78

Introducti ergo in Syra ordam, scilicet in stationem Imperatoris, viderunt ipsum coronatum, in mirifico habitu effulgentem, sedentem in medio tentorii super quod-dam tabulatum, auro et argento multipliciter decoratum et desuper cancellatum, super quod quattuor distinctionibus ascensuum per gradus ascendebatur. Et tres quidem ascensus erant anteriusad tabulatum, per quorum medium solus Imperator ascendebat et descendebat, per reliquos duos collaterals potentes et mediocres, per quartum vero, qui erat dorso eius, mater et uxor sua et consanguinei ascendebant. Similiter Syra orda habebat tres introitus in modum portarum, quarum media et maxima que longe alias precellens, semper est patula et sine omni custodia, solo rege per earn exeunte et intoeunte; et si aliquis per earn engrederetur, irremediabiliter interficeretur. Relique due collaterals firmate seris, aserrimos habenet custodes ab eisdem cum armis observate, per quas alii cum reverencia, metu statute репе, intrant (Relatio Fr. Benedicti Poloni, § 10).

Загрузка...