uel aliquem potum uel cibum super terram effundere; in statione mingere. Sed, si uoluntarie facit, occiditur, si autem aliter, oportet, quod pecuniam multam soluat incantatori qui purificet eos et faciat et stationem, et ea que in ipsa sunt inter duos ignes transire. Sed, antequam sic purificetur, nullus audet intrare nec de ipsa aliquid exportare. Item, si aliqui morsellus imponitur et deglutire non potest, et de ore suo eicit eum, fit foramen sub statione, et extrahitur per illud foramen, et sine ulla miseratione occiditur. Item, si quis calcat limen stationis alicuius ducis, interficitur eodem modo. Et multa habent hiis similia, de quibus longum esset enarrare (LT, III. 7).

Загрузка...