XCVII
Qualis hiems illud tempus dum separor a te,
Quo sine nil varius quod iuvet annus habet!
Frigus erat quantum, quam raris ulla diebus
Lumina, quae species nuda Decembris agro!
Inter at aestivum fuit illa absentia tempus,
Tempus et autumnum, faenore dives opum,
Spe tumida tandem lascivi veris onustum,
Vt gravida erepti viscera prole viri.
Spe tamen hac fetus tantummodo postuma proles
Ostensa, ac dubiae poma futura notae;
Te quoniam penes est aestas eiusque voluptas
Omnis, avesque ipsae te sine voce silent.
Sive canunt, adeo vox illaetabilis illis
Vt metuens hiemis palleat omne nemus.