XCIII

Vivere sic pergam decepti coniugis instar

Te ratus integra pectoris esse fide;

Nam speciem ostendes, penitus mutatus, eandem

Ore meus, vel dum pectus aberrat amans.

Nec, quia nil oculis odiosum vivit in istis,

Scire tuas animi fas erit inde vices.

In vario voltu rugisve aut fronte coacta

Plurimum apud numerum perfida corda leges;

Te bonitas divina creans decrevit in ista

Vt facie nunquam non habitaret amor;

Quidquid consuleres, quidquid sub corde moveres;

In facie voluit nil nisi dulce legi.

O genita in pestem mortalibus aurea forma,

Intima ni virtus aequet in ore decus.

Загрузка...