LXXXII

Te fateor nostrae sponsum non esse Camenae,

Fictaque cuiusvis tu sine fraude legas,

Omnia quae scriptor de forma excogitat eius

Cui, lucra prospectans, dedicat ille librum.

Tum studiis idem florens atque ore, meaeque

Inveniens laudis te superasse modum,

Cogeris, ut vatum fulsit iam doctior aetas,

Inde recens aliquid conciliare notae.

Et facias, dilecte; at cum laus inde tumebit

Maxima rhetorica quam quis ab arte trahat,

Tu, facie egregius, fueras ita simplice versu

Dictus ab hac musa cui placet una fides.

Quos adhibent alii fucos decuere genarum

Exsangues; in te talia nulla cadunt.

Загрузка...