LVIII

Me tibi qui domuit deus hoc avertat, ut ausim

Vlla voluptatis tempora nosse tuae;

Vtve petat servus causas rescire morandi,

Otia qui iustum est opperiatur heri.

O potius patiar quodcunque absentia mandat,

Quae tibi libertas, si mihi carcer, erit;

Sim patiens mitisque animi toleransque morarum,

Coniciens in te crimina nulla mali.

Sis ubi vis, id iuris habes ut tempora rebus

Partiri possis, quae quibus ipse velis;

Arbitrio blandire tuo, fas esse fatemur

Vt tibi condones dum facis omne nefas.

Exspectare meum est, o perquam triste, nec ullis

Irasci imperiis, sint pia necne, tuis.

Загрузка...