LXXV
Sensibus omne meis illud, carissime, praestas
Pabula quod pecori, gratus et imber humo;
Teque super mecum certamina tanta peregi
Quanta habet aggestas inter avarus opes;
Qui modo laetus eis inhiat, modo respicit aevum
Mente rapax, an se despoliare paret.
Sic mihi iam praestat solo tecum esse, measque
Deinde voluptates quemque videre virum.
Nunc oculos implere tua dulcedine possum,
Tum faciem avertis discruciorque fame.
Nil scio, nil aveo iucundum ea praeter, amice,
Quae mihi das, vel quae tu dare solus habes.
Sic ego quoque die nullis atque omnibus utor
Deliciis, versa plenus inopsque vice.