Tu vero cavesis, edico quisquis es, ne temere sugilles authorem hujusce operis, aut cavillator irrideas. Immo ne vel ex aliorum censura tacite obloquaris (vis dicam verbo) nequid nasutulus inepte improbes, aut falso fingas. Nam si talis revera sit, qualem prae se fert Junior Democritus, seniori Democrito saltem affinis, aut ejus genium vel tantillum sapiat, actum de te, censorem aeque ac delatorem aget econtra (petulanti splene cum sit{715}), sufflabit te in jocos, comminuet in sales, addo etiam, et Deo Risui{716} te sacrificabit[816].
Iterum moneo, ne quid cavillere, ne dum Democritum Juniorem conviciis infames, aut ignominiose vituperes, de te non male sentientem, tu idem audias ab amico cordato, quod olim vulgus Abderitanum ab Hyppocrate[817], concivem bene meritum et popularem suum Democritum pro insano habens. Ne tu Democrite sapis, stulti autem et insani Abderitae.
Abderitanae pectora plebis habes[818].
Haec te paucis admonitum volo (male feriate Lector) abi.
Heraclite, fleas, misero sic convenit aevo,
Nil nisi turpe vides, nil nisi triste vides.
Ride etiam, quantumque lubet, Democrite ride
Non nisi vana vides, non nisi stulta vides.
Is fletu, hic risu modo gaudeat, unus utrique
Sit licet usque labor, sit licet usque dolor.
Nunc opus est (nam totus eheu jam desipit orbis)
Mille Heraclitis, milleque Democritis.
Nunc opus est (tanta est insania) transeat omnis
Mundus in Anticyras, gramen in helleborum.