65

Et sciendum, quod Tartari quosdam homines super omnes de mundo honorant: boxitas, scilicet quosdam pontifices ydolorum. Et sunt indiani homines, valde sapientes et bene ordinati et valde graues in moribus. Hii communiter sciunt artes magicas, et innituntur consilio et auxilio demonum, et ostendunt multa prestigia, et predicunt quedam futura. Nam et vnus maior inter eos dicebatur volare, sed secundum veritatem repertum est, quod non volauit, sed ambulabat iuxta terram et earn non tangebat, et quando videbatur sedere, nulla re solida sustentabatur. Aliqui eorum dicunt esse trecentos sexaginta quinque deos. Aliqui dicunt esse centum cumanos Uumanos] deorum. Est autem cumanus decern milia. Omnes tamen concordant, quod deus principalis est vnus. Ipsi dicunt se esse fratres Christianorum, et dicunt de eodem ritu et secta nobiscum, et Christum nesciunt. Dicunt enim, quod diluuium Noe non fuit in prouincia eorum, et quod mundus iam durauit plus quam triginta mille annis. Nam dicunt, quod semper signant in lapide nouum ydolum post mille annos, et post decern mille. Ipsi sunt nigri et adusti, sed regio eorum temperatissima est. Ipsi eciam Tartari dicunt se esse populum Dei, et ad hoc allegant multa miracula, que contigerunt in aduentu eorum, et victorias, quas habuerunt (Ricoldus de Monte Crucis. X. 15–26).

Загрузка...