LXIV
Cum video antiqui quondam decora aurea saecli
Omnia damnosis eruta temporibus,
Eversasque solo turris, aeternaque ferri
Robora mortali subdita saevitiae;
Cum video fluctus partem violenter avaros
Demere harenoso litoris imperio,
Et terram liquidas invadere rursus in undas.
Partaque pro demptis, proque ope pauperiem;
Cum sic ire vices video per mutua rerum,
Factumque e solidis molibus exitium;
Me quoque tanta ruina monet, quandoque futurum
Vt dirimat nostram tempus amicitiam.
O dolor exanimans, o et deflendus, habere
Id cui praemetuas tu tamen interitum!