74

Divini ergo, sicut ipse confessus est, sunt sacerdotes eorum, et quicquid ipsi precipiunt fieri, absque dilatione completur. Quorum officium vobis describo prout potui a magistro Willelmo addiscere et ab aliis qui verisimilia dicebant michi. Ipsi sunt multi, et semper habent unum capitaneum tamquam pontificem, qui semper collocat domum süam ante maiorem domum ipsius Manguchan, prope quantum posset lapide iactari. Siib; custodia ipsius sunt, ut supra dixi, bige que portant ydola eorum. Alii sunt post curiam in locis sibi assignatis, et veniunt ad eos de diversis partibus mundi qui confidunt in arte ilia. Istorum aliqui sciunt de astronomia, maxime ipse princeps, et predicant eis eclipsim solis et lune; et quando hoc debet evenire omnis populus preparat sibi cibaria, ita quod non oporteat eos egredi hostium domus sue. Et cum fit eclipis, ipsi sonant timpana et organa et faciunt magnum strepitum et magnum clamorem. Peracto autem eclipsi, tunc vacant potationibus et comes-sationibus et faciunt magnum gaudium. Ipsi predicunt dies festos vel infestos ad omnia negotia agenda; unde nunquam faciunt exercitum, nec ineunt bellum sine dicto eorum (Itinerarium. XXXV. 1–2).

Загрузка...