XV

Cum memini innatum cunctis gignentibus esse

Vt breve per tempus stet suus ille vigor;

Vndique per mundum spectacula fluxa videri,

Quae super arcanis viribus astra notent;

Cum scio mortales herbarum crescere ritu

Laetificante uno, vel reprimente, Iove;

Suco luxuriare novo, decrescere adultos,

Mox vegeti floris nil retinere memor;

Talia miranti sortis spectacula fluxae,

Ante oculos tu stas, aurea forma, puer;

Has ubi damnosum tempus seniumque videntur

Consulere, an mutent iam tibi nocte diem.

Noster amor vero capit arma, et quas tibi tempus

Surripiet vires inseret ille novas.

Загрузка...