XXIII
Vt stupet in scena quis non assuetus agendo
Impositas partes excutiente metu;
Vtque ferae vires effervescentis in iram
Immodicus laedit debilitatque furor;
Sic ego nonnunquam linguae diffisus omitto
Plurima quae plane dicere vellet amans.
Et videor languens in amore ac lentior esse
Quod ruit his in me viribus ille deus.
O igitur sine me voltu mea sensa profari;
Pectoris is fiat vox sine voce mei.
Causam is amoris agat melius, mercedis et optet
Plus sibi, quam felix omnia lingua loqui.
O legere addiscas pietatis verba silentis;
Auscultare oculis ingeniosus amor.